Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS SECUNDA. DE CAUSIS BEATIFICATIONIS SERVORUM DEI ET CANONIZATIONIS BEATORUM.
        • TITULUS XXIV. De processu beatificationis Servorum Dei per viam non cultus.
          • CAPUT III. De processibus apostolicis.
            • ART. IV: De iudicio super Servi Dei miraculis in specie.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ART. IV: De iudicio super Servi Dei miraculis in specie.

 

Can. 2116. par. 1. Praeter virtutum heroicitatem aut

martyrium, ad beatificationem Servi Dei requiruntur miracula eius intercessione patrata.

par. 2. Verum, si de martyre agatur et evidenter constet de martyrio et causa martyrii tum materialiter tum formaliter spectati, sed deficiant miracula, Sacrae Congregationis est decidere an signa in casu sufficiant et, iis deficientibus, an supplicandum sit Sanctissimo pro dispensatione a signis in casu.

Can. 2117. Ad beatificationem Servorum Dei requiruntur duo tantum miracula, si testes oculati in utroque processu tum informativo tum apostolico probationem virtutum confecerint, vel si testes, in processu apostolico excussi, fuerint saltem ex auditu a videntibus; tria, si testes fuerint oculati in processu informativo et de auditu auditus in processu apostolico; quatuor, si in utroque processu de virtutibus constiterit per solos testes traditionis et per documenta.

Can. 2118. par. 1. Ad probationem miraculorum duo periti ex officio inducendi sunt initio discussionis; et si ambo fuerint concordes in reiiciendo miraculo, ad ulteriora ne procedatur.

par. 2. Cum saepissime in discussione miraculorum agatur de sanatione ab aliquo morbo diiudicanda, periti esse debent in re medica vel chirurgica celebriores, imo, cum fieri potest, ii eligantur, qui in morbis, de quibus in proposito miraculo agitur, dignoscendis et curandis singulari peritia sint praediti.

Can. 2119. Vota peritorum, breviter sed dilucide conscripta rationibusque fulta, haec duo contineant, scilicet:

1.o Utrum, si de sanatione agatur, is qui eam consecutus dicitur, vere sanus haberi debeat;

2.o Utrum factum, tanquam miraculum propositum, per naturae leges explicari possit, necne.

Can. 2120. Miracula discutienda sunt in tribus congregationibus eodem plane modo qui supra pro virtutum heroicitate statutus est; discussioni vero in una eademque congregatione, excepta generali coram Sanctissimo, nunquam plura quam duo miracula subiiciantur.

Can. 2121. Positio pro congregatione antepraeparatoria constare debet:

1.o Informatione ab advocato conscripta;

2.o Summario depositionum testium;

3.o Duobus votis quae circa unumquodque miraculorum pro veritate a peritis conscripta fuerint;

4.o Obiectionibus Promotoris generalis fidei;

5.o Responsionibus advocati.

Can. 2122. par. 1. Pro congregatione praeparatoria positio confletur quemadmodum in can. 2109 statutum est, addito voto peritorum ad normam par. 2.

par. 2. Si in congregatione antepraeparatoria duo periti fuerint concordes in affirmando miraculo, tunc unus tantum pro congregatione praeparatoria designetur peritus; si unus tantum peritus pro miraculo steterit, tunc duo novi periti ex officio nominentur.

par. 3. Patribus Cardinalibus eiusdem Sacrae Congregationis semper ius esto plures, quam praescripti sunt, peritos designare, si hoc necessarium in casu iudicaverint.

par. 4. Licet tamen causae advocato auxilium adhibere alicuius periti in suis responsionibus concinnandis, excluso voto, uti aiunt, ad opportunitatem.

Can. 2123. Pro congregatione generali serventur praescripta can. 2113, 2114.

Can. 2124. par. 1. Post decretum approbationis miraculorum nova fieri debet coram Summo Pontifice disceptatio super dubio: An tuto procedi possit ad beatificationem Servi Dei.

par. 2. De hac, audita consultorum et Patrum Cardinalium sententia, Pontifex decernit, qui, cum voluerit, decretum hac de re conficiendum et promulgandum iubet.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License