Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gaufredo Malaterra
De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Incipit liber tertius

Quoniam quidem arduas res clarosque triumphos duorum procerum, Guiscardi videlicet ducis et Rogerii, Siciliae comitis—nunc vero seiunctim, nunc vero segregatim, prout quos fecerunt—nos scripturos repromisimus, limpidioris poÎtriae si esset mihi unda, aestuandum foret, ut res, quae in seipsis nobili memoria clarent, nobilioris philosophi penna chirografaret, ne limpidissimus liquor, dum ad hauriendum porrigitur, foetore incultioris vasis etiam ab ipsis sitientibus abhorreatur. Sed, quoniam non omnes aureis fistulis, paupertate prohibente, ad potandum utimur, interdum plumbea fistula, dulcis liquor usque satis degustaturi. Unde et lector quisquis historiae seriem perscrutari tentat, non phalerata verborum commenta, sed pompales triumphos memorandorum virorum attendat. Quae enim inseruntur, non meae vel tuae laudi, sed illorum, qui faciendo meruere, subtitulantur.

Sed quoniam ex edicto principis tempus scribendi imminet, quod neglegendo hactenus minus potatum est, ad fontem quo hauriam, unde limpidius eructetur, recurrere ipsius principis urgens festinantia prohibet.

I. Igitur famosissimus Siciliae princeps, Rogerius, duce frate, expeditione—postquam Panormum adeptus est—soluta, a Sicilia versus Calabriam et Apuliam, ut suas utilitates exse queretur, digredien e, in Sicilia remanens, exercitus recedentis fratris minimam partem praemiis, promissionibusque illiciens, ex consensu eiusdem ducis sibi retinuit. Siciliamque debellare ex omni parte aggrediens, iugi incursione non minimum lacessivit; et quamvis hactenus dum in his, quae adquirebat, cum fratre participaturus, ad plenum strenue egerit, nunc cuncta, quae adquireret, suae sorti cedere certus, quasi leo exhauriens praedaeque avidus, quietis impatiens, omnia circumire, periculosioribus incoeptis primus adesse, nihil intentatum relinquere patiebatur. Anno Dominicae incarnationis MLXXII, duo castella, unum apud Paternionem ad infestandam Cathaniam, alterum vero apud Mazariam ad debellandam adiacentem provinciam firmavit.

Dux vero a Sicilia in Calabriam veniens, apud Russanum, eiusdem provinciae urbem, dolentibus incolis, castellum firmavit.

II. Gisulfus ergo, Salernitanus princeps, frater Sigelgaytae, uxoris Guiscardi ducis, omnes maritimos fines a Salerno usque ad portum, qui Fici dicitur, Arecumque et Sanctam Euphemiam sui iuris esse volens, et partem a Guiscardo diatim pervadi audiens, versus ducem inimicitias iniecit: omnesque ei adhaerentes, quos capere poterat, contumeliis deturpans, nostrae genti sese inimicari non abscondebat. Dux autem Guiscardus, qui amicitiam sibi promiserat, primum quidem patienter ferens, legatis ait, ut ab ipso incoepto resipiscat, convenire. At, ubi videt conceptam animo principis malitiam, quanto plus lenire tentabat, eo amplius in deterius excrescere, foedere, quod inter eos erat, renunciato, inimicanti sibi etiam ipse insedabiles inimicitias parat. Sed quia inter se et Ricardum, principem Aversae, inimicitiae efferbuerant, veritus ne ab ipso Gisulfo adversum se succurreretur, pacem cum ipso fecit: quo in sui adiutorium quibusdam pactionibus conducto, Salernum multis copiis obsessum vadit.

III. Malfitani vero Gisulfum exosum habentestimebant quippe ab ipso puniri, eo quod interfectores patris ipsius, dum eos ad subiugandum sibi impugnaret, exstiterant—a duce invitati, ut sibi ad obsidendam urbem navigio servitium veniant, potentiores duci locutum ex consensu reliquorum accelerant. Dux itaque, callidis pactionibus, si assentiant, si autem dissentiant, minis terrendo, attentans, tandem ad confederationem compulit, ut, si contra Gisulfum ab ipso tuerentur, tota Malfa illi subiugata haereditaliter foederaretur.

Duce vero omnia, ut expetebant, promittente, parte exercitus ad obsidendam urbem relicta, reliquam secum ducens, cum ipsis, qui inde venerant, apud Malfam vadit. Urbem, sibi a civibus deliberatam, suscipit; quatuor castella in ea facit; militibus suis munit. Inde cum multis Malfitanorum copiis Salernum redit.

Sic deterrebat Malfitanos; si[c e] man[ib]us Guiscardi quomodo evaderet timor Gisulfi?

IV. Dux vero navalibus peditumque copiis, sed et equestri exercitu, Salernum vallans, frequenti incursione congrediens, undique deterrebat: in tantumque attrivit ut, nullo aditu ad victum introducendum, se, suisque negantibus, patente, tantam famem inesse coÎgerit, ut etiam catti vel mures—sicut relatione eorum, qui praesentes adfuerunt, didicimus—a quibusdam introrsum reclusis comesti sint.

