Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XI. Imperator misso filio Joanne Profiro genito et dato obside, ducem ad se invitat. Dux ad eum ingreditur; eum imperator adoptat; pax inter eos reformatur.

Imperator ergo cum suis familiaribus et domesticis anxius plurimum, tum quia totam regionem praedae videt expositam, suorum gemitus et lamenta non perferens; tum quia domini Boamundi adfuisse legationem, eumque in proximo venturum cognoverat, iterum nuntiis suis dominum ducem, ut ad se ingrediatur, sollicitat: timens, ne si conveniat, qui venturi erant principes, antequam ducem sibi reddat placabilem, in ejus ruinam unanimiter consentiant. Instat ergo propensius, ut sibi ducis prius reconciliet animum, monens et exhortans attentius, ut recepto filio suo Joanne Porfiro genito, quem ei pro obside dirigebat, ad se sine aliquo mentis scrupulo ingrediatur. Placuit ergo verbum principibus, et recepto per Cononem de Monteacuto et Balduinum de Burgo, viros nobilissimos, qui ad hoc missi erant, imperatoris filio, et diligenti custodiae in manu fratris deputato, ipse assumptis reliquis principibus, fratre super exercitum, ut ejus curam haberet, relicto, in urbem ingressus, imperatori diu desideratam suam obtulit praesentiam. Quo cum multa honorificentia, astantibus illustribus, et virum unde multa audiverant, et ex parte cognoverant intueri volentibus, recepto, et principibus qui cum eo advenerant, prout eorum dignitas deposcebat, et honoratis salutatione, et ad pacis osculum similiter admissis, de eorum incolumitate quaerit diligentius; et nomina singulorum percurrens, ut eorum sibi gratiam comparet, singulis affabilem se praebuit et benignum. Tandem vero ducem conveniens, his eum verbis alloquitur: Audivit imperium nostrum, dux dilectissime, quod apud principes tuos sis potentissimus; et pietatis propositum, quod studiose persequeris, devotionis fervore armatus commendabili, non habet incognitum; quodque potius est, constantis animi et sincerae fidei virum te fama celebris longe lateque praedicat. Unde et multorum, qui te praesentem non viderunt, morum elegantia id exigente, gratiam meruisti. Quapropter nos etiam te totis charitatis visceribus amplecti volentes, et honorare propensius, in filium hodie praesentibus sacri palatii nostri magnatibus, te adoptare decrevimus; imperium nostrum in tua potestate ponentes, ut per te in facie praesentis et adfuturae multitudinis illaesum manere possit et incolume. His dictis, eum vestibus indutum imperialibus, adhibita juxta morem curiae solemnitate quadam, quae in hujusmodi arrogationibus fieri solet, secundum regionis morem adoptavit in filium, pace et gratia utrinque plenius reformata.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License