Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Missale Romanum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

De Festis Mobilibus

Quoniam ex decreto sacri Concilii Nicaeni Pascha, ex quo reliqua festa mobilia pendent, celebrari debet die dominico, qui proxime succedit xiv lunae primi mensis (is vero apud Hebraeos vocatur primus mensis, cujus luna vel cadit in diem verni aequinoctii, quod die 21 mensis martii contingit vel propius ipsum sequitur), efficitur, ut si epacta cujusvis anni inveniatur, et ab ea in Kalendario notata inter diem octavum martii inclusive, et quintum aprilis inclusive (hujus enim epactae xiv luna cadit vel in diem aequinoctii verni, id est, in diem 21 martii, vel eum propius sequitur), numerentur inclusive deorsum versus dies quatuordecim; proximus dies dominicus diem hunc xiv sequens (ne cum Judaeis conveniamus, si forte dies xiv lunae caderet in diem dominicum) sit dies Paschae.

Exemplum: Anno 1605, epacta est x, et littera dominicalis b. Et quoniam invenimus epactam x inter diem 8 martii et 5 aprilis inclusive positam esse e regione diei 21 martii, a quo inclusive, si deorsum versus numerentur 14 dies, inveniemus xiv lunam die 3 aprilis, quae est dominica, cum e regione illius sit littera dominicalis b. Ne igitur cum Judaeis conveniamus, qui Pascha celebrant die xiv lunae, sumenda est littera dominicalis b, quae sequitur xiv lunam, nempe ea quae e regione diei 10 aprilis collocatur: atque eo anno Pascha celebrandum erit die 10 aprilis. Item anno 1604, epacta est xxiv, et duplex littera dominicalis d c, cum annus ille sit bissextilis. Si igitur ab epacta xxiv, quae e regione diei 1 aprilis ponitur inter diem 8 martii et 5 aprilis inclusive, numerentur dies 14, cadet xiv luna in diem 14 aprilis. Et quia tunc currit posterior littera dominicalis, nempe c, quae post diem 14 aprilis, id est, post xiv lunam collocata est e regione diei 18 aprilis, celebrabitur eo anno Pascha die 18 aprilis.

Ceterum ut facilius omnia festa mobilia inveniantur, compositae sunt duae sequentes tabulae paschales, una antiqua, et nova altera. Ex antiqua ita festa mobilia reperientur: In latere sinistro tabulae accipiatur epacta currens, et in linea litterarum dominicalium sumatur littera dominicalis currens, infra tamen epactam currentem; ita ut si littera dominicalis currens reperiatur e regione epactae currentis, assumenda sit eadem littera dominicalis proxime inferior. Nam e regione hujus litterae dominicalis omnia festa mobilia continentur.

Exemplum: Anno 1606, epacta est xxi, et littera dominicalis A. Si igitur in tabula antiqua sumatur littera dominicalis A, quae primo infra epactam xxi occurrit, reperietur e regione hujus litterae dominica Septuagesimae die 22 januarii, dies cinerum 8 februarii, Pascha 26 martii, Ascensio Domini 4 maii, Pentescostes 14 maii et festum Corporis Christi 25 maii. Dominicae autem inter Pentecosten et Adventum eo anno erunt 28, et Adventus celebrabitur die 3 decembris; et sic de ceteris. Item anno 1605, epacta est x, et littera dominicalis b, quae in tabula reperitur e regione epacta x. Quare sumenda est alia littera b, quae proxime infra epactam invenitur, e regione cujus invenies Septuagesimam die 6 februarii, diem cinerum 23 februarii, Pascha 10 aprilis, etc.

Notandum autem est, quod quemadmodum in anno communi, cadente littera dominicali e regione epactae in tabula antiqua, sumitur eadem littera proxima infra epactam, ut diximus; ita quoque in anno bissextili, si alterutra duarum litterarum dominicalium tunc currentium e regione epactae reperiatur, assumendae sunt aliae duae similes litterae proxime inferiores, ut festa mobilia inveniantur.

Ex tabula vero paschali nova ita eadem festa mobilia reperientur: In cellula litterae dominicalis currentis quae ratur epacta currens. Nam e directo omnia festa mobilia deprehendentur. Ut anno 1609 in cellula litterae dominicalis d, tunc currentis, e regione epactae xxiv, quae eodem anno currit, habetur Septuagesima die 15 februarii, dies cinerum 4 martii, Pascha 19 aprilis, etc.