Abagelardus vero, filius Humfredi comitis, nepos videlicet ducis, qui Salernum, propter inimicitias, quas cum duce habebat, propter haereditatem, quae ab ipso sibi detinebatur, in adiutorium Gisulfi introierat, ingruente fame, Salerno clam de nocte digressus, apud Sanctam Severinam, Calabriae urbem, duci infestus fieri secessit. Dux autem, in Siciliam ad fratrem mittens, ut Abagelardum nepotem apud Sanctam Severinam obsessum vadat, non incassum mandavit.

Ipse vero urbis Salernitanae infestationi indivulse persistens, tandem ad deditionem coÎgit. Gisulfo vero, quia frater erat suae collateralis, liberorum suorum avunculus, quocumque vellet abeundi, libertatem dedit. Urbem autem, in sua virtute retinens, castellis et munitionibus pro libitu suo aptavit.

V. [Guiscardus] inde, quietis impatiens, nulloque labore, ubi aliqua spes cuiuslibet lucri designabatur, deficiens, apud Sanctam Severinam, ubi fratrem se praevenire invitaverat, nepotem Abagelardum obsessum vadit. Fratremque, quem ad hoc invitaverat, ab uno latere urbem obsedisse inveniens, ab altero latere ipse consedit. Abagelardus autem, diatim urbe digrediens, nostros ad certamen provocando, dum alternatim fortiter saepeque congreditur, multa militiae congruentia perpetrata sunt.

Porro dux, videns se minus in urbem proficere, consilio cum suis habito, tria castella firmavit: unum Hugoni Falloc, alterum Rainaldo de Simula ad urbem infestandam delegavit, tertium autem Herberto, fratri Hugonis, et Custinobardo, fratri dicti Rainaldi. Sicque, expeditione soluta, in Apuliam secessit, ubi non multo post apud Canam, in quodam congressu, Hermannum comitem, fratrem Abagelardi, capiens, Rogerio fratri in turri Melitensi recludendum mittit.

VI. Qui dum in vinculis obscuro carcere cruciaretur, Abagelardus, fraterna compassione tactus, pactionem cum duce, ut, urbem sibi reddens, fratrem recipiat, facit. Duce itaque, hac calliditate illum deludendo, fidem dante, ut, cum apud Garganum venirent—sic enim castrum quoddam dicebatur—, fratrem sibi a captione liberum redderet, ille incautus, verba argumentosa minime advertens, urbe digrediens duci eam reddit. Sicque cum ipso aliquantisper commoratus, fratris redditionem frustra suspicabatur.

At, cum Russanum ventum est, asperius cum duce, quod nimium protraheretur, sermonem habuit; versus Garganum ut iter acceleret, hortatur. Cum ecce dux dolum aperit: infra septem futuros annos se illuc, quo dixerat, non iturum asserit. Ille sic calliditate verbi se circumventum animadvertens, plurimum cum duce altercatus, irato animo discedens in Apuliam, castro sancti Agadii seditiosus sese cum suis recepit. Dux itaque, sciens illum ad hoc niti, ut totam Apuliam versus se pro posse commoveat, exercitu excitato, illum insequens, obsessum vadit. Sed castro natura, munitione, defensalibus firmissimo, cum diutius in oppugnando persisteret, ipsis, qui intra erant, fortiter a gentibus, plus damno suorum perturbabatur, quam versus castrum proficeret.

Abagelardi autem de amissione fratris dolor in dies excrescebat; neque enim vincula, quibus frater artabatur, ipsum haud secus ac illum ex recordatione angebant. Unde et frequentius casus fratris quibusdam pactionibus meliorare attentans, vix tandem obtinuit ut, castro reddito, fratrem recipiens, quorsum liberet, abscedere liceret.

Sicque, fratre recepto, pariter discedentes, mari transmeato, ad imperatorem Constantinopolitanum transeunt. Ubi et ultimos dies clauserunt.

VII. Famosissimus ergo Siciliae princeps et debellator, Rogerius, in Sicilia, in omnibus strenue agens, morabatur. Neque enim, aliqua delectatione se retrahente, hostibus absens fieri patiebatur: quippe quem egestas, labor, minae hostis, imminens iugis decertatio, vigiliae, vel aura asperior ab incoepto non deterrebant. Sed potius, quanto asperitatibus quatiebatur, eo ardentiori constantia, ipsa humano more animo suo innata dominationis cupidine, vincere, quam vinci nitebatur. Et, quamvis omnia cupiens esset, impensius tamen zelo potiendi Castrum-Iohannis angebatur; quod, si adeptus foret, sciebat se, quasi pro flagello, uti ad totam Siciliam pro libitu suo ventilandam. Tali tantoque urguente desiderio, anno incarnati Verbi MLXXIIII, in monte Calataxibet castrum firmavit, quod militibus et reliquis, quae necessaria erant, muniens, Castrum-Iohannis infestissimum redditur.

