Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Ambrosius
Epistulae variae

IntraText CT - Text

  • EPISTOLA XVIII. Relationi Symmachi respondet AMBROSIUS, et post conciliatam sibi VALENTINIANI benevolentiam, tria in eadem relatione praecipua capita aggreditur. Nam [Col. 0972A] prosopopoeiae qua Roma priscos suos ritus poscere fingebatur, alia ejusdem Romae contraria efflagitantis opponitur, cum Vestalibus et sacrificulis virgines sacrae et Christi sacerdotes comparantur, ac tandem quod sublatas illas ceremonias famem ultam fuisse dictitabatur, id vanum esse invictissimis argumentis demonstratur.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

EPISTOLA XVIII.

Relationi Symmachi respondet AMBROSIUS, et post conciliatam sibi VALENTINIANI benevolentiam, tria in eadem relatione praecipua capita aggreditur. Nam [Col. 0972A] prosopopoeiae qua Roma priscos suos ritus poscere fingebatur, alia ejusdem Romae contraria efflagitantis opponitur, cum Vestalibus et sacrificulis virgines sacrae et Christi sacerdotes comparantur, ac tandem quod sublatas illas ceremonias famem ultam fuisse dictitabatur, id vanum esse invictissimis argumentis demonstratur.

AMBROSIUS episcopus beatissimo principi, et clementissimo imperatori VALENTINIANO augusto.

1. Cum vir clarissimus praefectus urbis Symmachus ad clementiam tuam retulisset, ut ara quae de urbis Romae curia sublata fuerat, redderetur loco; et tu, imperator, licet adhuc in minoris aevi tirocinio florentibus novus annis, fidei tamen virtute veteranus obsecrata gentilium non probares; eodem, [Col. 0972B] Quo comperi, puncto libellum obtuli: quo licet comprehenderim, quae suggestioni necessaria viderentur; poposci tamen exemplum mihi relationis dari.

2. Itaque non fidei tuae ambiguus, sed providus cautionis, et pii certus examinis, hoc sermone relationis assertioni respondeo, hoc unum petens, ut non verborum elegantiam, sed vim rerum exspectandam putes. Aurea enim, sicut Scriptura divina docet (Eccl. VI, 11), est lingua sapientium litteratorum, quae phaleratis dotata sermonibus, et quodam splendentis eloquii velut coloris pretiosi corusco resultans, capit animorum oculos specie formosi, visuque perstringit. Sed aurum hoc, si diligentius manu tractes, foris pretium, intus metallum [Col. 0972C] est. Volve, quaeso, atque excute sectam gentilium: pretiosa et grandia sonant, veri effeta defendunt: Deum loquuntur, simulacrum adorant.

3. Tria igitur in relatione sua vir clarissimus praefectus urbis proposuit, quae valida putavit: quod Roma veteres, ut ait, suos cultus requirat, et quod sacerdotibus suis virginibusque Vestalibus emolumenta tribuenda sint, et quod emolumentis sacerdotum negatis, fames secuta publica sit.

4. In prima propositione, flebili Roma quaestu sermonis illacrymat, veteres, ut ait, cultus ceremoniarum 834 requirens. Haec sacra, inquit, Hannibalem [Col. 0973A] a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Itaque dum sacrorum potentia praedicatur, infirmitas proditur. Ergo Hannibal diu sacris insultavit Romanis, et diis contra se dimicantibus, usque ad muros urbis vincendo pervenit. Cur se obsideri passi sunt, pro quibus deorum suorum arma pugnabant?

5. Nam de Senonibus quid loquar, quos Capitolii secreta penetrantes Romanae reliquiae non tulissent, nisi eos pavido anser strepitu prodidisset? En quales templa Romana praesules habent. Ubi tunc erat Jupiter? An in ansere loquebatur?

6. Verum quid negem sacrorum ritus militasse Romanis? Sed etiam Annibal eosdem Deos colebat. Utrum volunt igitur, eligant. Si in Romanis vicerunt sacra, in Carthaginensibus ergo superata sunt: si in [Col. 0973B] Carthaginensibus triumphata, nec Romanis utique profuerunt.

