Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO I. DE CLERICIS IN GENERE.
        • TITULUS IV. De officiis ecclesiasticis.
          • CAPUT I. De provisione officiorum ecclesiasticorum.
            • ART. I. De libera collatione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ART. I. De libera collatione.

Can. 152. Loci Ordinarius ius habet providendi officiis ecclesiasticis in proprio territorio, nisi aliud probetur; hac tamen potestate caret Vicarius Generalis sine mandato speciali.

Can. l53. par. 1. Ad vacans officium promovendus debet esse clericus, iis qualitatibus praeditus, quae a iure communi vel, particulari aut a lege fundationis ad idem officium requiruntur.

par. 2. Assumatur, omnibus perpensis, magis idoneus sine ulla personarum acceptione.

par. 3. Cum provisus caret qualitatibus requisitis, provisio est nulla, si ita cautum sit iure communi vel particulari aut lege fundationis; secus est valida, sed per sententiam a legitimo Superiore irritari potest.

Can. 154. Officia quae curam animarum sive in foro externo sive in interno secumferunt, clericis nondum sacerdotio initiatis conferri valide nequeunt.

Can. 155. Officiorum provisio cui nullus terminus fuit speciali lege praescriptus, nunquam differatur ultra sex menses utiles ab habita notitia vacationis firmo praescripto can. 458.

Can. 156. par. l. Nemini conferantur duo officia incompatibilia.

par. 2. Sunt incompatibilia officia quae una simul ab eodem adimpleri nequeunt.

par. 3. Firmo praescripto can. 188, n. 3, concessio alterius officii a Sede Apostolica facta non valet, nisi in supplici libello mentio prioris incompatibilis habeatur, aut clausula derogatoria adiiciatur.

Can. 157. Officium vacans per renuntiationem vel per sententiam privationis nequit ab Ordinario, qui renuntiationem acceptavit aut sententiam tulit valide conferri suis aut resignantis familiaribus, consanguineis vel affinibus usque ad secundum gradum inclusive.

Can. 158. Qui, alius negligentiam vel impotentiam supplens, officium confert, nullam inde potestatem acquirit in nominatum; sed huius iuridicus status perinde constituitur, ac si provisio ad ordinariam iuris normam peracta fuisset.

Can. 159. Cuiuslibet officii provisio scripto consignetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License