Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO II. DE CLERICIS IN SPECIE.
        • TITULUS VII. De suprema potestate deque iis qui eiusdem sunt ecclesiastico iure participes.
          • CAPUT IX. De Administratoribus Apostolicis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IX.

De Administratoribus Apostolicis.

Can. 312. Dioecesis canonice erectae regimen, sive plena, sive vacante sede, aliquando Summus Pontifex ob graves et speciales causas Administratori Apostolico vel in perpetuum vel ad tempus committit.

Can. 313. par. 1. Quilibet Administrator Apostolicus, si datus fuerit dioecesi, sede plena, canonicam administrationis possessionem init, ostendens litteras suae nominationis tum Episcopo, si sit mentis consiliique compos et in dioecesi versetur, tum etiam Capitulo, ad normam can. 334, par. 3.

par. 2. Si sedes fuerit vacans, vel si Episcopus non sit mentis consiliique compos, aut in dioecesi non moretur, Administrator Apostolicus possesionem sumit ad instar Episcopi secundum cit. can. 334, par. 3.

Can. 314. Iura, officia ac privilegia Administratoris Apostolici desumantur ex litteris suae deputationis, vel, nisi in eisdem aliud caveatur expresse, ex praescripto canonam qui sequuntur.

Can. 315. par. 1. Administrator Apostolicus permanenter constitutus iisdem iuribus et honoribus fruitur, iisdemque obligationibus tenetur, ac Episcopus residentialis.

par. 2. Si ad tempus datus sit:

1.o Eadem iura ac officia habet, ac Vicarius Capitularis; sed, sede plena, potest dioecesim visitare ad tramitem iuris; nec tenetur obligatione applicandae Missae pro populo, quae Episcopum gravat;

2.o Ad honorifica privilegia quod attinet, valeat praescriptum can. 308; sed Episcopo qui, ad aliam sedem translatus, prioris retinet administrationem, in hac quoque omnia Episcoporum residentialium honorifica privilegia competunt.

Can. 316. par. 1. Si Administrator Apostolicus dioecesi, sede plena, praeficiatur, iurisdictio Episcopi eiusque Vicarii Generalis suspenditur.

par. 2. Quanquam autem Administrator Apostoticus Episcopi auctoritati non subest, non debet tamen se immiscere causis Episcopum ipsum spectantibus, neque in Vicarium eius Generalem iudicium seu processum instruere aut animadvertere ob acta praeteritae administrationis.

Can. 317. Si impedita fuerit iurisdictio Administratoris Apostolici aut si idem Administrator defecerit, Sedes Apostolica statim moneatur; et interim, si dioecesis vacet aut Episcopus non sit sui compos, valent praescripta can. 429 seqq.; secus Episcopus dioecesim regit, nisi Sedes Apostolica aliud praestituerit.

Can. 318. par. 1. Administratoris Apostolici iurisdictio Romani Pontificis aut Episcopi obitu non cessat.

par. 2. Cessat vero cum Episcopus dioecesis vacantis possessionem legitime ceperit ad normam can. 334, par. 3.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License