Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus (Lucius Annaeus Seneca?)
Octavia

IntraText CT - Text

  • ACTVS SECVNDVS.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTVS SECVNDVS.


     SENECA

 

Quid me, potens Fortuna, fallaci mihi

 

blandita vultu, sorte contentum mea

 

alte extulisti, gravius ut ruerem edita

 

receptus arce totque prospicerem metus?

     380

Melius latebam procul ab invidiae malis

 

remotus inter Corsici rupes maris,

 

ubi liber animus et sui iuris mihi

 

semper vacabat studia recolenti mea.

 

O quam iuvabat, quo nihil maius parens

     385

Natura genuit, operis immensi artifex,

 

caelum intueri, [solis et currus sacros

 

mundique motus] solis alternas vices

 

orbemque Phoebes, astra quam cingunt vaga,

 

lateque fulgens aetheris magni decus;

     390

qui si senescit, tantus in caecum chaos

 

casurus iterum: tunc adest mundo dies

 

supremus ille, qui premat genus impium

 

caeli ruina, rursus ut stirpem novam

 

generet renascens melior, ut quondam tulit

     395

iuvenis, tenente regna Saturno poli.

 

Tunc illa virgo, numinis magni dea,

 

Iustitia, caelo missa cum sancta Fide

 

terris regebat mitis humanum genus.

 

Non bella norant, non tubae fremitus truces,

     400

non arma gentes, cingere assuerant suas

 

muris nec urbes: pervium cunctis iter,

 

communis usus omnium rerum fuit;

 

et ipsa Tellus laeta fecundos sinus

 

pandebat ultro, tam piis felix parens

     405

et tuta alumnis. Alia sed suboles minus

 

conspecta mitis, tertium sollers genus

 

novas ad artes extitit, sanctum tamen;

 

mox inquietum, quod sequi cursu feras

 

auderet acres, fluctibus tectos gravi

     410

extrahere pisces rete vel calamo leui,

 

decipere volucres crate vel * *

 

tenere laqueo, premere subiectos iugo

 

tauros feroces, vomere immunem prius

 

sulcare terram, laesa quae fruges suas

     415

interius alte condidit sacro sinu.

 

Sed in parentis viscera intrauit suae

 

deterior aetas: eruit ferrum grave

 

aurumque, saevas mox et armavit manus;

 

partita fines regna constituit, novas

     420

extruxit urbes, tecta defendit sua,

 

aliena telis aut petit praedae imminens.

 

Neglecta terras fugit et mores feros

 

hominum et cruenta caede pollutas manus

 

Astraea virgo, siderum magnum decus.

     425

Cupido belli crevit atque auri fames

 

totum per orbem, maximum exortum est malum

 

luxuria, pestis blanda, cui vires dedit

 

roburque longum tempus atque error gravis.

 

Collecta vitia per tot aetates diu

     430

in nos redundant: saeculo premimur gravi,

 

quo scelera regnant, saevit impietas furens,

 

turpi libido Venere dominatur potens,

 

luxuria victrix orbis immensas opes

 

iam pridem avaris manibus, ut perdat, rapit.

     435

Sed ecce, gressu fertur attonito Nero

 

trucique vultu. Quid ferat mente horreo.

 


     NERO   PRAEFECTVS   SENECA

 

Perage imperata: mitte, qui Plauti mihi

 

Sullaeque caesi referat abscisum caput.

     438b

PRAEF. Iussa haud morabor: castra confestim petam.

 

SEN. Nihil in propinquos temere constitui decet.

     440

NER. Iustum esse facile est cui vacat pectus metu.

 

SEN. Magnum timoris remedium clementia est.

 

NER. Extinguere hostem maxima est virtus ducis.

 

SEN. Servare cives maior est patriae patri.

 

NER. Praecipere mitem convenit pueris senem.

     445

SEN. Regenda magis est fervida adolescentia.

 

NER. Aetate in hac satis esse consilii reor.