VIII. Africani ergo Saraceni, de familia regis Temini, ex eius edicto, navibus paratis, piratarum more, vela ventis committentes, maritima litora Siciliae et Calabriae insidiatum vadunt. Sicque, iunio mense, in vigilia Sancti Petri, apud Nicotrum de nocte appulsi, cives incautos et, prae gaudio instantis solemnitatis, vino ex more somnoque gravatos, irruentes opprimunt, semisomnes alios perimunt, alios capiunt, ipsos etiam pueros cum mulieribus, omnique suppellectili vehibili praedam navibus inducunt, castrumque totum incendio concremantes, remige accelerato, in altum recedunt. In crastinum, ripae proprius accedentes, pueros et imbecilliorem familiam amicis redimere volentibus, pretio accepto, navibus eicientes, partim exonerantur; reliquos, qui alicuius utilitatis videbantur, adducunt. Sicque vela ventis committentes, patrios agros, unde venerant, laeti revisum tendunt.

IX. Anno vero incarnationis Domini MLXXV, quia in praecedenti anno pro libitu sibi favente apud Nicotrum prospere accurrerat, plus necessario cupidine avaritiae insolentes, simile sibi evenire frustra rati, navibus ascensis, versus Siciliam fortunam tentatum navigant. Insulamque circumcurrendo tentantes, tandem apud Mazariam appulsi sunt. Navibus digressi, urbem, magna vi oppugnantes, irrumpunt; castrum autem, quod infra erat, fortiter impugnantibus, per octo dies obsident .

Comes vero, per legatum comperto castrum suosque hostibus infestari, clam de nocte, armata manu castrum ingressus, summo diluculo per portas prorumpens, cum hoste in platea urbis ante castellum congreditur, fortiterque ex more agendo, victor efficitur, pluribusque peremptis, reliquos fugientes, extremos quosque usque in mare prosequitur: Mazaria, comitis strenuitate, ab hostibus eripitur . Gemebundus rumor a paucis qui evaserunt, Africae nuntiatur. Sicque rotabilis fortuna, homines primo prosperis successibus alludendo, illectos spe priorum eventuum deceptos risit.

X. Comes vero, quibusdam necessitatibus se vocantibus, a Sicilia versus Calabriam digrediens, Hugoni de Gircaea, cui, propter strenuitatem, quam habebat—nam et praeclari generis a Cenomanensi provincia erat—cum filia sua de priore uxore Cathaniam dederat, totam Siciliam servandam delegavit, interdicens ne, si Bernarvet, quia vicinius sibi Syracusis morabatur, aliquem incursum versus se faceret, callidas eius versutias cavens, nusquam urbe digrediens, hostem persequeretur.

Sed iuvenilis animus, militia fervens et laudis avidus, quod sibi interdictum erat minus servans, ad hoc niti coepit, ut ante reditum comitis aliquod nobile facinus, unde militarem laudem mereretur, perpetraret. Unde et Traynam usque progrediens, Iordanum, comitis filium, cum familiari militia comitis secum Cathaniam adduxit.

Porro Bernarvet, magno electorum militum exercitu congregato, de nocte accedens, haud procul a Cathania, in abditis locis insidiis occultatur, triginta militibus Cathaniam usquc praemissis, qui eos ad certamen excitatos, fugiendo longius ab urbe protraherent. Hugo vero et Iordanus, militia ferventes, suos ad certamen cohortando, urbe cum magno impetu digrediuntur; trigintaque electos milites insidias speculatum mittentes, ipsi incautius insequi accelerant. Porro, speculatoribus praecedentibus, locum insidiarum transgressi, dum a subsequentibus usque perventum est, illi ab insidiis prorumpentes, hostibus horribili turbine insurgunt. Itaque qui praecesserant, insidias a tergo videntes, nec ad socios, hostibus interpositis, regredi posse, Paternionem fugientes evadunt. Nostri vero dum fortiter congredi nituntur, Hugo, comitis gener, cum pluribus occiditur; Iordanus autem, hostes ferre non valens, cum paucis Cathaniam elabitur. Bernarvet laetus cum spoliis Syracusiam regreditur.

Comes itaque, rumorem huiuscemodi per legatum cognoscens, reditum accelerat. Exercito itaque adversus Bernarvet commoto, castrum, quod Zotica dicebatur, oppugnans, funditus destruit, viros perimit, foeminas in Calabriam venditum mittit, anno incarnati Verbi MLXXVI. Sed quia animus principis, dolore generi interfecti, ad mentis debilitationem pene infectus, nisi maiori vindicta sanari minime poterat; ampliorem vindictam expetens, usque ad provinciam Notense m profectus, ita omnia exterminavit, ut etiam ipsas messestempus enim triturae instabat—, quia asportare non poterat, penitus igni combusserit. Quod etiam passim per diversa Siciliae loca facere addens, maximam egestatem ipso anno eidem insulae incussit:

