Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS. DE DELICTIS ET POENIS.
    • PARS SECUNDA. DE POENIS.
      • SECTIO I. DE POENIS IN GENERE.
        • TITULUS VII. De poenarum remissione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS VII.

De poenarum remissione.

 

Can. 2236. par. 1. Remissio poenae sive per absolutionem, si agatur de censuris, sive per dispensationem, si de poenis vindicativis, concedi tantum potest ab eo qui poenam tulit, vel ab eius competenti Superiore aut successore, vel ab eo cui haec potestas commissa est.

par. 2 Qui potest a lege eximere, potest quoque poenam legi adnexam remittere.

par. 3. Iudex qui ex officio applicat poenam a Superiore constitutam, eam semel applicatam remittere nequit.

Can. 2237. par. 1. In casibus publicis potest Ordinarius poenas latae sententiae iure communi statutas remittere, exceptis:

1. Casibus ad forum contentiosum deductis;

2. Censuris Sedi Apostolicae reservatis;

3. Poenis inhabilitatis ad beneficia, officia, dignitates, munera in Ecclesia, vocem activam et passivam eorumve privationis, suspensionis perpetuae, infamiae iuris, privationis iuris patronatus et privilegii seu gratiae a Sede Apostolica concessae.

par. 2. In casibus vero occultis, firmo praescripto can. 2254 et 2290, potest Ordinarius poenas latae sententiae iure communi statutas per se vel per alium remittere, exceptis censuris specialissimo vel speciali modo Sedi Apostolicae reservatis.

Can. 2238. Poenae remissio, vi aut metu gravi extorta, ipso iure irrita est.

Can. 2239. par. 1. Poena valide remitti potest praesenti vel absenti, absolute vel sub conditione, in foro externo vel interno tantum.

par. 2. Licet poena etiam oretenus remitti possit, si tamen scripto inflicta fuerit, expedit ut etiam eius remissio scriptis concedatur.

Can. 2240. Ad praescriptionem actionis poenialis quod attinet, servetur dispositio can. 1703.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License