Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CJ.8.51.0. De infantibus expositis liberis et servis et de his qui sanguinolentos emptos vel nutriendos acceperunt.

CJ.8.51.1: Imperator Alexander Severus

Si invito vel ignorante te partus ancillae vel adscripticiae tuae expositus est, repetere eum non prohiberis. sed restitutio eius, si non a fure vindicaveris, ita fiet, ut, si qua in alendo eo vel forte ad discendum artificium iuste consumpta fuerint, restitueris. * alex. a. claudio. * <a 224 pp. iii k. iun. iuliano et crispino conss.>

CJ.8.51.2pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Unusquisque subolem suam nutriat. quod si exponendam putaverit, animadversioni quae constituta est subiacebit. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. * <a 374 d. iii non. mart. gratiano a. iii et equitio conss.>

CJ.8.51.2.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Sed nec dominis vel patronis repetendi aditum relinquimus, si ab ipsis expositos quodammodo ad mortem voluntas misericordiae amica collegerit: nec enim dicere suum poterit, quem pereuntem contempsit. <a 374 d. iii non. mart. gratiano a. iii et equitio conss.>

CJ.8.51.3pr.: Imperator Justinianus

Sancimus nemini licere, sive ab ingenuis genitoribus puer parvulus procreatus sive a libertina progenie sive servili condicione maculatus expositus sit, eum puerum in suum dominium vindicare sive nomine dominii sive adscripticiae sive colonariae condicionis: sed neque his, qui eos nutriendos sustulerunt, licentiam concedi penitus ( cum quadam distinctione) eos tollere et educationem eorum procurare, sive masculi sint sive feminae, ut eos vel loco libertorum vel loco servorum aut colonorum aut adscripticiorum habeant. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

CJ.8.51.3.1: Imperator Justinianus

Sed nullo discrimine habito hi, qui ab huiusmodi hominibus educati sunt, liberi et ingenui appareant et sibi adquirant et in posteritatem suam vel extraneos heredes omnia quae habuerint, quomodo voluerint, transmittant, nulla macula vel servitutis vel adscripticiae aut colonariae condicionis imbuti: nec quasi patronatus iura in rebus eorum his qui eos susceperunt vel susceperint praetendere concedi, sed in omnem terram, quae romanae dicioni supposita est, haec obtinere. <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

CJ.8.51.3.2: Imperator Justinianus

Neque enim oportet eos, qui ab initio infantes abegerunt et mortis forte spem circa eos habuerunt, incertos constitutos, si qui eos susceperunt, hos iterum ad se revocare conari et servili necessitati subiugare: neque hi, qui eos pietatis ratione suadente sustulerunt, ferendi sunt denuo suam mutantes sententiam et in servitutem eos retrahentes, licet ab initio huiusmodi cogitationem habentes ad hoc prosiluerint, ne videantur quasi mercimonio contracto ita pietatis officium gerere. <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

CJ.8.51.3.3: Imperator Justinianus

Haec conservantibus tam viris clarissimis praesidibus provinciarum quam viris religiosissimis episcopis nec non officiis praesidalibus et patribus et defensoribus civitatum et omni civili auxilio. <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License