Nascitur ergo fames, quia sustulit ultio panes.
XI. Anno Verbi incarnati transacto millesimo
Adiectoque super mille septies undecimo,
Expeditionem movet comes, mense maio:
Naves vela dant per aequor, suffiragante zephiro.
Aera sonant, buccinando pontus plaudit iubilo:
Classis magni Alexandri non fuit hac pulchrior.
Aura ridet cum fortuna; pubes gaudet bellica;
Citharizant ad hoc docti; resonant et tympana.
Trablas itur oppugnatum: nil tumescunt aequora.
Sed transcendit equitatu comes, fronte belliea,
Montium scopulosorum ima, sive ardua,
Bellicosae iuventutis multa fultus copia.
Clipeos, auro fulgentes, et splendentes galeas
Sol cum tangit, intuentum aciem reverberat.
Montes omnes splendescunt super clara sidera.
Equi fremunt; dant hinnitus; echo montes resonant.
Mille, flante aura levi, vexilla subventilant.
Horrido aspectu satis versus Trablas properant;
Hostes vident: exhorrescunt hanc armorum nebulam.
Terra, ponto sonant tubae, ut metum incutiant;
Clamor usque coelum pulsat. Hostes infra trepidant.
Urbem vallant circumquaque aequore, vel arida.
Nautae velis obumbrantur, terrae figunt anchoras;
Equitum pars fron[t]es caedit; pars figunt tentoria.
Crebro currunt ad certamen: fortiter congreditur.
Hostis nisus repugnare, plurimum colliditur.
Castro luctus post certamen, nostris lyra addittur.
Hostes, viribus diffisi, tandem pacem expetunt.
Cedit comes. Castrum reddunt; ditioni subeunt.
Foederantur more suo, sed dolentes faciunt.

Ab hac eadem urbe strictior sinus terrae ab utroque latere, mari urgente, longius in mare porrigitur, pascuis uberrimis abundans. Ibi armenta et caetera urbis animalia hostili tempore pasci consueverant; quo, cum ex more, propter instantes hostes, diatim exirent, nostri, brevi sinu interposito, conspicientes, coeperunt, ut in tali gente assolet, aviditate ea, si aliquo astu queant, adipiscendi agitari.

Iordanus vero, filius comitis, ad id negotium peragendum intentionem certius apponens, ut hanc sibi famam militariter prae caeteris acquireret, agebat. Tandem itaque—ut erat vir praesumptuosissimus et laudis avidus—, cum sibi familiaribus consilio habito, quodam vespere centum sibi milites eligens, patre inconsulto, naves ascendit: de nocte insulam pervadit, applicans navibus digreditur; in concavitate quadam eiusdem insulae, antequam illucescat, occultatur insidiis. At ubi, nocte recedente, sol irradians terris illuxit, tota civitas praedicta, ex more urbe digrediens, pascendi gratia ipsam insulam sparsim preoccupat. Porro Iordanus, ubi in insidiis occultabatur, praedam longius ab urbe progressam conspiciens, impetu leonino a loco prorupit, usque in portam urbis praedam colligens prosilit, navibus introducendam illorsum minare accelerat. Cives itaque, insulam suam ex insperato hostibus pervasam videntes, in arma ruunt: maximo impetu usque ad decem millia ab urbe prorumpunt; hostes, ut praedam excutiant, inconsulte prosequuntur. Nam, ubi Iordanus eos longius ab urbe progressos videt, spreta praeda, leonina ferocitate hostibus occurrit; congressuque facto, acerrime utrimque pugnatur. Sed Iordanus, ut erat in congressibus foecundissimus, suos verbis exhortatoriis prorumptiores reddens, fortiter agendo plures sternit, reliquos fugat, victor efficitur, quosque caedendo usque ad portam urbis prosequitur. Sicque ad naves regrediens, maxima praeda licenter introducta, ad patrem impune cum triumphali laude redit. Hac re urbs, quasi maxime territa, ad deditionem, ut diximus, compulsa est.

Comes itaque, urbem nactus, pro libitu suo castro et caeteris munitionibus ordinat, militibus et iis, quae necessaria erant, munit, turribus et propugnaculis undique vallans. Sed undique adiacens provincia firmissimis castris circumsepta, munitissima erat; et ideo, adhuc recalcitrans, rebellabat. Comes laboris indeficiens, crebris incursionibus, ut sibi omnia substernat, infestare congreditur; brevique termino usque ad duodecim famosissima castra suo dominio, obsidendo, subire coÎgit: quae militibus suis distribuens, cum omnibus appendiciis suis de se habenda delegavit. Sicque exercitum, omnibus pro exhibito sibi servitio gratias agendo, solvens, ipse apud Bicarum i a labore pausatum secessit.

XII. Ea tempestate quidam saracenus, Bechus nomine, Castrum-novum possidens, illic morabatur. Erat autem idem vir magnae superfluitatis et arrogantiae, unde et ipsos suos fideles levitate sua, interdum diversis contumeliis afficiens, sibi infideliores reddebat. Hic quadam die cuidam molendinario suo iratus, ante se invitans, verberibus deturpavit. Porro ille se adeo grave ferre dissimulans, in vindictam tantae dehonestationis animum intendens, secum tacitus aiebat, quibus artibus, vel damno rerum suarum, vel certe laesione corporis vicissitudinem recompensaret. Unde accidit ut, quodam vespere, de subiacentibus complices sibi alligans, petram quandam, quae omni castro supereminebat et dominabatur, irrumpens, pervaserit; legatumque apud Bicarum comiti mittens, in sua fidelitate se ita egisse et ut sibi succurrere acceleret, mandat. Hoc nuntio comes accepto, plurimum exhilaratus, cum quantis habere poterat, citissimus illorsum intendit. Porro Bechus, molendinarium blanditiis et promissionibus allicens, ut ab incoepto resipiscat, sibi reconciliare satagit; dum minus praevalet, frustra oppugnare nitebatur.