Sed sive antiqua, sive nova tabula paschali utamur, invenienda sunt omnia festa mobilia in annis bissextilibus per litteram dominicalem posteriorem, quae nimirum currit post festum sancti Matthiae Apostoli, ne scilicet ambigamus, utra duarum litterarum pro hoc aut illo festo indagando accipienda sit; ita tamen, ut Septugagesimae et diei cinerum inventae in januario aut februario addatur unus dies. Quod ideo fit, quia ante diem S. Matthiae currit prior littera dominicalis, quae in Kalendario posteriorem semper sequitur; post festum autem S. Matthiae in februario, licet posterior littera currat, additur tamen tunc dies intercalaris, ita ut dies 24 februarii dicatur 25, et dies 25 dicatur 26, etc. Quod si dies cinerum cadat in martium, nihil addendum est, quia tunc et littera posterior currit, et dies mensis propriis numeris respondent, cum dies intercalaris februario sit additus. Immo nisi per posteriorem litteram investigarentur, non inveniretur recte Septuagesima in anno bissextili, currente epacta xxiv vel xxv et littera dominicali d c, ut in secundo ac tertio exemplo perspicuum fiet pro annis 4088 et 3784.

Exempli gratia: Anno 2096 bissextili epacta erit v, et litterae dominicales A g. Si igitur per posteriorem litteram, quae est g, festa mobilia investigentur, reperietur Septuagesima die 11 februarii, quae est feria IV; Pascha autem et reliqua festa in eos dies cadent qui in tabula expressi sunt. Item anno 4088 bissextili epacta erit xxiv, et litterae dominicales d c. Si igitur per litteram c, quae posterior est, inquirantur festa mobilia, invenietur Septuagesima die 21 februarii, quae est dominica. Dies autem cinerum cadet in diem 10 martii: quare nihil additur, etc. Rursus anno 3784 bissextili, epacta erit xxv, et litterae dominicales d c. Ergo iterum per posteriorem c reperietur Septuagesima die 21 februarii, hoc est, addita 1 die 22. Quod si per priorem litteram d in utroque horum duorum annorum agendum esset, nihil efficeretur, cum infra epactas xxiv et xxv littera d indicet Septuagesimam die 15 februarii, quod falsum esset, cum eo anno posterior littera c Pascha offerat die 25 aprilis, ac proinde Septuagesima die 22 februarii celebranda sit, ut liquido constat, si a die Paschae dominicae retro numerentur usque ad Septuagesimam.

In priori porro tabula paschali antiqua reformata, epactis ad sinistram praeposuimus aureos numeros eodem ordine quo ante emendationem Kalendarii collocari solebant, ut ex iis festa mobilia invenirentur. Hoc autem idcirco a nobis factum est, ut Pascha ceteraque festa mobilia a Concilio Nicaeno usque ad annum 1582 quilibet indagare possit. Eodem autem prorsus artificio ex aureis numeris ita distributis festa mobilia eruuntur, quo ex epactis. Sit enim explorandum, exempli causa, quando festa haec celebrata fuerint anno 1450. Quoniam eo anno aureus numerus fuit 7, et littera dominicalis d, si aureus numerus 7 in sinistro latere accipiatur, et prima littera d, infra eum accurrens, reperietur e regione hujus litterae d, Septuagesima die 1 februarii, dies cinerum 18 februarii, Pascha die 5 aprilis, etc.

Adventus Domini celebratur semper die dominico, qui propinquior est festo S. Andreae Apostoli, nempe a die 27 novembris inclusive usque ad diem 3 decembris, indicet dominicam Adventus. Ut verbi gratia, si littera dominicalis est g, dominica Adventus cadet in diem 2 decembris, quia ibi est littera g in Kalendario, etc.

Ad finem tandem tabellarum paschalium apposita est tabula temporaria multorum annorum e regione quorum omnia festa mobilia inveniuntur; quae quidem tabula, ex tabulis paschalibus excerpta est, ex quibus infinitae aliae erui possunt pro quibuscumque annis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License