Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Ambrosius
Epistulae variae

IntraText CT - Text

  • EPISTOLA XVII. Imperatorum esse religionem tueri: nec ab eis instaurationem superstitionis postulandam. Nullam ergo illorum habendam rationem a quibus quidpiam contra fidei christianae decus flagitatur. Falso petitionem senatus nomine oblatam esse, cum ei christiani senatores non consenserint. De hoc referri oportere ad Theodosium, et ad episcopos: Valentinianum, si privilegia infidelibus concesserit, ab Ecclesia rejiciendum, sed et fratris ac patris memoriae irrogaturum injuriam, de qua graviter expostulantes, inducuntur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

EPISTOLA XVII.

Imperatorum esse religionem tueri: nec ab eis instaurationem superstitionis postulandam. Nullam ergo illorum habendam rationem a quibus quidpiam contra fidei christianae decus flagitatur. Falso petitionem senatus nomine oblatam esse, cum ei christiani senatores non consenserint. De hoc referri oportere ad Theodosium, et ad episcopos: Valentinianum, si privilegia infidelibus concesserit, ab Ecclesia rejiciendum, sed et fratris ac patris memoriae irrogaturum injuriam, de qua graviter expostulantes, inducuntur.

AMBROSIUS episcopus beatissimo principi, et christianissimo imperatori VALENTINIANO.

[Col. 0961B] 1. Cum omnes homines, qui sub ditione Romana sunt, vobis militent imperatoribus, terrarum atque principibus, tum ipsi vos omnipotenti Deo et sacrae fidei militatis. Aliter enim salus tuta esse non poterit, nisi unusquisque Deum verum, hoc est, Deum christianorum, a quo cuncta reguntur, veraciter colat; ipse enim solus verus est Deus, qui intima mente veneretur: Dii enim gentium daemonia, sicut Scriptura dicit (Psal. XCV, 5).

2. Huic igitur Deo vero quisquis militat, et qui intimo colendum recipit affectu, non dissimulationem, non conniventiam, sed fidei studium et devotionis impendit. Postremo si non ista, consensum saltem aliquem non debet colendis idolis, et profanis ceremoniarum cultibus exhibere. Nemo enim Deum fallit, [Col. 0961C] cui omnia etiam cordis occulta manifesta sunt.

3. Ergo cum a te, Imperator christianissime, fides Deo vero sit exhibenda, cum ipsius fidei studium, cautio atque devotio, miror quomodo aliquibus in spem venerit, quod debeas aras diis gentium tuo instaurare praecepto, ad usus quoque sacrificiorum profanorum praebere sumptum; quod enim jamdudum vel fisco vel arcae est vindicatum, de tuo magis conferre videbere, quam de suo reddere.

4. Et de dispendiis queruntur, qui numquam [Col. 0962A] nostro sanguini pepercerunt, qui ipsa Ecclesiarum aedificia subruerunt. Petunt etiam ut illis privilegia deferas, qui loquendi et docendi nostris communem usum Juliani lege proxima denegarunt, et privilegia illa, quibus saepe decepti sunt etiam christiani: nonnullos enim illis privilegiis partim per imprudentiam, partim propter publicarum necessitatum molestias declinandas irretire voluerunt; et quia non omnes fortes inveniuntur, etiam sub principibus christianis plerique sunt lapsi.

3. Sed haec si jam sublata non essent, auferenda tuo imperio comprobarem: at cum per 825 totum fere orbem a pluribus retro principibus inhibita interdictaque sint, Romae autem a fratre clementiae tuae, augustae memoriae Gratiano, fidei verae ratione [Col. 0962B] sublata sint, et datis antiquata rescriptis; ne quaeso, vel fideliter statuta convellas, vel fraterna praecepta rescindas. De negotiis civilibus, si quid statuit, nemo putat esse temerandum; et praeceptum de religione calcatur.

