Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.5.5.0. De incestis et inutilibus nuptiis.

CJ.5.5.1: Imperator Alexander Severus

Liberta eademque uxor tua, si a te invito discessit, conubium cum alio non habet , si modo uxorem eam habere velis. * alex. a. amphigeni. * <>

CJ.5.5.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Neminem, qui sub dicione sit romani nominis, binas uxores habere posse vulgo patet, cum et in edicto praetoris huiusmodi viri infamia notati sint. quam rem competens iudex inultam esse non patietur. * diocl. et maxim. aa. sebastianae. * <a 285 pp. iii id. dec. diocletiano a. ii et aristobulo conss.>

CJ.5.5.3pr.: Imperator Constantinus

Cum ancillis non potest esse conubium: nam ex huiusmodi contubernio servi nascuntur. * const. a. patroclo. * <a 319 d. k. iul. aquileiae constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.5.5.3.1: Imperator Constantinus

Ideoque praecipimus, ne decuriones in gremia potentissimarum domorum libidine servarum ducente confugiant. si enim decurio clam actoribus atque procuratoribus nescientibus alienae fuerit servae coniunctus, et mulierem in metallum trudi per sententiam iudicis iubemus et ipsum decurionem in insulam deportari, omnibus bonis eius civitati, cuius curialis fuerat, mancipandis, si patria potestate fuerit liberatus nullosque habeat liberos vel parentes vel etiam propinquos, qui secundum legum ordinem ad eius successionem vocantur. <a 319 d. k. iul. aquileiae constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.5.5.3.2: Imperator Constantinus

Quod si actores vel procuratores loci, in quo flagitium admissum est, fuerunt conscii vel compertum facinus promere noluerunt, metallo eos convenit implicari. <a 319 d. k. iul. aquileiae constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.5.5.3.3: Imperator Constantinus

Si vero dominus hoc fieri permisit vel postea cognitum celavit, si quidem in agro id factum est, fundus cum mancipiis et pecoribus ceterisque rebus. quae cultui rustico sustinentur, fisci viribus vindicetur: si vero in civitate id factum est, dimidiam bonorum omnium partem praecipimus confiscari poenam augentes, quoniam intra domesticos parietes scelus admissum est, quod noluit mox cognitum publicare. <a 319 d. k. iul. aquileiae constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.5.5.4pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Qui contra legum praecepta vel contra mandata constitutionesque principum nuptias forte contraxerit, nihil ex eodem matrimonio, sive ante nuptias donatum sive deinceps quoquo modo datum fuerit, consequatur, idque totum, quod ab alterius liberalitate in alterum processerit, ut indigno indignaeve sublatum fisco vindicari sancimus: * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad andromachum com. rer. privat.* <d. vii k. mart.>

CJ.5.5.4.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Exceptis tam feminis quam viris, qui aut errore acrissimo, non adfectato insimulatove, neque ex causa vili decepti sunt aut aetatis lubrico lapsi. <d. vii k. mart.>

CJ.5.5.4.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quos tamen ita demum legis nostrae laqueis eximi placuit, si aut errore comperto , aut ubi ad legitimos pervenerint annos, coniunctionem huiuscemodi sine ulla recrastinatione diremerint. <d. vii k. mart.>

CJ.5.5.5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Fratris uxorem ducendi vel duabus sororibus coniungendi penitus licentiam submovemus, nec dissoluto quocumque modo coniugio. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a 393 d.... k. dec. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>

CJ.5.5.6pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Si quis incesti vetitique coniugii sese nuptiis funestavit, proprias quamdiu vixerit teneat facultates, sed neque uxorem neque filios ex ea editos habere credatur. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.5.5.6.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Nihil prorsus praedictis nec per interpositam quidem personam vel donet superstes vel mortuus derelinquat. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.5.5.6.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Dos si qua forte sollemniter aut data aut promissa fuerit, iuxta ius antiquum fisci nostri commodis cedat. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.5.5.6.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Testamento suo extraneis nihil relinquat, sed sive testato sive intestato legibus ei et iure succedant, si qui forte ex iusto et legitimo matrimonio editi fuerint, hoc est de descendentibus filius filia nepos neptis pronepos proneptis, de ascendentibus pater mater avus avia, de latere frater soror patruus amita. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.5.5.6.4: Imperatores Arcadius, Honorius

Testandi sane ita demum habeat facultatem, ut his tantum personis pro iuris ac legum quod voluerit arbitrio relinquat, quas succedere imperialis praecepti tenore mandavimus: ita tamen, ut hereditate defuncti penitus arceatur, si quis ex his quos memoravimus in contrahendis incestis nuptiis consilium inisse monstrabitur, successuro in locum illius, qui post eum gradum proximus invenitur. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.5.5.6.5: Imperatores Arcadius, Honorius

Ea sane, quae de viris cavimus, etiam de feminis, quae praedictorum sese consortiis commaculaverint, custodiantur. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.5.5.6.6: Imperatores Arcadius, Honorius

Memoratis vero personis non extantibus fisco locus pateat. <a 396 d. vi id. dec. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.5.5.7pr.: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Humilem vel abiectam feminam minime eam iudicamus intellegi, quae, licet pauper, ab ingenuis tamen parentibus nata sit. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 454 d. prid. non. april. constantinopoli aetio et studio vv. cc. conss.>

CJ.5.5.7.1: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Unde licere statuimus senatoribus et quibuscumque amplissimis dignitatibus praeditis, ex ingenuis natas quamvis pauperes in matrimonium sibi adsciscere, nullam que inter ingenuas ex divitiis et opulentiore fortuna esse distantiam. <a 454 d. prid. non. april. constantinopoli aetio et studio vv. cc. conss.>

CJ.5.5.7.2: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Humiles vero abiectasque personas eas tantummodo mulieres esse censemus: ancillam ancillae filiam, libertam, libertae filiam, scaenicam vel scaenicae filiam, tabernariam vel tabernarii vel lenonis aut harenarii filiam, aut eam quae mercimoniis publice praefuit: ideoque huiusmodi inhibuisse nuptias senatoribus harum feminarum, quas nunc enumeravimus. <a 454 d. prid. non. april. constantinopoli aetio et studio vv. cc. conss.>

CJ.5.5.8: Imperator Zeno

Licet quidam aegyptiorum idcirco mortuorum fratrum sibi coniuges matrimonio copulaverint, quod post illorum mortem mansisse virgines dicebantur, arbitrati scilicet, quod certis legum conditoribus placuit, cum corpore non convenerint, nuptias re non videri contractas, et huiusmodi conubia tunc temporis celebrata firmata sunt, tamen praesenti lege sancimus, si quae huiusmodi nuptiae contractae fuerint, earumque contractores et ex his progenitos antiquarum legum tenori subiacere nec ad exemplum aegyptiorum, de quibus superius dictum est, eas videri fuisse firmatas vel esse firmandas. * zeno a. epinico pp. * <a 475 d. k. sept. constantinopoli post consulatum leonis iunioris.>

CJ.5.5.9: Imperator Zeno

Ab incestis nuptiis universi qui nostro reguntur imperio noverint temperandum. nam rescripta quoque omnia vel pragmaticas formas aut constitutiones impias, quae quibusdam personis tyrannidis tempore permiserunt scelesto contubernio matrimonii nomen imponere, ut fratris filiam vel sororis et eam, quae cum fratre quondam nuptiali iure habitaverat, uxorem legitimam turpissimo consortio liceret amplecti, aut ut alia huiusmodi committerentur, viribus carere decernimus, ne dissimulatione culpabili nefanda licentia roboretur. * zeno a. sebastiano pp. * <a 476-484 >




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License