Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO I. DE CLERICIS IN GENERE.
        • TITULUS IV. De officiis ecclesiasticis.
          • CAPUT I. De provisione officiorum ecclesiasticorum.
            • ART. II. De electione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ART. II. De electione.

Can.160. Romani Pontificis electio unice regitur const. Pii X Vacante Sede Apostolica, 25 Dec. 1904; in aliis electionibus ecclesiasticis serventur praescripta canonum qui sequuntur, et peculiaria, si qua sint, pro singulis officiis legitime statuta.

Can. 161. Si cui collegio sit ius eligendi ad vacans officium, electio, nisi aliud iure cautum fuerit, nunquam differatur ultra trimestre utile computandum ab habita notitia vacationis officii; quo termino inutiliter elapso, Superior ecclesiasticus, cui ius confirmandae electionis vel ius providendi successive competit, officio vacanti libere provideat.

Can. 162. par. 1. Salvis peculiaribus constitutionibus vel consuetudinibus, collegii praeses, statuto modo, loco ac tempore electoribus convenienti, convocet omnes de collegio; et convocatio, quando personalis esse debet, valet, si fiat vel in loco domicilii aut quasi-domicilii vel in loco commorationis.

par. 2. Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens fuerit, electio valet, sed ad eius instantiam debet, probata praeteritione et absentia, a competenti Superiore irritari, etiam secuta confirmatione, dummodo iuridice constet recursum saltem intra triduum ab habita notitia electionis fuisse transmissum.

par. 3. Quod si plures quam tertia pars electorum neglecti fuerint, electio est ipso iure nulla.

par. 4. Defectus convocationis non obstat, si praetermissi nihilominus interfuerint.

par. 5. Si agatur de electione ad officium quod electus ad vitam retinet, convocatio electorum ante officii vacationem nullum habet iuridicum effectum.

Can. 163. Convocatione legitime secuta, ius eligendi pertinet ad eos qui praesentes sunt die in convocatione statuto, exclusa facultate ferendi suffragia non solum per epistolam, sed etiam per procuratorem, nisi lege peculiari aliud caveatur.

Can. 164. Etsi quis plures ob titulos ius habeat ferendi nomine proprio suffragii, non potest nisi unicum ferre.

Can. 165. Nullus collegio extraneus admitti potest ad suffragium, salvis privilegiis legitime quaesitis; secus, electio est ipso facto nulla.

Can. 166. Si laici contra canonicam libertatem electioni ecclesiasticae quoquo modo sese immiscuerint, electio ipso iure invalida est.

Can. 167. par. 1. Nequeunt suffragium ferre:

1.deg. Incapaces actus humani;

2.deg. Impuberes;

3.deg. Censura vel infamia iuris affecti, post sententiam tamen declaratoriam vel condemnatoriam;

4.deg. Qui sectae haereticae vel schismaticae nomen dederunt vel publice adhaeserunt;

5.deg. Carentes voce activa sive ob legitimam iudicis sententiam sive ex iure communi aut particulari.

par. 2. Si quis ex praedictis admittatur, eius suffragium est nullum, sed electio valet, nisi constet, eo dempto, electum non retulisse requisitum suffragiorum numerum, aut nisi scienter admissus fuerit excommunicatus per sententiam declaratoriam vel condemnatoriam.

Can. 168. Si quis ex electoribus praesens in domo sit in qua fit electio, sed eleetioni ob infirmam valetudinem interesse nequeat, suffragium eius seriptum a scrutatoribus exquiratur, nisi aliter particularibus legibus vel legitimis consuetudinibus fuerit constitutum.

Can. l69. par. l. Suffragium est nullum, nisi fuerit:

1.deg. Liberum et ideo invalidum est suffragium, si elector metu gravi aut dolo, directe vel indirecte, adactus fuerit ad eligendam certam personam aut plures disiunctive;

2.deg. Secretum, certum, absolutum, determinatum.

par. 2. Conditiones ante electionem suffragio appositae tanquam non adiectae censentur.

Can. 170. Sufiragium sibimetipsi nemo valide dare potest.

