Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS SECUNDA. DE CAUSIS BEATIFICATIONIS SERVORUM DEI ET CANONIZATIONIS BEATORUM.
        • TITULUS XXV.   De processu beatificationis Servorum Dei per viam cultus seu casus excepti.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XXV.

 

De processu beatificationis Servorum Dei

per viam cultus seu casus excepti.

 

Can. 2125. par. 1. Pro Servis Dei, qui post pontificatum Alexandri III et ante tempus a constitutione Urbaniana praefixum ex tolerantia cultum habuerunt, peti potest positiva approbatio Romani Pontificis.

par. 2. Ad hoc autem requiritur processus ad normam canonum qui sequuntur.

Can. 2126. Ordinarius competens ad hunc processum instruendum est Ordinarius loci ubi cultus praestatur vel documenta cultus reperiuntur, salvo iure praeventionis si istiusmodi Ordinarii plures sint.

Can. 2127. Ad preces postulatoris Ordinarius debet:

1.o Scripta Servi Dei perquirere;

2.o Processum instruere super fama sanctitatis vitae, virtutum vel martyrii et miraculorum, quo respondeatur quaestionibus: an in loco sit constans et communis fama et persuasio de sancta Servi Dei in terris conversatione vel de eius martyrio et martyrii causa nec non de miraculis ad eius intercessionem patratis; an ibidem de praesenti vigeat ipsius Servi Dei cultus et quibus obsequiis Servus Dei honoretur.

Can. 2128. His omnibus ad Sacram Congregationem transmissis ad normam can. 2061-2063, dubium: An signanda sit commissio introductionis causae in congregatione ordinaria discussioni Patrum Cardinalium subiicitur, referente Cardinali Ponente.

Can. 2129. Signata commissione, expediantur litterae remissoriales ad viros ab ipsa Sacra Congregatione designatos, ut ad tramitem iuris processus apostolicus instruatur super casu excepto et sententia a iudice delegato feratur.

Can. 2130. Ex processu probari debet tum cultus initium tum non interrupta eius continuatio usque ad sententiam delegati iudicis.

Can. 2131. Processu ad Sacram Congregationem transmisso et aperto parataque a causae advocato positione cum animadversionibus Promotoris generalis fidei et responsionibus ipsius patroni, in ordinaria congregatione proponatur dubium: An confirmanda sit sententia iudicis delegati vel an ita constet de casu excepto ut ad ulteriora procedi possit.

Can. 2132. Confirmatio sententiae iudicis delegati ex parte Romani Pontificis eam solam vim habet, ut probet factum immemorabilis cultus Servo Dei praestiti et usque ad sententiam perseverantis.

Can. 2133. Si sententia super casu excepto favorabilis fuerit et a Summo Pontifice approbata, expediantur litterae remissoriales ad conficiendum processum super virtutibus vel super martyrio eiusque causa secundum diversitatem causarum; et serventur praescripta can. 2087-2115.

Can. 2134. Edito decreto de facto cultus immemorabilis et de heroicitate virtutum vel de martyrio, Servus Dei habendus est aequipollenter beatificatus, si eiusdem cultus confirmatio per decretum Romani Pontificis accesserit.

Can. 2135. Servis Dei aequipollenter beatificatis iidem concedi possunt actus publici cultus, quibus honorari consueverunt formaliter beatificati.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License