 

SEN. Vt facta superi comprobent semper tua.

 

NER. Stulte verebor, ipse cum faciam, deos.

 

SEN. Hoc plus verere quod licet tantum tibi.

     450

NER. Fortuna nostra cuncta permittit mihi.

 

SEN. Crede obsequenti parcius: levis est dea.

 

NER. Inertis est nescire quid liceat sibi.

 

SEN. Id facere laus est quod decet, non quod licet.

 

NER. Calcat iacentem vulgus. SEN. Invisum opprimit.

     455

NER. Ferrum tuetur principem. SEN. Melius fides.

 

NER. Decet timeri Caesarem. SEN. At plus diligi.

 

NER. Metuant necesse est -- SEN. Quicquid exprimitur grave est.

 

NER. Iussisque nostris pareant. SEN. Iusta impera.

 

NER. Statuam ipse. SEN. Quae consensus efficiat rata.

     460

NER. Respectus ensis faciet. SEN. Hoc absit nefas.

 

NER. An patiar ultra sanguinem nostrum peti,

 

inultus et contemptus ut subito opprimar?

 

Exilia non fregere summotos procul

 

Plautum atque Sullam, pertinax quorum furor

     465

armat ministros sceleris in caedem meam,

 

absentium cum maneat etiam ingens favor

 

in urbe nostra, qui fovet spes exulum.

 

Tollantur hostes ense suspecti mihi,

 

invisa coniunx pereat et carum sibi

     470

fratrem sequatur. Quicquid excelsum est cadat.

 

SEN. Pulcrum eminere est inter illustres viros,

 

consulere patriae, parcere afflictis, fera

 

caede abstinere, tempus atque irae dare,

 

orbi quietem, saeculo pacem suo.

     475

Haec summa virtus, petitur hac caelum via.

 

Sic ille patriae primus Augustus parens

 

complexus astra est colitur et templis deus.

 

Illum tamen Fortuna iactavit diu

 

terra marique per graves belli vices,

     480

hostes parentis donec oppressit sui;

 

tibi numen incruenta summisit suum

 

et dedit habenas imperi facili manu

 

nutuque terras maria subiecit tuo.

 

Invidia tristis victa consensu pio

     485

cessit; senatus, equitis accensus favor;

 

plebisque votis atque iudicio patrum

 

tu pacis auctor, generis humani arbiter

 

electus orbem iam sacra specie regis

 

patriae parens: quod nomen ut serves petit

     490

suosque cives Roma commendat tibi.

 

NER. Munus deorum est, ipsa quod servit mihi

 

Roma et senatus quodque ab invitis preces

 

humilesque voces exprimit nostri metus.

 

Servare cives principi et patriae graves,

     495

claro tumentes genere quae dementia est,

 

cum liceat una voce suspectos sibi

 

mori iubere? Brutus in caedem ducis,

 

a quo salutem tulerat, armavit manus:

 

invictus acie, gentium domitor, Iovi

     500

aequatus altos ipse per honorum gradus

 

Caesar nefando civium scelere occidit.

 

Quantum cruoris Roma tum vidit sui,

 

lacerata totiens! Ille qui meruit pia

 

virtute caelum, divus Augustus, viros

     505

quot interemit nobiles, iuvenes senes

 

sparsos per orbem, cum suos mortis metu

 

fugerent penates et trium ferrum ducum,

 

tabula notante deditos tristi neci!

 

Exposita rostris capita caesorum patres

     510

videre maesti, flere nec licuit suos,

 

non gemere dira tabe polluto foro,

 

stillante sanie per putres vultus gravi.

 

Nec finis hic cruoris aut caedis stetit:

 

pavere volucres et feras saevas diu

     515

tristes Philippi, hausit et Siculum mare

 

classes virosque saepe cedentes suos.

 

Concussus orbis viribus magnis ducum:

 

superatus acie puppibus Nilum petit

 

fugae paratis, ipse periturus brevi:

     520

hausit cruorem incesta Romani ducis

 

Aegyptus iterum; nunc leves umbras tegit.

