Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS. DE DELICTIS ET POENIS.
    • PARS SECUNDA. DE POENIS.
      • SECTIO I. DE POENIS IN GENERE.
        • TITULUS IV. De poenarum notione, speciebus, iuterpretatione atque applicatione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS IV.

De poenarum notione, speciebus, iuterpretatione

atque applicatione.

 

Can. 2215. Poena ecclesiastica est privatio alicuius boni ad delinquentis correctionem et delicti punitionem a legitima auctoritate inflicta.

Can. 2216. In Ecclesia delinquentes plectuntur:

1. Poenis medicinalibus seu censuris;

2. Poenis vindicativis;

3. Remediis poenalibus et poenitentiis.

Can. 2217. par. 1. Poena dicitur:

1. Determinata, si in ipsa lege vel praecepto taxative statuta sit; indeterminata, si prudenti arbitrio iudicis vel Superioris relicta sit sive praeceptivis sive facultativis verbis;

2. Latae sententiae, si poena determinata ita sit addita legi vel praecepto ut incurratur ipso facto commissi delicti; ferendae sententiae, si a iudice vel Superiore infligi debeat;

3. A iure, si poena determinata in ipsa lege statuatur, sive latae sententiae sit sive ferendae; ab homine, si feratur per modum praecepti peculiaris vel per sententiam iudicialem condemnatoriam, etsi in iure statuta; quare poena ferendae sententiae, legi addita, ante sententiam condemnatoriam est a iure tantum, postea a iure simul et ab homine, sed consideratur tanquam ab homine.

par. 2. Poena intelligitur semper ferendae sententiae, nisi expresse dicatur eam esse latae sententiae vel ipso facto seu ipso iure contrahi, vel nisi alia similia verba adhibeantur.

Can. 2218. par. 1. In poenis decernendis servetur aequa proportio cum delicto, habita ratione imputabilitatis, scandali et damni; quare attendi debent non modo obiectum et gravitas legis, sed etiam aetas, scientia, institutio, sexus, conditio, status mentis delinquentis, dignitas personae quae delicto offenditur, aut quae delictum committit, finis intentus, locus et tempus quo delictum commissum est, num ex passionis impetu vel ob gravem metum delinquens egerit, num eum delicti poenituerit eiusdemque malos effectus evitare ipse studuerit, aliaque similia.

par. 2. Non solum quae ab omni imputabilitate excusant, sed etiam quae a gravi, excusant pariter a qualibet poena tum latae tum ferendae sententiae etiam in foro externo, si pro foro externo excusatio evincatur.

par. 3. Mutua iniuria compensatur, nisi una pars propter maiorem iniuriae ab eadem illatae gravitatem damnari debeat, deminuta, si casus ferat, poena.

Can. 2219. par. 1. In poenis benignior est interpretatio facienda.

par. 2. At si dubitetur utrum poena, a Superiore competenti inflicta, sit iusta, necne, poena servanda est in utroque foro, excepto casu appellationis in suspensivo.

par. 3. Non licet poenam de persona ad personam vel de casu ad casum producere, quamvis par adsit ratio, imo gravior, salvo tamen praescripto can. 2231.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License