Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO II. DE CLERICIS IN SPECIE.
        • TITULUS VII. De suprema potestate deque iis qui eiusdem sunt ecclesiastico iure participes.
          • CAPUT X. De Praelatis inferioribus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT X.

De Praelatis inferioribus.

Can. 319. par. 1. Praelati qui praesunt territorio proprio, separato ab omni dioecesi, cum clero et populo, dicuntur Abbates vel Praelati nullius, nempe dioecesis, prout eorum ecclesia dignitate abbatiali vel simpliciter praelatitia gaudet.

par. 2. Abbatia vel praelatura nullius, tribus saltem paroeciis non constans, singulari iure regitur, nec eidem applicantur quae canones statuunt de abbatiis vel praelaturis nullius.

Can. 320. par. l. Abbates vel Praelati nullius nominantur et instituuntur a Romano Pontifice, salvo iure electionis aut praesentationis, si cui legitime competat; quo in casu ab eodem Romano Pontifice confirmari aut institui debent.

par. 2. Assumendi ad abbatiam vel praelaturam nullius iisdem qualitatibus ornati esse debent, quas ius in Episcopis requirit.

Can. 321. Si cui collegio est ius eligendi Abbatem vel Praelatum nullius, ad validam electionem requiritur numerus suffragiorum absolute maior, demptis suffragiis nullis, firmo peculiari iure quod maiorem suffragiorum numerum exigat.

Can. 322. par. l. Abbas vel Praelatus nullius nequit quovis titulo sive per se sive per alios in regimen abbatiae vel praelaturae se ingerere, antequam eiusdem possessionem ceperit, ad normam can. 334, par. 3.

par. 2. Abbates vel Praelati nullius qui ex praescripto apostolico vel ex propriae religionis constitutionibus benedici debent, intra tres menses a receptis litteris apostolicis, cessante legitimo impedimento, benedictionem ab Episcopo, quem maluerint, accipiant.

Can. 323. par. 1. Abbas vel Praelatus nullius easdem potestates ordinarias easdemque obligationes cum iisdem sanctionibus habet, quae competunt Episcopis residentialibus in propria dioecesi.

par. 2. Si charactere episcopali non sit ornatus et benedictionem, si eam recipere debet, receperit, praeter alia munera quae in can. 294, par. 2 describuntur, potest quoque ecclesias et altaria immobilia consecrare.

par. 3. Quod attinet ad Vicarii Generalis constitutionem, serventur praescripta can, 366-37l.

Can. 324. Capitulum religiosum abbatiae vel praelaturae nullius regitur propriis legibus ac constitutionibus; Capitulum saeculare, iure communi.

Can. 325. Abbas vel Praelatus nullius, licet charactere episcopali careat, utitur tamen in proprio territorio insignibus pontificalibus cum throno ac baldachino et iure ibidem officia divina pontificali ritu celebrandi; crucem autem pectoralem, annulum cum gemma, ac pileolum violaceum potest etiam extra territorium deferre.

Can. 326. Si praelatura saecularis Capitulo careat, eligantur consultores ad normam can. 423-428.

Can. 327. par. 1. Abbatia vel praelatura nullius vacante, si agatur de abbatia vel praelatura religiosa, succedit Capitulum religiosorum, nisi constitutiones aliud ferant; si de saeculari, Capitulum canonicorum; utrumque autem Capitulum intra octiduum debet Vicarium Capitularem deputare ad normam can. 432 seqq., qui abbatiam vel praelaturam regat usque ad novi Abbatis vel Praelati electionem.

par. 2. Abbatia vel praelatura impedita, servetur praescriptum can. 429.

Can. 328. Circa Romani Pontificis Familiares, sive praelati titulo gaudeant, sive non, standum privilegiis, regulis et traditionibus pontificiae Domus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License