|
CAPUT PRIMUM.
Tractatibus, quos ante de
moribus Sanctus habuerat, subjecturum se mysteriorum expositionem spondet. Deinde cur ea non prius patefecerit,
declarato, mysticam aggreditur apertionem, quam a Christo ipso olim celebratam
demonstrat.
1. De moralibus quotidianum sermonem habuimus, cum vel Patriarcharum
gesta, vel Proverbiorum legerentur praecepta; ut his informati atque instituti
assuesceretis majorum ingredi vias, eorumque iter carpere, ac divinis obedire
oraculis: quo renovati per baptismum, ejus vitae usum teneretis, quae ablutos
deceret.
2. Nunc de
mysteriis dicere tempus admonet, atque ipsam sacramentorum rationem edere: quam
ante baptismum si putassemus insinuandam nondum
initiatis, prodidisse potius quam edidisse aestimaremur. Deinde quod inopinantibus
melius se ipsa lux mysteriorum infuderit, quam si eam
sermo aliquis praecucurrisset.
3. Aperite igitur aures, et bonum odorem vitae aeternae inhalatum
vobis munere sacramentorum carpite: quod vobis significavimus, cum apertionis
celebrantes mysterium diceremus: Epheta, quod est adaperire (Marc. VII,
34); ut venturus unusquisque ad gratiam quid
interrogaretur, cognosceret: quid responderet, meminisse deberet.
4. Hoc mysterium celebravit Christus in Evangelio (Ibid.), sicut
legimus, cum mutum curaret et surdum. Sed ille os
tetigit; quia et mutum curabat et virum: in altero, ut os ejus infusae sono
vocis aperiret; in altero, quia tactus iste virum decebat, feminam non decebat.
|