Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO II. DE CLERICIS IN SPECIE.
        • TITULUS VII. De suprema potestate deque iis qui eiusdem sunt ecclesiastico iure participes.
          • CAPUT VIII. De Vicariis et Praefectis Apostolicis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII.

De Vicariis et Praefectis Apostolicis.

Can. 293. par. 1. Territoria quae erecta non sunt in dioeceses reguntur per Vicarios aut Praefectos Apostolicos; qui omnes ab una Apostolica Sede nominantur.

par. 2. Vicarius et Praefectus Apostolicus, possessionem sui territorii capiunt, ille litteras apostolicas, hic decretum seu patentes litteras Sacrae Congregationis de Prop. Fide per se vel per procuratorem ostendentes ei qui territorium regit ad normam can. 309.

Can. 294. par. 1. Vicarii et Praefecti Apostolici iisdem iuribus et facultatibus in suo territorio gaudent, quae in propriis dioecesibus competunt Episcopis residentialibus, nisi quid Apostolica Sedes reservaverit.

par. 2. Etiam ii qui charactere episcopali carent, possunt, intra sui territorii fines ac perdurante munere, omnes benedictiones Episcopis reservatas, una pontificali excepta, impertiri, calices, patenas et altaria portatilia cum sacris oleis ab Episcopo benedictis consecrare, indulgentias quinquaginta dierum concedere,confirmationem, primam tonsuram et ordines minores conferre ad normam can. 782, par. 3, 957, par. 2.

Can. 295. par. 1. Vicarii et Praefecti Apostolici ab omnibus missionariis, etiam religiosis, possunt ac debent exigere ut suas patentes seu alias quasvis eorum missionis, destinationis, constitutionis ac deputationis litteras exhibeant, easque exhibere recusantibus exercitium cuiusvis ministerii ecclesiastici prohibere.

par. 2. Omnes missionarii, etiam regulares, licentiam sacri ministerii exercendi petant a Vicariis et Praefectis Apostolicis, qui tamen eam ne denegent, nisi singulis et gravem ob causam.

Can. 296. par. 1. Etiam missionarii regulares subiiciuntur Vicarii et Praefecti Apostolici iurisdictioni, visitationi et correctioni in iis quae pertinent ad missionum regimen, curam animarum, Sacramentorum administrationem, scholarum directionem, oblationes intuita missionis factas, implementum piarum voluntatum in favorem eiusdem missionis.

par. 2. Quamvis Vicariis et Praefectis Apostolicis nullo modo liceat, praeter casus in iure praevisos, se in disciplinam religiosam ingerere quae a Superiore religioso dependet, si tamen circa ea, de quibus in superiore paragrapho, conflictus oriatur inter mandatum Vicarii aut Praefecti Apostolici et mandatum Superioris, prius praevalere debet, salvo iure recursus in devolutivo ad Sanctam Sedem et salvis peculiaribus statutis a Sede Apostolica probatis.

Can. 297. Deficientibus e clero saeculari sacerdotibus, Vicarii et Praefecti Apostolici possunt, audito eorum Superiore, cogere religiosos, etiam exemptos, vicariatui vel praefecturae addictos, ad animarum curam exercendam, salvis pariter peculiaribus statutis a Sede Apostolica probatis.

Can. 298. Si qua dissidia in iis quae ad curam animarum pertinent, sive inter singulos missionarios, sive inter diversas religiones, sive inter missionarios et alios quoslibet oriri contigerit, ea quamprimum componere curent Vicarii ac Praefecti Apostolici, qui huiusmodi quaestiones, ubi opus fuerit, dirimant, integro tamen iure recursus ad Apostolicam Sedem, qui decreti effectum non suspendit.

Can. 299. Vicarii Apostolici obligatione tenentur Sacra Limina Beatorum Apostolorum Petri et Pauli visitandi eadem prorsus lege, qua Episcopi residentiales ad normam can. 341; cui tamen muneri, si quid graviter obstet ne per se ipsi illud expleant, satisfacere possunt per procuratorem etiam in Urhe degentem.

Can. 300. par. 1. Ad normam can. 340, Vicarii ac Praefecti Apostolici tenentur obligatione Sedi Apostolicae exhibendi plenam accuratamque relationem de suo quisque pastorali orficio, deque omnibus quaecunque ad statum vicariatus vel praefecturae, ad missionarios, ad religiosos, ad populi disciplinam, ad scholarum frequentiam, ad fidelium denique ipsorum curae commissorum salutem quavis ratione pertineant; quae relatio scripta esse debet et subscripta tum ab ipso Vicario aut Praefecto tum ab uno saltem ex consiliariis de quibus in can. 302.

par. 2. Imo etiam sub cuiusque anni exitum ad Sanctam Sedem mittant elenchum seu numerum conversorum, baptizatorum annuaeque Sacramentorum administrationis una cum aliis notatu dignioribus.