Can. 171. par. l. Ante electionem per secreta suffragia deputentur, nisi iam propriis statutis deputati sint, e gremio collegii duo saltem scrutatores, qui una cum praeside, si et ipse e gremio collegii sit, iusiurandum interponant de munere fideliter implendo ac de secreto servando circa acta in comitiis, etiam expleta electione.

par. 2. Scrutatores curent ut suffragia secreto, diligenter, singillatim et servato praecedentiae ordine ab unoquoque electore ferantur; collectisque ad ultimum suffragiis, coram praeside electionis, secundum formam propriis constitutionibus vel legitimis consuetudinibus statutam, inspiciant an suffragiorum numerus respondeat numero electorum, suffragia ipsa scrutentur palamque faciant quot quisque retulerit.

par. 3. Si numerus suffragiorum superet numerum eligentium, nihil est actum.

par. 4. Suffragia statim, peracto unoquoque scrutinio, vel post sessionem, si in eadem sessione habeantur plura scrutinia, comburantur.

par. 5. Omnia electionis acta ab eo, qui actuarii munere fungitur, accurate describantur, et saltem ab eodem actuario, praeside ac scrutatoribus subscripta, in collegii tabulario diligenter asserventur.

Can. 172. par. 1. Electio, nisi aliud iure caveatur, fieri etiam potest per compromissum, si nempe electores, unanimi et scripto consensu, in unum vel plures idoneos sive de gremio sive extraneos ius eligendi pro ea vice transferant, qui nomine omnium ex recepta facultate eligant.

par. 2. Si agatur de clericali collegio, compromissarii debent esse sacerdotes, secus electio est invalida.

par. 3. Compromissarii debent pro validitate electionis conditiones compromisso appositas, quae non sint contra ius commune, observare; si nullae conditiones additae fuerint, servandum ipsis est ius commune circa electiones; conditiones autem contra ius pro non appositis habeantur.

par. 4. Si ab electoribus in unam tantum compromissum fuerit personam, haec nequit seipsam eligere; si plures designati fuerint compromissarii, nemo ex iis proprio consensu potest accedere reliquis ipsum eligentibus ut electionem sui compleat.

Can. 173. Cessat compromissum et ius eligendi redit ad compromittentes:

l.deg. Revocatione a collegio facta, re integra;

2.deg. Non secuta aut non servata aliqua conditione compromisso apposita;

3.deg. Electione absoluta, si fuerit nulla.

Can. 174. Is electus habeatur et a collegii praeside proclametur, qui requisitum suffragiorum numerum retulerit, ad normam can. 101, par. 1, n.1.

Can. 175. Electio illico intimanda est electo, qui debet saltem intra octiduum utile a recepta intimatione manifestare utrum electioni consentiat, an eidem renuntiet; secus omne ius ex electione quaesitum amittit.

Can. 176. par. 1. Si electus renuntiaverit, omne ius ex electione quaesitum amittit, etsi renuntiationis eum postea poeniteat; sed rursus eligi potest; collegium autem intra mensem a cognita renuntiatione ad novam electionem procedere debet.

par. 2. Acceptatione electionis electus, si confirmatione non egeat, plenum ius statim obtinet; secus non acquirit nisi ius ad rem.

par. 3. Ante acceptam confirmationem ipsi praetextu electionis non licet. sese immiscere admignistrationi officii sive in spiritualibus sive in temporalibus, et actus ab eo forte positi nulli sunt.

Can. 177. par. 1. Electus, si electio confirmatione indigeat, saltem intra octiduum a die acceptatae electionis confirmationem a competenti Superiore petere per se vel per alium debet; secus omni iure privatur nisi probaverit se a petenda confirmatione iusto impedimento fuisse detentum.

par. 2. Superior, si electum repererit idoneum, et electio ad normam iuris fuerit peracta, nequit confirmationem denegare.

par. 3. Confirmatio in scriptis dari debet.

par. 4. Recepta confirmatione, electus obtinet plenum ius in officio, nisi aliud in iure caveatur.

Can. 178. Si electio intra praescriptum tempus peracta non fuerit, aut collegium iure eligendi privetur in poenam, libera officii provisio ad eum Superiorem devolvitur, a quo confirmanda esset electio vel cui ius providendi successive competit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License