7. Facessat igitur invidiosa illa populi Romani querela: non hanc Roma mandavit. Aliis illa eos interpellat vocibus: Quid me casso quotidie gregis innoxii sanguine cruentatis? Non in fibris pecudum, sed in viribus bellatorum tropaea victoriae sunt. Aliis ego disciplinis orbem subegi. Militabat Camillus, qui sublata Capitolio signa, caesis Tarpeiae rupis triumphatoribus, reportavit: stravit virtus, quos religio non removit. Quid de Attilio loquar, qui militiam etiam mortis impendit? Africanus non inter Capitolii aras, sed inter Annibalis acies triumphum invenit. Quid mihi veterum exempla profertis? Odi ritus Neronum. Quid dicam bimestres imperatores, [Col. 0973C] et terminos regum cum exordiis copulatos? Aut forte illud est novum, barbaros suis excessisse finibus? Numquid etiam illi christiani fuerunt, quorum miserabili novoque exemplo alter captivus imperator, sub altero captivus orbis, fefellisse quae victoriam promittebant, suas ceremonias prodiderunt? Numquid et tunc non erat ara victoriae? Poenitet lapsus: vetusta canities pudendi sanguinis traxit ruborem. Non erubesco cum toto orbe longaeva converti. Verum certe est quia nulla aetas ad perdiscendum sera est. Erubescat senectus, quae emendare se [Col. 0974A] non potest. Non annorum canities est laudata, sed morum (Sap. IV, IX). Nullus pudor est ad meliora transire. Hoc solum habebam commune cum 835 barbaris, quia Deum antea nesciebam. Sacrificium vestrum ritus est bestiarum cruore respergi. Quid in mortuis pecudibus quaeritis Dei voces? Venite, et discite in terris coelestem militiam: hic vivimus, et illic militamus. Coeli mysterium doceat me Deus ipse, qui condidit: non homo, qui se ipsum ignoravit. Cui magis de Deo, quam Deo credam? Quomodo possum vobis credere, qui fatemini vos ignorare quod colitis?

8. Uno, inquit, itinere non potest perveniri ad tam grande secretum. Quod vos ignoratis, id nos Dei voce cognovimus. Et quod vos suspicionibus [Col. 0974B] Quaeritis, nos ex ipsa sapientia Dei et veritate compertum habemus. Non congruunt igitur vestra nobiscum. Vos pacem diis vestris ab imperatoribus obsecratis, nos ipsis imperatoribus a Christo pacem rogamus. Vos manuum vestrarum adoratis opera, nos injuriam ducimus omne quod fieri potest, Deum putari. Non vult se Deus in lapidibus coli. Denique etiam ipsi philosophi vestri ista riserunt.

9. Quod si vos ideo Christum Deum negatis; quia illum mortuum esse non creditis (nescitis enim quod mors illa carnis fuerit, non divinitatis, quae fecit ut credentium jam nemo moriatur) quid vobis imprudentius, qui contumeliose colitis, et honorifice derogatis; vestrum enim Deum lignum putatis. O contumeliosa reverentia! Christum mori potuisse [Col. 0974C] non creditis. O honorifica pervicacia!

10. Sed vetera, inquit, reddenda sunt altaria simulacris, ornamenta delubris. Reposcantur haec a consorte superstitionis: christianus imperator aram solius Christi didicit honorare. Quid manus pias et ora fidelia ministerium suis cogunt sacrilegis exhibere? Vox imperatoris nostri Christum resultet, et illum solum, quem sentit, loquatur; quia cor regis in manu Dei (Prov. XXI, 1). Numquid imperator gentilis aram Christo levavit? Dum ea quae fuerunt, reposcunt, exemplo suo admonent quantum christiani [Col. 0975A] imperatores religioni, quam sequuntur, debeant deferre reverentiae; quando gentiles superstitionibus suis omnia detulerunt.