Can. 30l. par. 1. In regione sibi commissa commorentur, a qua sine gravi et urgenti causa per notabile tempus iis abesse ne liceat, inconsulta Sede Apostolica.

par. 2. Regionem sibi concreditam, quandocunque sit opus, debent ipsi per se vel, si legitime impediti fuerint, per,alium visitare eaque omnia in visitatione expendere, quae ad fidem, bonos mores, Sacramentorum administrationem, praedicationem verbi Dei, festorum observantiam, cultum divinum, iuventutis institutionem, disciplinam ecclesiasticam referuntur.

Can. 302. Constituant Consilium ex tribus saltem antiquioribus et prudentioribus missionariis, quorum sententiam, saltem per epistolam, audiant in gravioribus et difficilioribus negotiis.

Can. 303. Prout siverit opportunitas, missionarios saltem praecipuos tum religiosos tum saeculares proprii territorii congregent semel saltem in anno, ut possint ex singulorum experientia et consilio deducere quae sint ordinanda perfectius.

Can. 304. par. 1.. Legibus quae de archivo constituendo Episcopis praescribuntur, etiam Vicarii ac Praefecti Apostolici, habita locorum personarumque ratione, aeque tenentur.

par. 2. Pariter quae de Conciliis plenariis et provincialibus can. 281-291 praescribuntur, applicari debent, congrua congruis referendo, Conciliis plenariis vel regionalibus et provincialibus in regionibus Sacrae Congregationi de Prop. Fide subiectis; quae de Synodo dioecesana can. 356 - 362, Synodo vicariatus apostolici; sed nullum est praefinitum tempus pro Concilii provincialis et Synodi celebratione, et canones Conciliorum, antequam promulgentur, recognosci debent a Sacra Congregatione de Prop. Fide.

Can. 305. Studiosissime curent, onerata graviter eorum conscientia, ut ex christianis indigenis seu incolis suae regionis probati clerici rite instituantur ac sacerdotio initientur.

Can. 306. Missae sacrificium pro populis sibi commissis applicare debent saltem in sollemnitatibus Nativitatis Domini, Epiphaniae, Paschatis, Ascensionis, Pentecostes, sanctissimi Corporis Christi, Immaculatae Conceptionis et Assumptionis Beatae Mariae Virginis, Sancti Ioseph eius sponsi, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Omnium Sanctorum, servato praescripto can. 339, par. par. 2 seqq.

Can. 307. par. 1. Ipsis non licet, inconsulta Sede Apostolica, concedere missionariis ab ea missis veniam in perpetuum deserendi vicariatum aut praefecturam, vel alio transeundi, nec eos quoquo modo expellere.

par. 2. In casu autem publici scandali possunt ipsi, audito suo Consilio, et si agatur de religiosis, praemonito, quantum fieri potest, Superiore, missionarium statim removere, facta tamen illico certiore Apostolica Sede.

Can. 308. Vicariis et Praefectis, charactere episcopali auctis, privilegia honorifica competunt, quae ius concedit Episcopis titularibus; si autem charactere episcopali careant, habent tantum, durante munere et in proprio territorio, insignia et privilegia Protonotariorum apostolicorum de numero participantium.

Can. 309. par. i. Vicarii et Praefecti, ubi primum in territorium suum advenerint, deputent ex uno vel altero clero Pro-vicarium vel Pro-praefectum idoneum, nisi Coadiutor cum futura successione a Sancta Sede datus fuerit.

par. 2. Pro-vicarius aut Pro-praefectus nullam habet, vivente Vicario aut Praefecto, potestatem, nisi quae fuerit ab eodem sibi commissa; sed deficiente Vicario aut Praefecto, vel eorum iurisdictione impedita ad normam can.429, par. 1, totum debet regimen assumere et in hoc munere permanere, donec a Sancta Sede aliter fuerit provisum.

par. 3. Pari modo Pro-vicarius aut Pro-praefectus, qui titulari successerit, statim deputet ecclesiasticum virum, qui sibi, ut supra, in munere succedat.

par. 4. Si forte contingat ut nemo sive a titulari sive a pro-titulari uti administrator fuerit designatus, tunc senior in vicariatu vel praefectura, is, nempe, qui sit praesens in territorio et suas destinationis litteras in eodem prius exhibuerit, censetur delegatus a Sancta Sede ut regimen assumat, et inter plures aeque seniores antiquior sacerdotio.

Can. 310. par. 1. Ad quos vicariatus aut praefecturae cura devenerit ad normam can. 309, ii debent quamprimum certiorem facere Apostolicam Sedem.

par. 2. Interim uti possunt omnibus facultatibus sive ordinariis ad normam can. 294, sive delegatis, quibus Vicarius vel Praefectus pollebat, nisi commissae fuerint ob industriam personae.

Can. 311. Qui vicariatui vel praefecturae apostolicae ad certum tempus praepositus est, debet in regimine cum omnibus facultatibus sibi concessis permanere, licet definitum tempus fuerit praeterlapsum, donec successor canonicam sui muneris possessionem ceperit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License