Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius IX
Decretalium compilatio

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS.
    • TITULUS XX.   DE DONATIONIBUS INTER VIRUM ET UXOREM, ET DE DOTE POST DIVORTIUM RESTITUENDA.
      • CAP. VII.   Vir, agens pro dote, non omnino excluditur ex eo, quod vergat ad inopiam, nec praecise cogitur satisdare ultra facultatem propriam; sed dos sibi assignatur sub cautione, quam praestare potest. Et si per illam cautionem non esset sufficienter provisum consumptioni dotis, deponetur dos apud mercatorem, ut de honesto lucro vir sustineat onera matrimonii. H. d. secundum intellectum, quem tenet Panorm. inhaerendo verbis literae, et est casus notabilis et quotidianus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAP. VII.

 

Vir, agens pro dote, non omnino excluditur ex eo, quod vergat ad inopiam, nec praecise cogitur satisdare ultra facultatem propriam; sed dos sibi assignatur sub cautione, quam praestare potest. Et si per illam cautionem non esset sufficienter provisum consumptioni dotis, deponetur dos apud mercatorem, ut de honesto lucro vir sustineat onera matrimonii. H. d. secundum intellectum, quem tenet Panorm. inhaerendo verbis literae, et est casus notabilis et quotidianus.

 

Idem Archiepiscopo et Archidiacono Genuensibus.

 

Per vestras nobis literas intimastis, quod, quum magistrum R. super quadam summa pecuniae Ianuensis monetae pro H. paupere, latore praesentium, auctoritate nostra curaveritis convenire, quam idem H. pro dote uxoris suae requirebat ab eo, dictus R. exceptionem opposuit contra ipsum, quod videlicet uxorem suam a se repulerat, et quod tacita veritate super hoc nostras literas impetraverat; quia, quum super eadem dote iam alia vice coram vestrae civitatis consulibus quaestio mota esset, ipsi iuxta consuetudinem terrae pronunciaverunt, ut, quoniam idem H. ad inopiam vergere videbatur, dos illa non assignaretur eidem, nisi cautionem idoneam de ipsa non peritura praestaret; unde vos, communicato prudentum virorum consilio, ei, ut de salvanda dote caveret et uxorem suam reciperet, praecepistis, et, donec id posset facere, dos ipsa deponeretur, si vellet, in secretario ecclesiae Ianuensis. Quod quum implere non posset, ad instantiam eius nobis haec rescribere curavistis. Quum ergo satis possit ei modicum credi dotis, cui creditum est corpus uxoris, discretioni vestrae per apostolica scripta mandamus, quatenus dotem assignari faciatis eidem sub ea quam potest cautione praestare, vel saltem alicui mercatori committi, ut de parte honesti lucri dictus vir onera possit matrimonii sustentare, ne occasione dotis detentae uxor a viro dimissa, seu vir, qui dimisit uxorem, adulterii reatum incurrat. [Dat. Rom. ap. S. Petr. VIII. Id. Mart. Pont. nostr. Ao. IX. 1206.]

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License