Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS SECUNDA. DE CAUSIS BEATIFICATIONIS SERVORUM DEI ET CANONIZATIONIS BEATORUM.
        • TITULUS XXIV. De processu beatificationis Servorum Dei per viam non cultus.
          • Caput II. De causae introductione apnd Sacram Congregationem.
            • ART. II. De discussione processus informativi.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ART. II. De discussione processus informativi.

 

Can. 2073. Processus informativus ab Ordinario confectus et Romam transmissus, postquam sigillorum integritas recognita fuerit a Protonotario Sacrae Congregationis, si nihil obstet, accedente Romani Pontificis speciali decreto, aperiatur coram Cardinali Praefecto Sacrae Congregationis qui eum cancellario transcribendum committat.

Can. 2074. Cardinalis Ponens curet ut, si opus sit, per interpretem probatum versio processus in Urbe fiat, quae postea revisoris examini subiiciatur.

Can. 2075. Transumptum processus ab Ordinario missum in tabulario Sacrae Congregationis asservetur; eiusque exemplar a cancellario ad iuris praescriptum recognitum postulatori tradatur.

Can. 2076. par. 1. Advocatus et procurator transumpti vel, si plura sint, omnium transumptorum summarium conficiant et informationem quae summario adnectatur.

par. 2. Summario addi debet fides Sub-promotoris generalis fidei testantis summarium ipsum concordare cum actis Sacrae Congregationi exhibitis.

Can. 2077. Litterae postulatoriae, quibus personae insigniores in dignitate sive ecclesiastica sive civili constitutae vel personae morales expostulant a Summo Pontifice ut causae beatificationis alicuius Servi Dei manus apponatur, utiliter exhibentur, dummodo sponte et ex propria scientia datae sint.

Can. 2078. Si, scriptis perpensis, decretum fuerit ad ulteriora procedi posse, Promotor generalis fidei obiectiones suas exaret contra causae introductionem, quibus respondeat advocatus causae.

Can. 2079. par. 1. Fidei Promotor generalis obiectionibus ab ipso pro causae introductione concinnandis praemittat sobriam et perspicuam synopsim, quae Servi Dei vitam exhibeat.

par. 2. Ad hanc synopsim conscribendam adhibeat non modo documenta in summario relata, sed etiam alia, si qua sint, opportune consulenda.

Can. 2080. Obiectiones et responsiones breviter et perspicue, scholastica fere methodo, secundum veteres Sacrae Congregationis consuetudines, exarentur.

Can. 2081. Informationes orales non solum ad iudices, sed etiam ad eos omnes qui suffragium ferre debent, tam in isto iudicio quam in ceteris, quae secutura sunt, prohibentur.

Can. 2082. Iudicium circa valorem processus informativi ab Ordinario instructi, circa famam sanctitatis vel martyrii et circa absentiam cuiuslibet obstaculi peremptorii profertur a Patribus Cardinalibus in comitiis ordinariis, Cardinali Ponente referente ac proponente dubium:an signanda sit commissio introductionis causae in casu et ad effectum de quo agitur.

Can. 2083. par. 1. Si Patrum Cardinalium iudicium fuerit favorabile, proponatur Sanctissimo ut signet, si placeat, commissionem introductionis causae.

par. 2. Si Sanctissimus commissionem signaverit, Secretarius Sacrae Congregationis hac de re decretum conficiat et publici iuris faciat.

Can. 2084. par. 1. Edito decreto introductionis causae, Ordinarii nihil ultra circa eam agere possunt sine expressa licentia Sacrae Congregationis.

par. 2. Servum Dei, cuius causa introducta tantum est, venerabilis titulo decorari prohibitum est; et caveant postulatores ne occasione introductionis causae quidquam fiat in honorem Servi Dei, quod publicum cultum redoleat.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License