Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII. Descriptio situs urbis Constantinopolitanae. Dux legatos ad imperatorem dirigit; exercitus noster a Graecis ex improviso sustinet insidias.

Mare Ponticum (quod ab adjacente regione nomen accepit) praedictae civitati a parte septentrionali positum est, ab eadem triginta distans milliaribus, a quo in modum fluminis, per quasdam angustias in austrum descendit quaedam ejus portio, quae spatio ducentorum triginta milliarum decurrens in directum inter Seston et Abidon urbes antiquissimas, quarum altera in Europa est, altera in Asia, in nostrum mare labitur Mediterraneum. Quae influxio a praedicto mari transfusa, postquam triginta milliariis a primis faucibus, unde habet introitum, continuo tractu descendit, sinum facit in partem occidentalem, cujus longitudo est ad millia quinque, vel sex; latitudo vero quasi unius. Hoc autem ita angustum mare, quod a Pontico in Mediterraneum per ducenta triginta milliaria protenditur, Bosphorus Propontidis sive Hellespontus appellatur. Quod autem ita sit, Solinus in septimo decimo De memorabilibus testatur, ita dicens: Quantus Europae sinus Hellesponto incipit, Maeotis ostio terminatur, atque omnis haec latitudo, quae Europam Asiamque dividit, in septem stadiorum angustias stringitur. Hic est Hellespontus, quem Xerxes ponte navibus facto permeavit tenus deinde. Europus porrigitur ad Asiae urbem Priapum, qua Magnus Alexander potiundi orbis amore transcendit, et pontus est inde diffusus, aequore patentissimo rursus stringitur in Propontidem, mox in quingentos passus coarctatur, fitque Bosphorus Thracius, qua Darius copias transportavit. Horum autem causae nominum a veteribus poetarum fabulis videntur deductae. Nam Bosphorus ideo dicitur quod Jupiter Europam Agenoris filiam in bovis effigie assumpta, trans illud mare legitur deportasse; Hellespontus autem ab Helle Phryxi sorore; quae super arietem cum eodem fratre suo nihilominus dicitur transfretasse. Verbo autem vulgari dicitur Brachium Sancti Georgii, Europae Asiaeque limes, cujus illa est longitudo, quam diximus. Verum latitudinis non est usquequaque modus idem; nam pro adjacentium situ et dispositione regionum, nunc ad unius contrahitur milliarii spatium; nunc per triginta vel amplius diffunditur. Sinus autem praedictus tendens, ut praemisimus, in Occidentem, portus est inter eos quos orbis habet, commoda statione famosissimus: infra quem et Bosphorum, in angulo quodam, sita est praedicta civitas, olim dicta Byzantium: locus ignobilis, et inter Thraciarum urbes quasi novissima; nunc ampliatoris Augusti feliciore insignita vocabulo, princeps provinciarum facta est, et imperii familiare domicilium: Romae senioris et nomen invidens, et dignitatis praerogativam. A Pausania Spartiatarum rege prius condita, juxta id quod in tertio libro Pauli Orosii continetur, formam habens trianguli, trium inaequalium laterum, cujus primum latus ab eo angulo, qui inter portum Hellespontum continetur, ubi est ecclesia Sancti Georgii, quae dicitur Mangana, usque ad palatium novum, cui nomen Blaquernas, secus portum directe protenditur; alterum vero ab eodem Sancti Georgii monasterio, usque ad Auream portam, secus Hellespontum ducitur; tertium vero ab eadem porta usque ad praedictum palatium Blaquernas, per campestria, muris, turribus et antemuralibus insigne protenditur. Portum autem fluvius quidam ingreditur, aestate quidem modicus; sed hieme aquis pluvialibus solet fieri torrentior, pontem habens supra se positum, quem pertransiens nostrorum exercitus, inter Ponticum mare et Bosphorum, et portum in aedificiis quae in ipso Bosphori littore erant plurima hospitandi gratia se contulerant. Dumque ibi moram facerent, reliquorum principum exspectantes adventum, dux frequentibus imperatoris sollicitabatur legationibus, ut ad eum introiret. Qui suspectam habens ejus familiaritatem, et colloquium reformidans, ad ejus vocationem accedere verebatur. Videns tamen quod omnino esset indecens et contra disciplinam honestatis, si non aut in persona propria veniret, aut saltem pro se idoneos mitteret responsales: nobiles viros dominum Cononem de Monte acuto, dominum quoque Balduinum de Burgo, et Henricum de Ascha, ut se excusatum haberent, ad eumdem dirigit imperatorem. Qui videns domini ducis constantiam, et quod eum ad se nullatenus posset evocare, iterum venalia interdicit. Sed neque sic constantis viri animum potuit emollire: unde manum aggravans, misit occulte sagittarios qui, navibus invecti ad eam partem in qua dux castra locaverat, pervenientes, summo mane in ipso diei crepusculo multos ex nostris qui ad mare exierant, et qui de fenestris speculabantur, sagittis confoderunt, plurimis interficientes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License