Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS. DE DELICTIS ET POENIS.
    • PARS SECUNDA. DE POENIS.
      • SECTIO II. DE POENIS IN SPECIE.
        • TITULUS VIII. De poenis medicinalibus seu de censuris.
          • CAPUT II. De censuris in specie.
            • ART. III. De suspensione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ART. III. De suspensione.

 

Can. 2278. par. 1. Suspensio est censura qua clericus officio vel beneficio vel utroque prohibetur.

par. 2. Etiam suspensionis effectus separari queunt; sed, nisi aliud constet, in suspensione generaliter lata comprehenduntur omnes effectus qui in canonibus huius articuli enumerantur; contra, in suspensione ab officio vel a beneficio omnes tantum effectus alterutrius speciei.

Can. 2279. par. 1. Suspensio ab officio simpliciter, nulla adiecta limitatione, vetat omnem actum tum potestatis ordinis et iurisdictionis, tum etiam merae administrationis ex officio competentis, excepta administratione bonorum proprii beneficii.

par. 2. Suspensio:

1. A iurisdictione generatim, vetat omnem actum potestatis iurisdictionis pro utroque foro tam ordinariae quam delegatae;

2. A divinis, omnem actum potestatis ordinis quam quis sive per sacram ordinationem sive per privilegium obtinet;

3. Ab ordinibus, omnem actum potestatis ordinis receptae per ordinationem;

4. A sacris ordinibus, omnem actum postestatis ordinis receptae per ordinationem in sacris;

5. A certo et definito ordine exercendo, omnem actum ordinis designati; suspensus autem prohibetur insuper eundem ordinem conferre et superiorem recipere receptumque post suspensionem exercere;

6. A certo et definito ordine conferendo, ipsum ordinem conferre, non vero inferiorem nec superiorem;

7. A certo et definito ministerio, ex. gr., audiendi confessiones, vel officio, ex. gr., cum cura animarum, omnem actum eiusdem ministerii vel officii;

8. Ab ordine pontificali, omnem actum potestatis ordinis episcopalis;

9. A pontificalibus, exercitium actuum pontificalium, ad normam can. 337, par. 2.

Can. 2280. par. 1. Suspensio a beneficio privat fructibus beneficii, excepta habitatione in aedibus beneficialibus, non autem iure administrandi bona beneficialia, nisi decretum vel sententia suspensionis ipsam administrandi potestatem suspenso expresse adimat et alii tribuat.

par. 2. Si, quamvis censura obstet, beneficiarius fructus percipiat, fructus restituere debet et ad hanc restitutionem cogi potest canonicis quoque, si opus sit, sanctionibus.

Can. 2281. Suspensio generaliter lata vel suspensio ab officio aut a beneficio afficit omnia officia aut beneficia, quae clericus habet in dioecesi Superioris suspendentis, nisi aliud appareat.

Can. 2282. Loci Ordinarius nequit clericum suspendere a determinato officio vel beneficio quod in aliena dioecesi reperiatur; sed suspensio latae sententiae, iure communi irrogata, afficit omnia officia vel beneficia in quacunque dioecesi possideantur.

Can. 2283. Quae de excommunicatione can. 2265 statuuntur, etiam suspensioni sunt applicanda.

Can. 2284. Si incursa fuerit censura suspensionis quae vetat administrationem Sacramentorum et Sacramentalium, servetur praescriptum can. 2261; si censura suspensionis quae prohibet actum iurisdictionis in foro seu interno seu externo, actus est invalidus, ex. gr., absolutio sacramentalis, si lata sit sententia condemnatoria vel declaratoria, aut Superior expresse declaret se ipsam iurisdictionis potestatem revocare; secus est illicitus tantum, nisi a fidelibus petitus fuerit ad normam mem. can. 2261, par. 2.

Can. 2285. par. 1. Si communitas seu collegium clericorum delictum commiserit, suspensio ferri potest vel in singulas personas delinquentes vel in communitatem, uti talem, vel in personas delinquentes et communitatem.

par. 2. Si primum, serventur huius articuli canones. par. 3. Si alterum, communitas prohibetur exercitio iurium spiritualium quae ipsi, uti communitati, competunt.

par. 4. Si tertium, effectus cumulantur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License