Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS. DE DELICTIS ET POENIS.
    • PARS SECUNDA. DE POENIS.
      • SECTIO II. DE POENIS IN SPECIE.
        • TITULUS X. De remediis poenalibus et poenitentiis.
          • CAPUT I. De remediis poenalibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS X.

De remediis poenalibus et poenitentiis.

 

CAPUT I.

De remediis poenalibus.

 

Can. 2306. Remedia poenalia sunt:

1. Monitio;

2. Correptio;

3. Praeceptum;

4. Vigilantia.

Can. 2307. Eum qui versatur in proxima occasione delictum committendi vel in quem, ex inquisitione peracta, gravis suspicio cadit delicti commissi, Ordinarius per se vel per interpositam personam moneat.

Can. 2308. Si ex alicuius conversatione scandalum vel gravis ordinis perturbatio oriantur, est locus correptioni, ab Ordinario per se vel per interpositam personam, etiam per epistolam faciendae, peculiaribus accommodatae conditionibus personae et facti de quo agitur.

Can. 2309. par. 1. Tam monitio quam correptio potest esse vel publica vel secreta.

par. 2. Correptio vel monitio publica fiat vel coram notario aut duobus testibus, vel per epistolam ita tamen ut de receptione et tenore epistolae ex aliquo documento constet.

par. 3. Correptio publica fieri tantum potest adversus reum de delicto convictum vel confessum; et est iudicialis, si fiat a iudice pro tribunali sedente vel ab Ordinario ante processum criminalem.

par. 4. Correptio iudicialis vel habetur loco poenae vel fit ad augendam poenam, praecipue si agatur de recidivo.

par. 5. De monitione et correptione, etsi secreto factae fuerint, constare debet ex aliquo documento in secreto archivo Curiae asservando.

par. 6. Tam correptio quam monitio fieri potest semel vel pluries, pro Superioris arbitrio et prudentia.

Can. 2310. Monitionibus et correptionibus incassum factis, vel si ex eisdem effectum sperare non liceat, datur praeceptum, quo quid agere quidve evitare praeventus debeat, accurate indicetur, cum poenae comminatione in casu transgressionis.

Can. 2311. par. 1. Si casus gravitas ferat et praecipue si agatur de eo qui in periculo versetur relabendi in idem crimen, eum Ordinarius submittat vigilantiae.

par. 2. Vigilantia praecipi quoque potest ad augendam poenam, praecipue in recidivos.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License