6. Nullus obrepat juniori aetati tuae: sive ille gentilis est, qui ista deposcit, non debet mentem tuam vinculis suae superstitionis innectere: sed proprio studio docere et admonere te debet, quemadmodum verae fidei studere debeas; quando ille tanto motu veri vana defendit. Deferendum meritis clarorum virorum et ego suadeo: sed Deum certum est omnibus praeferendum.

7. Si de re militari est consulendum, debet exercitati in praeliis viri exspectari sententia, consilium [Col. 0962C] comprobari: quando de religione tractatus est, Deum cogita. Nullius injuria est, cui Deus omnipotens antefertur. Habet ille sententiam suam. Invitum non cogitis colere, quod nolit; hoc idem vobis liceat, Imperator, et unusquisque patienter ferat, si non extorqueat imperatori, quod moleste ferret, si ei extorquere cuperet imperator. Ipsis gentilibus displicere consuevit praevaricantis affectus; libere enim debet defendere unusquisque fidele mentis suae et servare propositum.

[Col. 0963A] 8. Quod si aliqui nomine christiani tale aliquid decernendum putant, mentem tuam vocabula nuda non capiant, nomina cassa non fallant. Quisquis hoc suadet, sacrificat, et quisquis hoc statuit: tolerabilius tamen est unius sacrificium, quam lapsus omnium. Totus hic christianorum periclitatur senatus.

9. Si hodie gentilis aliquis, Imperator, quod absit, aram statueret simulacris, et eo convenire cogeret christianos; ut sacrificantibus interessent, ut oppleret anhelitus et ora fidelium cinis ex ara, favilla de sacrilegio, fumus ex busto: et in ea curia sententiam diceret, ubi jurati ad aram simulacri in sententiam cogerentur (propterea enim interpretantur aram locatam, ut ejus sacramento, ut ipsi putant, unusquisque conventus consuleret in medium, cum [Col. 0963B] majore jam curia christianorum numero sit referta), persecutionem esse crederet christianus, qui cogeretur tali optione ad senatum venire: 826 quod fit plerumque; nam et injuriis convenire coguntur. Te ergo imperatore, christiani in aram jurare cogentur? Quid est jurare, nisi ejus quem testaris fidei tuae praesulem, divinam potentiam confiteri? Te imperatore, hoc petitur et postulatur; ut aram jubeas elevari, sumptum sacrificiis profanis dari?

10. Sed hoc non potest sine sacrilegio decerni; unde rogo te ne id decernas, statuas, vel in ejusmodi decreta subscribas. Convenio fidem tuam Christi sacerdos: omnes conveniremus episcopi, nisi incredibile hoc et repentinum ad aures pervenisset hominum, quod tale aliquid esset vel in consistorio [Col. 0963C] suggestum tuo, vel a senatu petitum. Sed absit ut hoc senatus petisse dicatur: pauci gentiles communi utuntur nomine. Nam et ante biennium ferme, cum hoc petere tentarent, misit ad me sanctus Damasus Romanae Ecclesiae sacerdos, judicio Dei electus, libellum quem christiani senatores dederunt, et quidem innumeri, postulantes nihil se tale mandasse, non congruere gentilium istiusmodi petitionibus, non praebere consensum: questi etiam publice privatimque se non conventuros ad curiam, si tale [Col. 0964A] aliquid decerneretur. Dignum est temporibus vestris, hoc est, christianis temporibus, ut dignitas christianis senatoribus abrogetur; quo gentilibus profanae deferatur voluntatis effectus? Hunc libellum ego fratri clementiae vestrae direxi; unde constitit non senatum aliquid de superstitionis impensis mandasse legatis.

11. Sed fortasse dicatur: Cur dudum non interfuerint senatui, cum ista peterentur? Satis loquuntur quid velint, qui non interfuerunt: satis locuti sunt, qui apud imperatorem locuti sunt. Et miramur tamen si privatis resistendi Romae eripiunt libertatem, qui nolunt esse liberum tibi non jubere, quod non probas; servare, quod sentis.