11. Dudum coepimus, et jam sequuntur exclusos. Nos sanguine gloriamur, illos dispendium movet. Nos haec victoriae loco ducimus, illi injuriam putant. Numquam nobis amplius contulerunt, quam cum verberari christianos atque proscribi ac necari juberent. Praemium fecit religio, quod perfidia putabat esse supplicium. Videte magnanimos. Per injurias, per inopiam, per supplicium nos crevimus: illi ceremonias suas sine quaestu manere posse non credunt.

836 11. Habeant, inquit, Vestales virgines immunitatem suam. Dicant hoc, qui nesciunt credere, quod possit esse gratuita virginitas: provocent lucris, [Col. 0975B] Qui diffidunt virtutibus. Quantas tamen illis virgines praemia promissa fecerunt? Vix septem Vestales capiuntur puellae. En totus numerus quem infulae vittati capitis, purpuratarum vestium murices, pompa lecticae ministrorum circumfusa comitatu, privilegia maxima, lucra ingentia, praescripta denique pudicitiae tempora coegerunt.

12. Attollant mentis et corporis oculos, videant plebem pudoris, populum integritatis, concilium virginitatis. Non vittae capiti decus, sed ignobile velamen usui, nobile castitati: non exquisita, sed abdicata lenocinia pulchritudinis: non illa purpurarum insignia, non luxus deliciarum, sed usus jejuniorum: non privilegia, non lucra: omnia postremo talia, ut revocari a studio putes, dum exercentur [Col. 0975C] officia. Sed dum exercetur officium, studium provocatur. Suis castitas cumulatur dispendiis. Non est virginitas, quae pretio emitur, non virtutis studio possidetur: non est integritas quaecumque in auctione nummario ad tempus licitatur compendio. Prima castitatis victoria est facultatum cupiditates vincere; quia lucri studium tentamentum pudoris est. Ponamus tamen subsidia largitatum conferenda virginibus. Quae christianis munera redundabunt? quod tantas opes sufficiet aerarium? Aut si arbitrantur solis Vestalibus conferendum, non pudet, ut qui totum sibi sub imperatoribus gentilibus vindicarunt, iidem sub principibus christianis non putent nobis sortem debere esse communem.

[Col. 0976A] 13. Sacerdotibus quoque suis et ministris queruntur alimenta publica non deberi. Quantus hinc verborum tumultus increpuit? At contra, nobis etiam privatae successionis emolumenta recentibus legibus denegantur, et nemo conqueritur; non enim putamus injuriam, quia dispendium non dolemus. Si privilegium quaerat sacerdos, ut onus curiale declinet, patria atque avita et omnium facultatum possessione cedendum est. Quomodo hanc gentiles, si haberent, ingravarent querelam, quod sacerdos ferias ministerii sui emat totius patrimonii sui damno, et privati universae commoditatis dispendio usum publici mercetur obsequii: praetendens communis salutis excubias, domesticae inopiae se mercede soletur; quia ministerium non vendidit, sed [Col. 0976B] gratiam comparavit.

14. Conferet causas. Vos excusare vultis decurionem, cum Ecclesiae excusare non liceat sacerdotem. Scribuntur testamenta templorum ministris, nullus excipitur profanus, nullus 837 ultimae conditionis, nullus prodigus verecundiae: soli ex omnibus clerico commune jus clauditur, a quo solo pro omnibus votum commune suscipitur, officium commune defertur: nulla legata vel gravium viduarum, nulla donatio. Et ubi in moribus culpa non deprehenditur; tamen officio mulcta praescribitur. Quod sacerdotibus fani legaverit christiana vidua, valet: quod ministris Dei, non valet. Quod ego non ut querar, sed ut sciant quid non querar, comprehendi; malo enim nos pecunia minores esse, quam gratia.

[Col. 0976C] 15. Sed referunt, ea quae vel donata vel relicta sunt Ecclesiae, non esse temerata. Dicant et ipsi quis templis dona detraxerit quod factum est christianis. Quae si facta essent gentilibus, redderetur potius quam inferretur injuria. Nunccine demum justitia praetenditur, aequitas postulatur? Ubi tunc erat ista sententia; cum direptis christianorum omnium facultatibus, ipsos vitales anhelitus in viderent, et nullis usquam negata defunctis inhiberent supremae commercia sepulturae? Quos gentiles praecipitarunt, maria reddiderunt. Fidei ista victoria est, quod et ipsi jam facta majorum carpunt, quorum gesta condemnant. Sed quae, malum! ratio, ut eorum munera petant, quorum gesta condemnant?