Comes vero adventans proprius accedit, molendinarium amplissimis promissionibus in sui fidelitate arrigit. Ille, cum nulla ex parte aditus ad se accendendi nostris pateret, fune ab alto dimissa, quosdam nostrorum ad se pertrahit. Bechus itaque, videns nostros a molendinario ad petram susceptos, spe retinendi castri amissa, territus, castro spreto, omnia, quae poterat, asportans, aufugit. Cives, cum comite pacem facientes, infra castrum recipiunt.

Comes vero, sic castro potitus, pro velle suo muniens, ordinat; molendinarium, ut caeteris ad similes artes exequendas exemplum tribuat, pluribus benefactis, libertate etiam concessa, remunerat.

XIII. Eodem anno graecus quidam sub nomine MichaÎlis, imperatoris Constantinopolitani, ad ducem in Apuliam venit, auxilium expetens ad palatium recuperandum , a quo, ut dicebat, fraude suorum, in die sancto Parasceve deiectus fuerat monachusque violenter fieri compulsus, hoc solo crimine obiecto, quod filiam ducis filio suo nuptui acceperat . Ipse quoque filius, ne spes aliqua recuperandi palatii vel deductae uxoris procreandae propaginis reservaretur, turpiter eunuchizatus, usque ad exitum vitae exilio relegatus est: alio in loco expulsi in palatio subrogato, quem nec aliqua vel extrema antiquorum imperatorum linea ad id haereditatis iure gentium invitaverat. Timebant denique Graeci, ne si ex nostrae gentis uxore haeredes procreati in palatio subcrescerent, occasio liberius illuc accedendi nostrae genti daretur; et gens, deliciis at voluptatibus, potiusquam belli studiis ex more dedita, nostrorum strenuitate subiugata conculcaretur . Ipsam ducis filiam reclusam diligenti custodia observabant, ne forte si alicui potenti nuberet, quia haereditali imperatori nupta semel in palatio coronata fuerat, ab ipso, cui nuberet, aliqua haereditas per ipsam in palatio proclamaretur.

MichaÎl itaque a monasterio, in quo monachus coactus erat, habitu deiecto, ut dicebat, profugus in Apuliam veniens, a duce imperiali honore susceptus, per omnes civitates Apuliae, sive Calabriae, processionibus et imperialibus pompis ex edicto eiusdem ducis accuratissime obsecundatur: et hoc quidem totum ex industria dux faciebat, non quod animum eum in palatio restituendi haberet. Audierat nempe generum suum eunuchizatum, unde, spe suscipiendae de filia parentis prolis, cui palatium iure haereditali competeret, amissa, ad hoc inter se nitens tacitus agebat, ut sub nomine MichaÎlis, quibusdam sibi faventibus, Graecis facilius debellatis, cum ad palatium usque perventum foret, vi coronam cum sceptro et imperialibus ornamentis pervadens, ipse imperator fieret. Promittens tamen se sibi auxlilium laturum, per duos ferme et eo amplius annos honore, quo coeperat, eum secum detinuit, donec ea, quae tanto incoeptui necessaria forent, apparabantur. Erant autem tunc etiam quidam cum duce, qui, in palatio tempore Michaelis imperatoris servientes, faciem eius se novisse et hunc similem illi minime, vel in modico, assimilari dicerent, sed fraudulenter hunc spe alicuius a duce accipiendi muneris advenisse. Porro dux, utrum ne an pro certo esset, aequipendens, cum multus susurrus inter suos super tali negotio fieret, ab incoepto minime detrahebatur; sed potius quod coeperat exequens, cum ipse non esse hunc dubitaret, nil de hac re dubitare asserebat; et hoc ex industria quidem laudans suos faciebat, ne ab ipsis ab incoepto dehortaretur.

XIV. Talia disponens, tacita sed mente reponens,
     Sumptibus insudat, quo Byzantium sibi ludat.
Undique terrarum quaerit spem materiarum:
     Nulla remittuntur, nec rustica despiciuntur.
Sed prodesse querunt, quae iam despecta fuerunt.
     Ligni caesores mandantur in arte priores:
Undique terrarum conducitur ars tabularum.
     Robora caesa cadunt; resecantur; sectaque radunt
Artifices ligni. Ferrum faber applicat igni.
     Anchora conflatur, clavorum forma paratur.
Compago navis texitur superaddita clavis.
     Obducunt imas alii lanugine rimas,
Atque picem liquidam properant superaddere quidam.
     Vela sinunt isti, studium dant funibus isti.
Classis adaptatur, non navis sola paratur.
     Crescat ut in numeros studiosius imminet heros.
Omnibus aptatis et navibus arte paratis,
     Per liquidum pontum classis conflatur Ydrontum.

