Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS. DE DELICTIS ET POENIS.
    • PARS SECUNDA. DE POENIS.
      • SECTIO II. DE POENIS IN SPECIE.
        • TITULUS IX. De poenia vindicativis.
          • CAPUT II. De peculiaribus clericorum poenis vindicativis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II.

De peculiaribus clericorum poenis vindicativis.

 

Can. 2298. Poenae vindicativae quae clericis tantum applicantur, sunt:

1. Prohibitio exercendi sacrum ministerium praeterquam in certa ecclesia;

2. Suspensio in perpetuum vel ad tempus praefinitum, vel ad beneplacitum Superioris;

3. Translatio poenalis ab officio vel beneficio obtento ad inferius;

4. Privatio alicuius iuris cum beneficio vel officio coniuncti;

5. Inhabilitas ad omnes vel ad aliquot dignitates, officia, beneficia aliave munera propria clericorum;

6. Privatio poenalis beneficii vel officii cum vel sine pensione;

7. Prohibitio commorandi in certo loco vel territorio;

8. Praescriptio commorandi in certo loco vel territorio;

9. Privatio ad tempus habitus ecclesiastici;

10. Depositio;

11. Privatio perpetua habitus ecclesiastici;

12. Degradatio.

Can. 2299. par. 1. Si clericus beneficium inamovibile obtineat, eodem in poenam privari potest solum in casibus iure expressis; si amovibile, etiam ob alias rationabiles causas.

par. 2. Clerici obtinentes beneficia, officia, dignitates, possunt etiam aliquo tantum ministerio cum iisdem coniuncto, ex. gr., ministerio praedicandi, confessiones audiendi, etc., prohiberi ad certum tempus.

par. 3. Nequit clericus privari beneficio aut pensione cuius titulo ordinatus fuit nisi aliunde eius honestae sustentationi provideatur, salvo praescripto can. 2303, 2304.

Can. 2300. Si clericus gravia scandala praebeat et monitus non resipiscat, nec scandalum queat aliter removeri, potest interim privari iure deferendi habitum ecclesiasticum; quae privatio, dum perdurat, secumfert prohibitionem exercendi ministeria quaevis ecclesiastica et privationem privilegiorum clericalium.

Can. 2301. Ordinarius nequit praescribere ut clericus certo in loco, extra fines suae dioecesis, commoretur, nisi accedat consensus Ordinarii illius loci vel agatur de domo poenitentiae seu emendationis clericis non solum dioecesanis, sed etiam extraneis destinata, aut de domo religiosa exempta, Superiore eiusdem consentiente.

Can. 2302. Tam praescriptio quam prohibitio certo in loco commorandi et collocatio in domo poenitentiae aut in domo religiosa, praesertim si diu duraturae sint, imponantur tantum in casibus gravibus, in quibus, prudenti Ordinarii iudicio, eae poenae necessariae sint ad clerici emendationem aut scandali reparationem.

Can. 2303. par. 1. Depositio, firmis obligationibus e suscepto ordine exortis et privilegiis clericalibus, secumfert tum suspensionem ab officio, et inhabilitatem ad quaelibet officia, dignitates, beneficia, pensiones, munera in Ecclesia, tum etiam privationem illorum quae reus habeat, licet eorum titulo fuerit ordinatus.

par. 2. Sed hoc ultimo in casu, si clericus vere indigeat, Ordinarius pro sua caritate, quo meliore modo fieri potest, ei providere curet, ne cum dedecore status clericalis mendicare cogatur.

par. 3. Poena depositionis infligi nequit, nisi in casibus iure expressis.

Can. 2304. par. 1. Si clericus depositus non det emendationis signa et praesertim si scandalum dare pergat monitusque non resipiscat, Ordinarius potest eum perpetuo privare iure deferendi habitum ecclesiasticum.

par. 2. Haec privatio secumfert privationem privilegiorum clericalium et cessationem praescripti can. 2303, par. 2.

Can. 2305. par. 1. Degradatio in se continet depositionem, perpetuam privationem habitus ecclesiastici et reductionem clerici ad statum laicalem.

par. 2. Haec poena ferri solummodo potest propter delictum in iure expressum, aut si clericus, iam depositus et habitu clericali privatus, grave adhuc scandalum per annum praebere pergat.

par. 3. Alia est verbalis seu edictalis, quae sola sententia irrogatur, ita tamen ut omnes suos effectus iuridicos statim habeat sine ulla exsecutione; alia realis, si serventur sollemnia praescripta in Pontificali Romano.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License