|
PROLOGUS
Domino
et patri suo Petro dignissimo abbati clunacensium fratrum Bernardus eius filius
eorum frater inaurem auream unam. Quod ad aures publicas sive ad multorum ora
profertur sapientis est correctione accusandum iudicio absolvendum. Opus quippe
suum etiam atque etiam retractare auctori gloriam conparat; temere et
precipitanter exponere ignominiam. Quo fit ut in alterutram partem omnis
scriptor se conferat, et si quidem aliorum prudentium examine stilum suum
corrigit, prudentis sibi titulum et nominem et si non querit adquirit. Si vero
superbum spirans ferule manum submittere dedignatur non minus fatuitatis quam
superbie arguitur, ac propterea nec a rudibus quidem nec ipse nec eius sermo
accipitur. Mentior si non etiam Flaccus Oratius ad Pisones suos illos instruendos
et ad nos reprimendos qui iuxta illud poetae scribimus indocti doctique poemata
passim, mentior, inquam, si non et Flaccus in arte poetica idem quod ego
consentit; quippe ibi precipit ut scriptum quod non multa dies et multa litura
cohercuit atque perfectum decies non castigavit ad unguem, nonum prematur in
annum. Ceterum imprudentes immo impudentes quique sua inventa, sua passim
scripta et efferunt et inferunt, qui “semper discentes et nunquam ad scientiam
pervenientes,” dum alienum iudicium reprobant contenti suo aliquid scire putant. Et quoniam ipsi sibi magistri ipsi auditores
sunt, et in ingeniolis suis gloriantes confidunt, aliena quidem dicta vel
nullius vel parvi sua vero magni faciunt. At contra sapientis et docti sunt cum
doctorum eloquiis sua conferre, in illis et cum illis et ab illis scribendi
formam modumque addiscere, et tum sensuum tum verborum ipsorum positionem
emulari sequi structuram. Moris nimirum est omni erudito sua maiorum iudicio
studia si diligentiori egent lima, elimare, si ornatu, expolire, si
emendatione, corrigere. Si nullo horum tum demum legenda absolvere. Haec ego
considerans opus subiectum quod de mundi contemptu dactilico metro paravi et
peroravi vestre auctoritati, pater doctissime, preostendere non neglexi. Non
neglexi, inquam, preostendere. Neque enim libera fiducia aut fida libertate
promulgandum iudicavi, nisi prius lingua Petri et vere Petri esset approbatum,
favore munitum, iudicio correctum, testimonio roboratum. Quod nudo nomine
tantam personam vocaverim rogo nemo mihi succenseat quod tantam laudem geminans
inculcaverim nemo adulationi appingat. Scio quia sicut apud male liberas mentes
gloria sive laus excidium virtutis est, sic econtra apud egregias incitamentum.
Nec falso a poeta dictum est, “Gloria calcar habet.” Studet enim semper
liberalis animus quotiens aliquid de se laudis dicitur, ut si non ita est sicut
dicitur, sit ita quia dicitur. Nichil vero quisquam absurdum fecerit si virum
bonum et timoratum laudet, quando ei ipsa laus virtutis materia est. Sed de his
satis.
Nunc ad
omissum revertar. Vestrae igitur correctioni, doctissime pater et domine,
committendum opusculum de contemptu mundi excogitavi. Scripsi, distinxi, nondum
omnino absolutum edidi. Cur autem metri potius tenore quam producta oratione
scribere placuerit, si vel alius quis vel etiam vosipse queritis, sic accipite.
