Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO I. DE CLERICIS IN GENERE.
        • TITULUS IV. De officiis ecclesiasticis.
          • CAPUT I. De provisione officiorum ecclesiasticorum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT I.

De provisione officiorum ecclesiasticorum.

Can.147. par. l. Officium ecclesiasticum nequit sine provisione canonica valide obtineri.

par. 2. Nomine canonicae provisionis venit concessio officii ecclesiastici a competenti auctoritate ecclesiastica ad normam sacroruam canonum facta.

Can.148. par. l. Provisio officii ecclesiastici fit vel per liberam collationem a legitimo Superiore, vel per eius institutionem, si praecesserit praesentatio a patrono aut nominatio, vel per eius confirmationem aut admissionem, si praecesserit electio aut postulatio, vel tandem per simplicem electionem et electi acceptationem, si electio non egeat confirmatione.

par. 2. De officiorum provisione per institutionem serventur praescripta can. 1448-1471.

Can. l49. Electi, postulati, praesentati vel nominati a quibusvis personis ad ecclesiastica officia ne confirmentur, admittantur, instituantur a Superiore infra Romanum Pontificem, nisi antea fuerint a proprio Ordinario idonei reperti, etiam per examen, si id ius vel officii ratio postulet aut Ordinarius opportunum iudicaverit.

Can. 150. par. l. Provisio officii de iure non vacantis ad normam can. 183, par. 1, est ipso facto irrita, nec subsequente vacatione convalescit.

par. 2. Nec promissio eiusdem officii, quicunque illud promiserit, ullum parit iuridicum effectum.

Can. 151. Officium de iure vacans quod forte adhuc ab aliquo illegitime possidetur, conferri potest, dummodo rite secundum sacros canones declaratum fuerit eam possessionem non esse legitimam, et de hac declaratione mentio fiat in litteris collationis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License