[Col. 0977A] 16. Nemo tamen donaria delubris, et legata haruspicibus denegavit: sola sublata sunt praedia; quia non religiose utebantur iis, quae religionis jure defenderent. Qui nostro utuntur exemplo, cur non utebantur officio? Nihil Ecclesia sibi, nisi fidem possidet. Hos redditus praebet, hos fructus. Possessio Ecclesiae sumptus est egenorum. Numerent quos redemerint templa captivos, quae contulerint alimenta pauperibus, quibus exsulibus vivendi subsidia ministraverint. Praedia igitur intercepta, non jura sunt.

17. En quod factum, quae triste piaret nefas, fames, ut aiunt, publica vindicavit; quia usui omnium proficere coepit, quod proficiebat commodis sacerdotum. Propterea ergo detractis, ut aiunt, arbusta [Col. 0977B] exuta corticibus, succo miserabili deficientium ora lambebant. Propterea Chaonia frugem glande mutantes, rursus in pecudum pastus, et ad infelicis victus alimenta revocati, concussa quercu, famem in silvis 838 miseram solabantur. Nova videlicet prodigia terrarum, quae numquam ante acciderant; cum superstitio gentilis toto orbe ferveret! Re vera quando ante vacuis avenis seges avari vota lusit agricolae, et spem rusticae plebis quaesita sulcis frugis herba destituit?

18. Et unde Graecis oracula habita suae quercus, nisi quia remedium silvestris alimoniae coelestis religionis donum putarunt? Talia enim suorum munera credunt deorum. Quis dodonaeas arbores, nisi gentium populus adoravit; cum pabulum triste agri [Col. 0977C] nemorum honore donaret? Non est verisimile quod indignantes eorum dii id pro poena intulerint, quod solebant placati conferre pro munere.

Quae autem aequitas, ut paucis sacerdotibus dolentes victum negatum, ipsi omnibus denegarent; cum inclementior esset vindicta, quam culpa? Non est igitur idonea, quae tantam aegritudinem mundi fallentis [Col. 0978A] causa constrinxerit; ut virentibus segetibus subito spes anni adulta moreretur.

19. Et certe ante plurimos annos templorum jura toto orbe sublata sunt: modone demum diis gentilium venit in mentem suas injurias ultum ire? Propterea nec assueto cursu Nilus intumuit, ut Urbicorum sacerdotum dispendia vindicaret, qui non vindicavit suorum?

20. Esto tamen si superiore anno deorum suorum injurias vindicatas putant, cur praesenti anno contemptui fuere? Jam enim nec herbarum vulsis radicibus rusticana plebs pascitur, nec baccae silvestris explorat solatia; nec cibum de sentibus rapit: sed operum laeta felicium, dum messes suas et ipsa miratatur, explevit voti satietate jejunium: usurarios [Col. 0978B] nobis reddidit terra proventus.

21. Quis ergo tam novus humanis usibus vices stupeat annorum? Et tamen etiam superiore anno plerasque novimus provincias redundasse fructibus. De Galliis quid loquar solito ditioribus? Frumentum Pannoniae, quod non severant, vendiderunt: et secunda Rhetia fertilitatis suae novit invidiam; nam quae solebat tutior esse jejunio, fecunditate hostem in se excitavit: Liguriam Venetiasque autumni frumenta paverunt. Ergo nec ille sacrilegio annus exaruit, et iste fidei fructibus annus effloruit. Negent etiam quod largo fetu vineae redundaverint. 839 Itaque et messem feneratam recepimus, et liberalioris vindemiae beneficia possidemus.

