Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII. Ad urbem revertitur exercitus, et ingens pugna committitur. Graecorum fit strages maxima.

Quod postquam duci nuntiatum est, convocatis populi principibus, de communi consilio fratri praecepit, ut assumpta parte militiae properet pontem occupare, per quem transierant, ne in illis angustiis intercepti, gentis suae dispendia patiantur. Ille vero impiger, quingentos sibi assumens loricatos, ad praedictum pontem properans festinat, et occupat violenter. Jam enim non solum illi, qui in navibus descenderant, hostes se exhibebant, verum universa civitas contra eos hostiliter armabatur. Nostri vero cognoscentes studiose et ex industria paratos sibi adversarios, etiam cives universos in eorum perniciem ad arma convolare, igne supposito universa palatia in quibus hospitati erant, tractu continuo per sex aut septem milliaria, tam privatorum quam imperialia succenderunt. Deinde strepentibus lituis, cornicinum admonitione ex diversis partibus ad quas gratia hospitandi se contulerant, conglobati, ducem, qui jam dispositis aciebus, ad pontem maturabat, armis correptis praecipites sequebantur. Verebantur enim plurimum, qui rei militaris majorem habebant experientiam, ne ponte ab hostibus occupato, in locis angustioribus reperti, facilius gravarentur; unde cum tanta instantia vix exspectatis peditum manipulis, omnis illuc equitum manus convenerat. Sed praecurrens dominus Balduinus ducis frater, ut praediximus, pontem invitis hostibus violenter occupaverat; et eis abactis et in fugam conversis, ulteriorem ripam fluminis nostris vindicaverat. Dux ergo et universus exercitus, cum sarcinis et omnimoda supellectile sua, sine difficultate transeuntes, rursus ante urbem in locis liberis et late patentibus constiterunt. Ubi habito conflictu inter ecclesiam sanctorum martyrum Cosmae et Damiani, quae hodie vulgari appellatione dicitur Castellum Boamundi, et palatium novum, quod dicitur Blaquernas, quod in angulo civitatis juxta portum situm est, circa horam vespertinam, interfectis innumeris, nostri Graecos pondus belli amplius sustinere non valentes, infra urbem se recipere compulerunt. Nostri vero campo viriliter obtento, tanquam victores, in loco ad id congruo castrametati sunt. Et fortasse rursum irruentibus civibus, congressio periculosior, et strages amplior subsecuta foret, odio ministrante fervorem, nisi nox irruens mutuis finem imposuisset certaminibus. Hic primum patuit, et sine haesitatione factum est manifestum, qua intentione praedictus nequam imperator castra transferri praeceperat: videlicet ut suspectum populum in illa locorum angustia, quasi infra quaedam repagula coerceret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License