 

Illic sepultum est impie gestum diu

 

civile bellum. Condidit tandem suos

 

iam fessus enses victor hebetatos feris

     525

vulneribus, et continuit imperium metus.

 

Armis fideque militis tutus fuit,

 

pietate nati factus eximia deus,

 

post fata consecratus et templis datus.

 

Nos quoque manebunt astra, si saevo prior

     530

ense occuparo quicquid infestum est mihi

 

dignaque nostram subole fundaro domum.

 

SEN. Implebit aulam stirpe caelesti tuam

 

generata divo Claudiae gentis decus,

 

sortita fratris more Iunonis toros.

     535

NER. Incesta genetrix detrahit generi fidem,

 

animusque numquam coniugis iunctus mihi.

 

SEN. Teneris in annis haud satis clara est fides,

 

pudore victus cum tegit flammas amor.

 

NER. Hoc equidem et ipse credidi frustra diu,

     540

manifesta quamvis pectore insociabili

 

vultuque signa proderent odium mei,

 

tandem quod ardens statuit ulcisci dolor.

 

Dignamque thalamis coniugem inveni meis

 

genere atque forma, victa cui cedet Venus

     545

Iovisque coniunx et ferox armis dea.

 

SEN. Probitas fidesque coniugis, mores pudor

 

placeant marito: sola perpetuo manent

 

subiecta nulli mentis atque animi bona;

 

florem decoris singuli carpunt dies.

     550

NER. Omnes in unam contulit laudes deus

 

talemque nasci fata voluerunt mihi.

 

SEN. Recedat a te (temere ne credas) amor.

 

NER. Quem summovere fulminis dominus nequit,

 

caeli tyrannum, saeva qui penetrat freta

     555

Ditisque regna, detrahit superos polo?

 

SEN. Volucrem esse Amorem fingit immitem deum

 

mortalis error, armat et telis manus

 

arcuque sacras, instruit saeva face

 

genitumque credit Venere, Vulcano satum:

     560

vis magna mentis blandus atque animi calor

 

Amor est; iuventa gignitur, luxu otio

 

nutritur inter laeta Fortunae bona.

 

Quem si fovere atque alere desistas, cadit

 

brevique vires perdit extinctus suas.

     565

NER. Hanc esse vitae maximam causam reor,

 

per quam voluptas oritur; interitu caret,

 

cum procreetur semper, humanum genus

 

Amore grato, qui truces mulcet feras.

 

Hic mihi iugales praeferat taedas deus

     570

iungatque nostris igne Poppaeam toris.

 

SEN. Vix sustinere possit hos thalamos dolor

 

videre populi, sancta nec pietas sinat.

 

NER. Prohibebor unus facere quod cunctis licet?

 

SEN. Maiora populus semper a summo exigit.

     575

NER. Libet experiri, viribus fractus meis

 

an cedat animis temere conceptus favor.

 

SEN. Obsequere potius civibus placidus tuis.

 

NER. Male imperatur, cum regit vulgus duces.

 

SEN. Nihil impetrare cum valet, iuste dolet.

     580

NER. Exprimere ius est, ferre quod nequeunt preces?

 

SEN. Negare durum est. NER. Principem cogi nefas.

 

SEN. Remittat ipse. NER. Fama sed victum feret.

 

SEN. Levis atque vana. NER. Sit licet, multos notat.

 

SEN. Excelsa metuit. NER. Non minus carpit tamen.

     585

SEN. Facile opprimetur. Merita te divi patris

 

aetasque frangat coniugis, probitas pudor.

 

NER. Desiste tandem, iam gravis nimium mihi,

 

instare: liceat facere quod Seneca improbat.

 

Et ipse populi vota iam pridem moror,

     590

cum portet utero pignus et partem mei.

 

Quin destinamus proximum thalamis diem?

 






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License