Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS. DE DELICTIS ET POENIS.
    • PARS SECUNDA. DE POENIS.
      • SECTIO II. DE POENIS IN SPECIE.
        • TITULUS X. De remediis poenalibus et poenitentiis.
          • CAPUT II. De poenitentiis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II.

De poenitentiis.

 

Can. 2312. par. 1. Poenitentiae in foro externo imponuntur ut delinquens vel poenam effugiat, vel poenae contractae absolutionem aut dispensationem recipiat.

par. 2. Ob delictum aut transgressionem occultam nunquam poenitentia publica imponatur.

par. 3. Poenitentiae non tam secundum quantitatem delicti, quam secundum poenitentis contritionem moderandae sunt, pensatis qualitatibus personarum et delictorum adiunctis.

Can. 2313. par. 1. Praecipuae poenitentiae sunt praecepta:

1. Recitandi determinatas preces;

2. Peragendi piam aliquam peregrinationem vel alia pietatis opera;

3. Servandi peculiare ieiunium;

4. Erogandi eleemosynas in pios usus;

5. Peragendi exercitia spiritualia in pia aut religiosa domo per aliquot dies.

par. 2. Poenitentias Ordinarius pro sua prudentia addere potest poenali remedio monitionis et correptionis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License