Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.4.58.0. De aediliciis actionibus.

CJ.4.58.1: Imperator Antoninus

Si non simpliciter, sed consilio fraudis servum tibi nescienti fugitivum vel alio modo vitiosum quis vendidit isque fugitivus abest, non solum in pretium servi venditorem conveniri, sed etiam damnum quod per eum tibi accidit competens iudex, ut iam pridem placuit, praestari iubebit. * ant. a. decentio veromilio. * <a 214 pp. iiii k. iun. messala et sabino conss.>

CJ.4.58.2: Imperator Gordianus

Cum proponas servum, quem pridem comparasti, post anni tempus fugisse, qua ratione eo nomine cum venditore eiusdem congredi quaeras, non possum animadvertere : etenim redhibitoriam actionem sex mensum temporibus vel quanto minoris anno concludi manifesti iuris est. * gord. a. petilio maximo. * <a 239 pp. k. dec. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.4.58.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si apud priorem dominum fugisse mancipium non doceatur, fuga post venditionem interveniens ad damnum emptoris pertinet. * diocl. et maxim. aa. aurelio muciano. * <a 286 pp. xv k. mai. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.4.58.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sin autem venditor non vitiosum etiam in posterum fieri servum temere promiserit , quamvis hoc impossibile esse videtur, secundum fidem tamen antecedentis vel in continenti secuti pacti experiri posse non ambigitur : posteriores enim casus non venditoris, sed emptoris periculum spectant. <a 286 pp. xv k. mai. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.4.58.3.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Verum cum servum quem comparaveras ad eum qui distraxerat redisse contendis, iudex competens perspectis omnibus pro repertae rei qualitate proferre curabit sententiam. <a 286 pp. xv k. mai. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.4.58.4pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si praedium quis sub ea lege comparaverit, ut, si displicuerit, inemptum erit, id utpote sub condicione venditum resolvi et redhibitoriam adversus venditorem competere palam est. * diocl. et maxim. aa. * <a . k. mart.>

CJ.4.58.4.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Idem observatur et si pestibilis fundus, id est pestibulas vel herbas letiferas habens, ignorante emptore distractus sit : nam in hoc etiam casu per eandem actionem eum quoque redhibendum esse. <a . k. mart.>

CJ.4.58.5: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Habito semel bonae fidei contractu mancipioque suscepto et pretio soluto ita demum repetendi pretii potestas est ei qui mancipium comparaverit largienda, si illud quod dixerit fugitivum, poterit exhibere. hoc enim non solum in barbaris, sed etiam in provincialibus servis iure praescriptum est. * grat. valentin. et theodos. aaa. nebridio pu. * <a 386 d. iii k. iul. constantinopoli honorio np. et euodio conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License