Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO II. DE CLERICIS IN SPECIE.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

SECTIO II.

DE CLERICIS IN SPECIE.

Can. 2l5. par. 1. Unius supremae ecclesiasticae potestatis est provincias ecclesiasticas dioeceses, abbatias vel praelaturas nullius, vicariatus apostolicos, praefecturas apostolicas erigere, aliter circumscribere dividere, unire, supprimere.

par. 2. In iure nomine dioecesis venit quoque abbatia vel praelatura nullius; et nomine Episcopi, Abbas vel Praelatus nullius, nisi ex natura rei vel sermonis contextu aliud constet.

Can. 216. par. 1. Territorium cuiuslibet dioecesis dividatur in distinctas partes territoriales; unicuique autem parti sua peculiaris ecclesia cum populo determinato est assignanda, suusque peculiaris rector, tanquam proprius eiusdem pastor, est praeficiendus pro necessaria animarum cura.

par. 2. Pari modo vicariatus apostolicus et praefectura apostolica, ubi commode fieri possit, dividantur.

par. 3. Partes dioecesis de quibus in par. 1, sunt paroeciae; partes vicariatus apostolici ac praefecturae apostolicae, si peculiaris rector eisdem fuerit assignatus, appellantur quasi-paroeciae.

par. 4. Non possunt sine speciali apostolico indulto constitui paroeciae pro diversitate sermonis seu nationis fidelium in eadem civitate vel territorio degentium,nec paroeciae mere familiares aut personales; ad constitutas autem quod attinet, nihil innovandum, inconsulta Apostolica Sede.

Can. 217. par. l. Episcopus territorium suum in regiones seu districtus, pluribus paroeciis constantes, distribuat, qui veniunt nomine vicariatus foranei, decanatus, archipresbyteratus, etc.

par. 2. Si haec distributio, ratione circumstantiarum, videatur impossibilis aut inopportuna, Episcopus consulat Sanctam Sedem, nisi ab eadem iam fuerit provisum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License