22. Postremus superest et maximus locus, utrum [Col. 0978C] ea quae vobis profuerint, imperatores, restituere subsidia debeatis; ait enim: Vos defendant, a nobis colantur. Hoc est, fidelissimi Principes, quod ferre non possumus; quia exprobrant nobis vestro se nomine diis suis supplicare, et vobis non mandantibus, sacrilegium immane committunt, dissimulationem pro consensu interpretantes. Sibi habeant praesidia [Col. 0979A] sua: suos si possunt, illa defendant. Nam si iis a quibus coluntur, auxilio esse non possunt; quomodo possunt vos defendere, a quibus non coluntur?

23. Sed majorum, inquit, servandus est ritus. Quid quod omnia postea in melius profecerunt? Mundus ipse, qui vel primum coactis elementorum per inane seminibus, tenero orbe, concreverat, vel confuso adhuc indigesti operis caligabat horrore; nonne postea distincto coeli, maris, terrarumque discrimine, rerum formas quibus speciosus videtur, accepit? Exutae humentibus tenebris novum terrae stupuere solem. Dies in exordio non refulget, sed in processu temporis incremento luminis micat, et caloris exaestuat.

[Col. 0979B] 24. Luna ipsa, qua propheticis oraculis species Ecclesiae figuratur, cum primum resurgens in menstruas reparatur aetates, tenebris nobis absconditur: paulatimque cornua sua complens, vel e regione solis absolvens, clari splendore fulgoris irrutilat.

25. Exerceri in fructus terrae ante nesciebant: post ubi imperare arvis sollicitus coepit agricola, et informe solum vestire vinetis, silvestres animos domesticis mollitae cultibus exuerunt.

26. Anni ipsius aetas prima, quae nos usu parili coloravit nutu gignentium: sed in processu lapsuris floribus vernat, postremis adolescit fructibus.

27. Nos quoque aevi rudes, sensus habemus infantiam: sed mutati in annos ingenii rudimenta [Col. 0979C] deponimus.

Dicant igitur in suis omnia manere debuisse principiis; mundum tenebris obductum, quia splendore solis illuxerit, displicere. Et quanto gratius est animi tenebras depulisse, quam corporis, fideique jubar emicuisse, quam solis? Ergo 840 et mundi sicut omnium rerum primaeva nutarunt, ut venerabilis canae fidei sequeretur senectus. Quos hoc movet, reprehendant messem; quia sera fecunditas est: reprehendant vindemiam; quia in occasu anni [Col. 0980A] est: reprehendant olivam; quia postremus est fructus.

28. Ergo et messis nostra fides animorum est; Ecclesiae gratia meritorum vindemia est, quae ab ortu mundi virebat in sanctis, sed postrema aetate se diffudit in populos, ut adverterent omnes non rudibus animis irrepsisse fidem Christi (nulla enim sine adversario corona victoriae) sed explosa opinione, quae ante convaluit, quod erat verum, fit jure praelatum.

30. Si ritus veteres delectabant, cur in alienos ritus eadem Roma successit? Omitto absconditam pretio humum, et pastorales casas auro degeneri renitentes. Quid, ut de ipso respondeam quod queruntur, captarum simulacra urbium, victosque deos, [Col. 0980B] et peregrinos ritus sacrorum alienae superstitionis aemuli receperunt? Unde igitur exemplum, quod currus suos simulato Almonis in flumine lavat Cybele? Unde Phrygii vates, et semper invisa Romanis non aequae Carthaginis numina? Quam Coelestem Afri, Mithram Persae, plerique Venerem colunt, pro diversitate nominis, non pro numinis varietate. Sic deam esse et victoriam crediderunt, quae utique munus est, non potestas: donatur, non dominatur, legionum gratia, non religionum potentia. Magna igitur dea, quam militum multitudo sibi vindicat, vel praeliorum donat eventus?

31. Hujus aram strui in urbis Romae curia petunt, hoc est, quo plures conveniunt christiani. Omnibus in templis arae, ara etiam in templo victoriarum. [Col. 0980C] Quoniam numero delectantur, sacrificia sua ubique concelebrant. Quid est nisi insultare fidei, unius arae sacrificium vindicare? Ferendumne istud, ut gentilis sacrificet, et christianus intersit? Hauriant, inquit, hauriant vel inviti fumum oculis, symphoniam auribus, cinerem faucibus, thus naribus, et aversantium licet ora excitata focis nostris favilla respergat. Non illi satis sunt lavacra, non porticus, non plateae occupatae simulacris? Etiamne in communi illo concilio non erit communis conditio? Obstringetur pia [Col. 0981A] senatus portio obtestantium vocibus, adjurantium sacramentis. Si refutet, videbitur mendacium prodere: 841 si acquiescat, sacrilegium confiteri.

