Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS. DE DELICTIS ET POENIS.
    • PARS PRIMA. DE DELICTIS.
        • TITULUS III. De conatu delicti.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS III.

De conatu delicti.

 

Can. 2212. par. 1. Quicunque actus posuerit vel praetermiserit qui ad exsecutionem delicti natura sua conducunt, sed delictum non consummaverit, sive quia consilium suum deseruit, sive quia delictum propter insufficientiam vel ineptitudinem mediorum perficere non potuit, delicti conatum committit.

par. 2. Cum omnes actus positi vel omissi sunt qui ad exsecutionem delicti natura sua conducunt et ad delictum perficiendum sufficiunt, si ex alia causa, praeter voluntatem agentis, effectum sortiti non sint, delicti conatus dicitur proprio nomine delictum frustratum.

par. 3. Conatui delicti accedit actio illius qui alium ad delictum committendum inducere studuerit, sed inefficaciter.

par. 4. Si conatus delicti peculiari poena in lege muletetur, verum constituit delictum.

Can. 2213. par. 1. Delicti conatus suam habet imputabilitatem, eo maiorem, quo magis ad consummationem accedit, quanquam minorem prae delicto consummato, salvo praescripto par. 3.

par. 2. Delictum frustratum magis culpabile est, quam simplex delicti conatus.

par. 3. Ab omni imputabilitate liberatur qui sponte ab incepta deiicti exsecutione destiterit, si nullum ex conatu damnum aut scandalum ortum sit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License