Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO I. DE CLERICIS IN GENERE.
        • TITULUS VI. De reductione clericorum ad statum laicalem.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS VI.

De reductione clericorum ad statum laicalem.

Can. 211. par. 1. Etsi sacra ordinatio, semel valide recepta, nunquam irrita fiat, clericus tamen maior ad statum laicalem redigitur rescripto Sanctae Sedis, decreto vel sententia ad normam can. 214, demum poena degradationis.

par. 2. Clericus minor ad statum laicalem regreditur, non solum ipso facto ob causas in iure descriptas, sed etiam sua ipsius voluntate, praemonito loci Ordinario, aut eiusdem Ordinarii decreto iusta de causa lato, si nempe Ordinarius, omnibus perpensis, prudenter iudicaverit clericum non posse cum decore status clericalis ad ordines sacros promoveri.

Can. 212. par. 1. Qui in minoribus ordinibus constitutus ad statum laicalem quavis de causa regressus est, ut inter clericos denuo admittatur, requiritur licentia Ordinarii dioecesis cui incardinatus fuit per ordinationem, non concedenda, nisi post diligens examen super vita et moribus, et congruum, iudicio ipsius Ordinarii, experimentum.

par. 2. Clericus vero maior qui ad statum laicalem rediit, ut inter clericos denuo admittatur, indiget Sanctae Sedis licentia.

Can. 213. par. 1. Omnes qui e clericali statu ad laicalem legitime redacti aut regressi sunt, eo ipso amittunt officia, beneficia, iura ac privilegia clericalia et vetantur in habitu ecclesiastico incedere ac tonsuram deferre.

par. 2. Clericus tamen maior obligatione caelibatus tenetur, salvo praescripto can. 214.

Can. 214. par. 1. Clericus qui metu gravi coactus ordinem sacrum recepit nec postea, remoto metu, eandem ordinationem ratam habuit saltem tacite per orainis exercitium, volens tamen per talem actum obligationibus clericalibus se subiicere ad statum laicalem, legitime probata coactione et ratihabitionis defectu, sententia iudicis redigatur sine ullis caelibatus ac horarum canonicarum obligationibus.

par. 2. Coactio autem et defectus ratihabitionis probari debent ad normam can. 1993-1998.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License