12. Et ideo memor legationis proxime mandatae [Col. 0964B] mihi, convenio iterum fidem tuam, convenio mentem tuam; ne vel respondendum secundum hujusmodi petitionem gentilium censeas, vel in ejusmodi responsa sacrilegium subscriptionis adjungas. Certe refer ad parentem pietatis tuae principem Theodosium, quem super omnibus fere majoribus causis consulere consuesti. Nihil majus est religione, nihil sublimius fide.

12*. Si civilis causa esset, diversae parti responsio servaretur; causa religionis est, episcopus convenio. 827 Detur mihi exemplum missae relationis, ut ego plenius respondeam; et sic de omnibus consultus clementiae tuae parens respondere dignetur. Certe si aliud statuitur, episcopi hoc aequo animo pati et dissimulare non possumus; licebit tibi ad [Col. 0964C] Ecclesiam convenire: sed illic non invenies sacerdotem, aut invenies resistentem.

14. Quid respondebis sacerdoti dicenti tibi: Munera tua non quaerit Ecclesia, quia templa gentilium muneribus adornasti? Ara Christi dona tua respuit, quoniam aram simulacris fecisti; vox enim tua, manus tua; et subscriptio tua, opus est tuum. Obsequium tuum Dominus Jesus recusat et respuit, quoniam idolis obsecutus es; dixit enim tibi: Non potestis duobus dominis servire (Matth. VI, 25). Privilegia [Col. 0965A] tua sacratae Deo virgines non habent, et vindicant virgines Vestae? Cur sacerdotes Dei requiris, quibus petitiones profanas gentilium praetulisti? Alieni erroris societatem suscipere non possumus.

15. Quid respondebis his verbis? Puerum esse te lapsum? Omnis aetas perfecta Christo est; omnis Deo plena. Pueritia fidei non probatur: parvuli etiam Christum intrepido adversus persecutores ore confessi sunt.

16. Quid respondebis germano tuo? Nonne tibi dicet: Victum me esse non credidi, quia te imperatorem reliqui: mori non dolui, quia te haeredem habebam: imperio me decedere non ingemui; quia imperia mea, praesertim de religione divina, omnibus saeculis mansura credebam? Hos ergo titulos piae [Col. 0965B] virtutis erexeram, has de saeculo manubias, haec spolia de diabolo, has ego de adversario omnium exuvias offerebam, in quibus aeterna victoria est. Quid mihi plus potuit meus hostis auferre? Abrogasti decreta mea: quod adhuc ille qui contra me levavit arma, non fecit. Nunc gravius telum corpore recipio, quod a fratre mea statuta damnantur. Meliore parte mei apud te periclitor; illa enim mors corporis, ista virtutis est. Nunc mihi abrogatur imperium, et quod est gravius, abrogatur a tuis, abrogatur a meis: et id abrogatur, quod in me etiam mei adversarii praedicarunt. Si volens acquievisti, damnasti fidem meam: si invitus cessisti, prodidisti tuam. Ergo, quod gravius est, et in te periclitor.

16*. Quid respondebis etiam patri, qui te majore [Col. 0965C] dolore conveniet, dicens: De me, fili, 828 pessime judicasti, qui putasti quod ego gentilibus conniventiam praestitissem: nemo ad me detulit aram esse in illa Romana curia; numquam tantum nefas credidi, quod in communi illo christianorum gentiliumque concilio sacrificarent gentiles, hoc est, insultarent gentiles praesentibus christianis, et inviti christiani interesse sacrificiis cogerentur. Multa et diversa crimina, me imperante, commissa sunt, ultus sum quaecumque sunt deprehensa: si quis tunc latuit, debet ergo dicere me probasse, quod ad me nemo detulerat? De me pessime judicasti, si mihi superstitio aliena, non fides mea servavit imperium.

[Col. 0966A] 17. Unde cum id advertas, Imperator, Deo primum, deinde patri et fratri injurias irrogari, si quid tale decernas; peto ut id facias, quod saluti tuae apud Deum intelligis profuturum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License