Nimirum ut poeticis verbis utar, “aut prodesse volunt aut delectare poetae aut
utrumque, et honesta et idonea dicere vitae.” Quippe quod metrico carmine
digestum edicitur et libentius auditur et avidius legitur, eoque facilius altae
memoriae conmendatur. Quo fit ut dum specie versuum dum sonoritate verborum
lector allicitur, ad exhibitionem eorum quae vel legerit vel audierit
accendatur et accingatur. Et dum verborum elegantiam considerat
efficaciam exerceat. Quare sicut in metro plurimum decoris est, sic in decore
plurima utilitas, alterutrumque horum duorum pendet ex altero. Quod videri
perfacile est. Si enim lector in illo delectatur consequenter et in isto. Etenim
qui sollicitus contemplatur verborum speciem, sepe sollicitior amplectitur
ipsarum rerum frugem. Hinc est quod poete omnia, aut pene omnia, quae
scripserunt metrice scripserunt; metrica ut ita dicam cantione scripta
emiserunt, scilicet id vel maxime attendentes, ut quae minus poterant plano
sermone digesta, metrico depicta grata redderent. Hinc quoque accedit quod et
ipsum (sicut patres perhibent) psalterium lirici conposuere pedes. Pretereo quod plurimae testamenti paginae
quibus enumerandis supersedeo; ob superius datam rationem in metro emissae
sunt, non in metrum transmissae. Nam in tempore revelatae gratiae, iam fide,
iam evangelio, iam crucifixo nostro Iesu ubique gentium regnante, eo processit
versificatoriae artis gratia ut quidam catholicorum non timuerunt maiestatem
quoque evangelicae paginae in spondeum dactilumque transmittere. Sic igitur et
ego horum quos emulor Dei emulatione stilum imitatus; et si non valui quantam
illi vel in hoc vel in aliis exercitiis scientiam assequi, sequi tamen et volui
et valui et secutus sum. Nam quia inter contemporaneos meos fama bene
versificandi mihi licet immerito circumvolabat, et vicia perditorum vix aliquis
aut nullus viva voce nedum litterali reprehendebat, concaluit cor meum intra
me; cumque in meditatione mea non paucos dies et noctes exardesceret ignis
zeli, tandem accinxi me, et locutus sum in lingua mea quod animo conceptum diu
celaveram apud me. Quippe ego sepe ab sponso audieram, sed non exaudieram,
“Sonet vox tua in auribus meis.” Et mihi iterum a dilecto clamabatur, “Aperi
mihi soror mea.” Quid igitur? Surrexi ut aperirem dilecto meo, et dixi, “Domine
ut cor meum cogitet ut stilus scribat ut os annuntiet laudem tuam, infunde et
cordi et stilo et ori meo gratiam tuam.” Et dixit mihi Dominus, “Aperi os tuum
et ego adinplebo illud.” Aperui igitur os meum, quod inplerit
Dominus spiritu sapientiae et intellectus, ut per illam vera, per istum
perspicua dicerem. Non ego arroganter sed omnino humiliter affirmaverim quia
non spiritus sapientiae et intellectus mihi affuisset et affluxisset, tam
difficili metro tam longum opus contexere non sustinuissem. Id enim genus
metri, tum dactilum continuum exceptis finalibus trocheo vel spondeo, tum etiam
sonoritatem leonicam servans ob sui difficultatem iam pene ne dicam penitus
obsolevit. Denique Hildebertus de Lavardino, qui ob scientiae prerogativam
prius in episcopum post in metropolitanum promotus est, et Wilchardus
Lugdunensis canonicus, versificatores praestantissimi quam pauca in hoc metrum
contulerint palam est. Quorum Hildebertus dum illam beatam peccatricem Mariam
(loquor Egyptiam) exametris commendaret hoc metro quattuor tantum coloravit
versus; Wilchardus vero plus minus triginta in sua illa contra quosdam satyra.
Quorsum haec? Ut illud scilicet intelligatur quod non nisi Deo cooperante et
sermonem confirmante tres libellos eo scripsi metro quo illi paucos immo
paucissimos scripserunt versus. Et haec pace illorum dicta sint. Iam vero
vestri examinis censurae, pater doctissime, meditata nostra exhibeo, et obedientiam
vobis velut inaurem unam auream offero. Ante hos enim dies cum essetis Nogenti
et aliquam opusculorum nostrorum acceptione vestra dignatus fuissetis, hoc
etiam quia et de hoc apud vos mentionem induxeram vobis oblatum iri percepisti.
Quod quia tunc non potui, non enim ad manum habebam, nunc tribus libellis
discretum vobis exhibeo; et hic correctionem vestram, si necesse fuerit, peto. Nec ab re est succincte praelibare quam
cuique libro materiam indiderim. In primo namque de contemptu mundi disputatum
est. In duobus subiectis tam materiei quam intentionis una facies respondet;
quia et materia est mihi viciorum reprehensio et a viciis revocare intentio.
Quae scribere quid utilitatis pariat, quid honesti neminem latet. Quid multa?
Opus nostrum qualecumque vobis, pater, assignavi; assignatum scripsi. Scriptum Deo fautore, vel
mittam absens vel offeram praesens. Accipiat ergo gratanter gratiosus pater
scriptum filii, magister discipuli, dominus servi; teste enim conscientia mea
fidenter audeo dicere et dico quia sum vobis filius, non adulterinus. Sum vobis
discipulus, non alienus. Sum vobis servus, non servilis. Quid vos michi? Immo
et ego vobis? Plane, vos eritis mihi in patrem et ego vobis in filium. De
cetero, Deus pacis et dilectionis vos et vestros in pace in idipsum conservet
pater venerande. Amen.
|