XV. Interim dum ista aguntur, anno Domini instante MLXXVIIII, comes, Tauromenium obsidens, viginti duobus castellis vallavit, ita ab uno in alterum sepibus et stropibus claudens, sed et navalibus copiis a procinctu maris cingens, ut nullo latere pateret aditus ad castrum, volentibus hostibus aliquid introducendi vel educendi. At, dum quadam die de castro ad castrum per praecipitia scopulosi montis comes visum transiret cum paucis, pars quaedam Sclavorum inter myrtetica virgulta latitans, in quodam artioris transitus loco prorumpens, irruit. Et nisi Eviscardus quidam, natione Brito, audito strepitu armorum, sese comiti et hostibus interposuisset, de ipso comite, ut aiunt, hostibus triumphus cessisset. Sed cordium solus inspector, Deus, bonam intentionem principis et praecedentia sive subsequentia per eum futura bona praenotans, aliter, quam illi moliebantur, rem transtulit. Scriptum quippe est: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.

XVI. Eviscardo itaque in domini fidelitate taliter interfecto, dum nostri in arma ruunt, hostes per praecipitia scopulosi montis elapsi sunt. Sic mors Eviscardi vita comitis sub Dei praesidio fuit. Comes autem fidelitatem eius honeste remunerans, corpore decenter humato, multa beneficia egenis et sacris locis, pro redemptione animae eius, nec immerito contulit.

Montium autem cacumina cum ipsis vallibus perlustrans, peditum copiis iter faciens, a monte, qui ab incolis Gibel appellatur, quem nos Etnam dicimus, usque Traynam neminem eiusdem superstitionis impunitum dimisit.

Militibus multus planctus fuit, iste sepultus.
Nam, suo merito, carus fuit undique Brito.
Pro merito fidei sortem capiat requiei!
Cui cum sit ita mors, est comiti data vita.
A Iuda distat, quem tanta fides sibi dicat:
Ille, Deum vendens, laqueo se postea pendens,
Mortem mercatur, cum traditione notatur:
Hostili cultro spes huius se dedit ultro,
Ut dominum servet, meritumque sibi coarcervet.
Non virtute pari debent ii subtitulari.
Traditor alter erat, ut salvet et alter anhelat.
Angelicam pennam capiet hic, ille gehennam!

XVII. Quatuordecim ergo naves, quas golafros appellant, ab Africa regis Thimini piratarum more per mare palantes, sub Tauromenio appulsae, quodam diluculo a nostris in mari haud longe, anchoris fixis, conspiciuntur. Nostrae autem naves, armamentis exportatis, minus erant ad exequendum paratae. Comes autem latronem, quinam sint, quave de causa, vel unde hostes, ne an pacem portantes advenerint, sciscitatum mittit; interminando subiunxit, si in tanto sui iuris vel modicum quid iniuriae vel fecissent, vel facere, attentare praesumerent, nusquam impune a se evadere posse.

Ac dum nil mali adversus ea, quae eius iuris erant, sub excusatione et obtestatione legis suae machinari renuntiantur, sed potius ex edicto regis Thimini, ut infestos piratas a mari, si invenirentur, propellerent, missos, eius famulatui et, si necesse foret, inservire paratos, primi cuiusque navis ad amicum colloquium invitantur, ut si vel victu, vel aliis quibuslibet rebus minus sufficientes essent, eius munificentia supplerentur. Qui dum invitationi assentientes, foedere suscepto, advenire pararent, aura contraria insurgente, naves cum ipsis per aequora pulsae, ab intuitu nostrorum protinus sunt avulsae:

Sic quos invitat, boreas accedere vitat;
     Et quod promisit dare, ne daret aura recisit.
XVIII. At comes intentus fuerat quibus ante retentus:
     Obsidet et pugnat, castrum pro posse repugnat
Certamen datur; comes huc persistere conatur:
     Quamvis cura ligat, tamen hunc res nulla fatigat.
Instat et hortatur, hostes virtute minatur;
     Dat, dare promittit: nil non tentando remittit.
Ad quod adhortatur socios, prior esse probatur.
     Cum sit certamen, et fratribus esse levamen,
Ante suos fertur, cum posteriore refertur.
     Primus ad excubias Othonus alter Elias,
Tertius Arisgotus, Iordanus abinde remotus
     Esse recusavit: socios haec ars animavit.
Exiit edictum, liceat ne quaerere victum;
     Sic devincuntur, nostri statione fruuntur.
A montis magno prohibentur, abundique stagno.
     A nullo subduntur; post addita deminuuntur.
Unde fames crevit, congressus ab hoste quievit:
     Decrescit virtus, habet hostis iam prope victus.
Solo securus, quod cingit abundique murus.
     Ut det congressum, cavet extra figere gressum.
Deficit ut panis, populus superatur inanis.
     Sic comes accitur, castro pro velle potitur;
Arbore sub lauri curvantur moenia Tauri.
     Foedere confecto, dolet hostis in hoste recepto;
Sed quamvis doleat, non dissimulando revelat,
     Cur doleat nostris, quia laetus erat suus hostis.
Si sic fortuna diversa sit, est tamen una:
     Illis sit tristis, gaudens cognoscitur istis.
Sextus erat mensis, quo fervidus eminet ensis.
     Piscibus obsedit servente leone recedit.
XIX. Tanto sibi adiumento collocato divinitus,
     Ne appareat ingratus vilipendens Rogerius,
Secum coepit reputare quid litaret potius.
     Cementarios conducens, undecumque aggregat:
Templi iacit fundamenta in urbe T[r]aynica.
     Ad quod perstans studiosus aevo brevi superat.
Laquearia tectorum ligantur ecclesiae;
     Parietes depinguntur diverso bitumine;
Consecratur in honore Virginis Puerperae.
     Multa dote augmentatur, terris sive decimis:
Ornamentis palliatur, et diversis copiis.
     Cathedra pontificatus sublimatur infulis.
Sacer clerus augmentatur, prout sumptus suppetit.
     Altaris vasa, vel vestis plusquam clero sufficit:
Candelabra, cruces, textus, acerra, turibuli;
     Ex metallo signa fiunt, plebem invitantia:
Melodiam dulcem reddunt, pulchre consonantia.
     Melodizat sacer clerus hymnos sacris laudibus.
Praesul verba sacrae legis seminat in gentibus:
     Divinus cultus accrescitur pluribus credentibus.
Cui debent haec ascribi nisi tanto principi ?
     Qui reduxit sacram legem, unde prius corruit;
Cuius ope fit hoc totum, et hanc legem addidit.
     Textum libri persequamur: nam ista sufficiunt.
Sermo nimis inculcatus interdum fit taedium.
     Subsequens stilus narrabit, si quid est residuum.
Urbs Trayna felix, gaude! Da dignas laudes titulo!
     In te primo reparatur divina religio !
Messana consociata pari servit clipeo.

