Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO I. DE CLERICIS IN GENERE.
        • TITULUS IV. De officiis ecclesiasticis.
          • CAPUT I. De provisione officiorum ecclesiasticorum.
            • ART. III. De postulatione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ART. III. De postulatione.

Can. 179. par. 1. Si electioni illius quem electores aptiorem putent ac praeferant, impedimentum obest, super quo dispensari possit ac soleat, suis ipsi suffragiis eum possunt, nisi aliud iure caveatur, a competenti Superiore postulare, etsi agatur de officio, pro quo electus confirmatione non egeat.

par. 2. Compromissarii postulare nequeunt, nisi id in mandato aut compromisso fuerit expressum.

Can. 180. par. 1. Ut postulatio vim habeat, pro ea stet oportet maior suffragiorum pars, imo, si cum electione concurrat, saltem duae tertiae partes requiruntur.

par. 2. Suffragium pro postulatione exprimi debet per verbum: postulo, aut aequivalens; formula: eligo vel postulo, aut aequipallens, valet pro electione, si impedimentum non exsistat, secus pro postulatione.

Can. 181. par. 1. Postulatio saltem intra octiduum mitti debet ad Superiorem ad quem pertinet electionem confirmare, si facultatem habeat ab impedimento dispensandi; secus ad Romanum Pontificem aut ad alium habemtem facultatem.

Can. l82. par. l. Reiecta a Superiore postulatione, ius eligendi ad collegium redit, nisi electores scienter illum postulaverint qui tali detinetur impedimento in quo nequeat aut non soleat dispensari; tunc enim provisio ad Superiorem pertinet.

par. 2. Quod si postulat admissa fuerit, id significetur postulato qui respondere debet ad normam can.175.

par. 3. Si eam acceptet, plenum ius in officio eidem statim acquiritur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License