32. Ubi, inquit, in leges vestras et verba jurabimus? Ergo mens vestra, quae legibus tenetur inclusa, ceremoniis gentium suffragium colligit, fidem stringit? Jam non solum praesentium, sed absentium etiam, et quod est amplius, imperatores, fides vestra pulsatur; vos enim cogitis, si jubetis. Constantius augustae memoriae nondum sacris initiatus mysteriis, contaminari se putavit, si aram illam videret. Jussit auferri, non jussit reponi. Illud auctoritatem facti habet, hoc praecepti non habet.

33. Nemo sibi de absentia blandiatur. Praesentior est, qui se animis inserit, quam qui oculis protestatur. [Col. 0981B] Plus enim est mente connecti, quam corpore copulari. Vos senatus cogendi concilii praesules habet, vobis coit: vobis conscientiam suam, non diis gentium praestat: vos liberis suis, non tamen fidei suae praefert. Haec est charitas expetenda, haec est charitas major imperio, si fides tuta sit, quae servat imperium.

34. Sed fortasse aliquem moveat ita fidelissimum principem destitutum: proinde quasi meritorum pretium caducis aestimetur praesentium. Quis enim sapiens non in orbe quodam atque circuitu locata humanarum rerum novit negotia; quia non eosdem semper successus habent: sed variant status, et mutant vices?

35. Quem beatiorem Cneio Pompeio Romana templa [Col. 0981C] miserunt? At is cum tribus triumphis terrarum cinxisset orbem, pulsus acie, bello profugus, et sui terminis exsul imperii, Canopei manu spadonis occubuit.

36. Quem nobiliorem Cyro Persarum totius Orientis terrae regem dederunt? Is quoque cum principes potentissimos adversantes vicisset, victos reservasset, muliebribus armis fusus interiit. Et ille rex qui superatos etiam consessus honore donaverat, exsecto capite et intra utrem plenum cruoris, satiari jussus, incluso, femineis imperiis ludibrio fuit. Adeo in istius vitae curriculo non paria paribus, sed longe diversa referuntur!

[Col. 0982A] 37. Quem etiam magis sacrificiis deditum, quam Carthaginensium ducem Hamilcarem reperimus? Qui cum toto praelii tempore inter acies positus dimicantes, sacrificium faceret; ubi partem suorum victam esse cognovit, in ipsos quos adolebat, se praecipitavit ignes: ut eos vel corpore suo restingueret, quos sibi nihil profuisse cognoverat.

842 38. Nam de Juliano quid loquar? qui cum responsis haruspicum male credulus esset, ademit sibi subsidia revertendi. Ergo in communi casu non est communis offensa; neminem etenim promissa nostra luserunt.

39. Respondi lacessentibus tamquam non lacessitus; refellendae etenim Relationis, non exponendae superstitionis mihi studium fuit. Te tamen, imperator, [Col. 0982B] ipsa eorum relatio faciat cautiorem. Nam cum de superioribus principibus texuisset, quia prior eorum numerus ceremonias patrum coluit, recentior non removit; addidisset etiam: si exemplum religio veterum non facit, faciat dissimulatio proximorum; evidenter docuit quid et fidei tuae debeas, ut gentilitii ritus non sequaris exemplum: et pietati, ut fratris statuta non violes. Si enim pro suis dumtaxat partibus eorum dissimulationem principum praedicarunt, qui cum essent christiani, decreta tamen gentilium minime removerunt: quanto magis amori debes deferre fraterno, ut qui dissimulare deberes, etiamsi quid forsitan non probares, ne fraternis derogares statutis, et nunc teneas quod et fidei tuae, et germanitatis necessitudini judicas convenire.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License