XX. Incarnati Verbi anno MLXXVIIII Iatenses natura montis, in quo habitabant, in numerosa multitudine suorum fisi,—erant enim usque ad tredecim millia familiarumiugum nostrae gentis abhorrentes, statutum servitium et censum persolvere renuntiant. Comes vero per legatos eos conveniens, nunc blandimentis eos mulcendo, nunc minis attentando, ne contra se insurgerent, neve per vitium incurrerent, neve eum irritando contra se excitarent, ab incoepto detrahere nitebatur. At ubi minus proficit, exercitu admoto, quos blanditiis vel minis nequit, virtute attentando flectere aggreditur. Mons autem, quem inhabitabant, ita ab omni latere scopuloso praecipitio erat munitus, ut ex nulla parte ascensus pateret, excepto uno solo arcto arteque exciso aditu, quo civibus egrediendi et ingrediendi iter porrigebatur, et hoc in excelsiori cacumine eiusdem ascensus porta murusque, ex utroque latere in longum porrectus, munibat. At quia mons hic spatiosi ambitus minus claudi obsidendo poterat, illis potissimum in locis, ubi infestiorem se hostibus fieri posse exsistimat, sedes ponit.

Porro Iatenses, ac si pro vita certare, instare, omnia circumire, nil remittere, quibus partibus plus timebant loca munire, inde [in]fatigabiles adesse vigilanti cura studebant. Et quia armenta sua et pecora secum in abditis eiusdem montis, cavernosisque locis a pervasione hostili tuta habebant, et minus ab hostibus ea diripi metuentes, obduratiores erant. Comes autem, quanto eos in sui defensione attentius instare videbat, tanto altiori ira inflammabatur, quo se eos minus laedere posse cognoscebat: non ab incoepto deterrebatur, sed eo instantius quo praevaleret omnia conando nitebatur. Sicilienses ergo milites suos, quibus iam impertierat possessiones insulae, quantum subiugaverat, apud Partinicum et Cornilium dimittens, Iatensibus infestos fieri praecepit. Ipse cum Calabrensibus Cinisum qui similiter contra se recalcitrabat, obsessum vadit. Sicque uno eodemque tempore, uno in confinio duas obsessiones, et a se divisas, ponens, utrasque fortissime tenuit, atque de una ad aliam saepissime migrans, hortari, instare, per se ipsum omnia attentare, hostibus infestus adesse, nunc minis, nunc incursionibus terrere, suos blandiri, plurima largiri, ampliora promittere, in sui fidelitatem arrigere, hostibus infestos reddere non desistebat.

XXI. Mensis erat sextus; hostilis denotat aestus:
     Hic studet ut laedat, studet alter ut ille recedat.
Laedunt, laeduntur. Sic alternando premuntur;
     Sic paribus votis non deficit hostibus hostis.
Tempus erat messis; armis macerat ita fessis.
     Uruntur messes: turbat res ista Iatenses.
Quodque iam laedit Cinensibus haud bene cedit.
     Consilium captant, succurrere messibus aptant;
Sed cum vi nequeunt, hoc artibus addere quaerunt.
     Conveniunt comitem, tentant sibi reddere mitem;
Foedere componunt; fraudis munimenta reponunt.
     Fruges salvantur, comitique reconciliantur.

XXII. Igitur anno Dominicae incarnationis MLXXX Raimundus, famosissimus comes Provinciarum, famem Rogerii, Siculorum comitis, audiens, propter strenuitatem, quae de ipso referabatur, legatos dignos, qui a tanto principe ad tantum mitterentur, dirigens, Matildem, filiam suam, quam de prima uxore admodum honestae faciei puellam habebat, sibi in matrimonium copulandam expostulat. Quod cum a comite concessum et ab utrisque partibus exsequendum sacramentis firmatum fuisset, die nuptiarum statuto, qui venerant, pluribus donariis a comite, ut mos erat, munificati, festiniore regressu domino suo sibi concessum renuntiant. Qua de re ille non minimum gavisus—erat enim propter formositatem, quam de ipsa audierat, illam ardentissimo amore cupiensaudito termino nuptiarum, per seipsum in Siciliam accedendo, diem praevenire accelerat.

Venientem comes honore condigno excipit. Pactiones renovantur; dos puellae sub testamento chirographiyatur; sponsalia, praesentibus utriusque partis praesulibus, precibus ab episcopis et sacris ordinibus catholice celebrantur. Qui iamdudum inter iuvenem et puellam paulatim adoleverat prima nocte, ut assolet, immensum excrescit.

Celebratis itaque, et non sine magnarum expensarum sumptibus, nuptiis, socer generum suum aliquandiu secum retinens, tandem munificentiis benevolum, ut res ipsa expostulabat, factum, sed et iis, qui cum ipso advenerant, singulis singula, prout quemque esse sciebat, largiens, navibus apparatis, placido aequore a se cum filia dimisit. Illi autem, vela ventis accuratissime committentes, zephiro suffragante, brevi tempore unde venerant, cum sponsa reducunt.

XXIII. Spernit nata patrem, puduit nec relinquere matrem;
     Externo comiti delectatur sociari.
A quo nutritur, caret; ac alterque potitur,
     Poena quidem multa cum matris, cum sit adulta.
Nec quae nutritur, lascivo fratre potitur.
     Plus externum quam quem sit iure paternum.
Nec nimis hoc culpo, quamvis hic talia sculpo;
     Nec prohibens vito, cum fiat iuncta marito.
Diligat et iuste foedus servando venuste.
     Nam quos lex iungit, sententia nulla repungit:
Ut soboles crescat, ne deficiendo tabescat.
     Prima virago datur, primoque viro sociatur.
Tali fortuna duo sint ut carne sub una.
     Lex ista divina praecepit, non peregrina.
Pinxit Scriptura quae sunt facienda futura:
     Postponat patrem, postponat denique matrem,
Quisquis et uxori iungatur amore priori;
     Iure maritali servantur linea tali.

XXIV. Igitur famosissimus Apulorum et Calabriae dux, Robertus, diatim instigante se MichaÎle, qui ad se transfugerat, ut coeperat, versus Romaniam animum intendens, anno Dominicae incarnationis MLXXXI, mense maio, apud Ydrontum venit. Apparatisque pro processu sumptibus tanto incoeptui dignis, quindecim naves trans mare aliquam urbem praeoccupatum mittit, ut, cum ipse cum reliquo exercitu subsequeretur, imbecille vulgus, cuius pars maxima in expeditione erat, quo se ab hostili incursu, si necesse foret, tueretur, haberet. Illi vero vela ventis committentes, de nocte apud Corofon applicant . Insulaque de mari eminus inspecta, multitudinem hostium, quam invenerunt, abhorrentes, minime a navibus progredi praesumunt; sed, reditum accelerantes, duci placidum, etiam si maior esset exercitus, renunciant.

Dux itaque plurimum exhilaratus, copiis navibus introductis, festinus cum omni classe transmeare accelerat, pluribus ex remanentibus amicis, quibus Apuliam Calabriamque procuratum delegaverat, timore eum, et qui cum ipso abibant, amittendi, usque ad ipsa lachrimarum indicia, quas affectus pietatis exprimebat, dolentibus, quibusdam vero ex iis, qui cum ipso proficiscebantur, timore tam horribili ad quod intendebat incoeptus—ac si febrium tipo congrauarenturmilitibus demisse trementibus. Nam quantae audaciae cuiusve militaris strenuitatis dux iste fuerit, cum per multa eius exercitia satis abundeque clareat, etiam si reliqua omnia sileant, ex hoc potissimum indubitanter annotari potest: quod, cum tam populosum imperium, tamque copiosum imperatorem, totve millia hostium pauca manu, spe subiugandi, bello lacessere tentatum ire praesumebat, ipse armatae militiae non plusquam mille trecentos milites secum habuisse, ab eis, qui eidem negotio interfuerunt, attestatur. Porro ei copias, viresque, quas res ipsa tempusque, quantum ad numerum, oculorum intuitu minus sufficienter administrabat, ipsa eius animo innata militaris ferocitas—ac si plus ipsis hostibus necessariis copiis abundaretsufficienter itaque eum habere in mente repraesentabat; suorumque animos, prae timore minus hilares, laetum vultum ostendendo, largisque eiusdem regionis possessionum, thesaurorumque, ac si iam debellavisset, promissionibus recreando, spe ea in posterum accipiendi, si strenue secum agere velint, ad militaris exercitus secum pericula tentanda, quae formidolosa aestimatio dehortabatur, promptiores reddebat. Copiis itaque tanto incoeptui dignis pro