Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIII. Boamundus accelerat; describuntur nobiles qui eum sequuntur; imperator occulte ei parat insidias.

Interea dum haec circa Constantinopolim per imperatorem et hominum ducem sic geruntur, dominus Boamundus, Roberti Guischardi filius, princeps Tarentinus, qui ante ingruentem hiemem cum suo exercitu Adriaticum mare transiens, Durachium usque pervenerat, per deserta Bulgariae suos, qui eum subsequebantur, operiens, pedetentim accedebat. Adhaeserant porro ei, et ejus castris se adjunxerant, tam de Italia, quam de aliis provinciis viri nobiles, et potentes plurimi: quorum ad perpetuam memoriam numerum et nomina ex parte comprehendimus. Tancredus, Willelmi marchionis filius; Richardus de Principatu, filius Guillelmi Ferrebrachia, fratris Roberti Guischart; Ranulfus, frater ejus; Robertus de Anxa, Hermannus de Carni, Robertus de Surdavalle, Robertus, filius Tristani; Hunfredus, filius Rodulfi; Richardus, filius comitis Ranulfi, et comes de Rosinolo cum fratribus suis, et Boelus Carnotensis; Alberedus de Cagnano; Hunfredus de Monte scabioso. Hi ergo omnes domini Boamundi vexilla secuti, usque ad urbem Castoream, ubi Dominicae Nativitatis dies celebres egerunt, pervenerant. Ubi quoniam a civibus venalia populo praetereunti non exhibebantur, compulsi sunt greges et armenta, et caetera victui necessaria, rapere violenter; et damna locorum habitatoribus, qui eos tanquam hostes abominabantur, inferre. Inde progressi, in regione uberrima, cui nomen est Pelagonia, castrametati sunt. Ubi audientes quod in vicino erat municipium solis haereticis habitatoribus refertum, illuc sub omni celeritate contendunt, et castrum violenter occupantes, succensis aedificiis, oppidanis quoque partim gladio, partim consumptis incendio, praedam universam et opima inde retulerunt spolia. Imperator vero praedicti domini Boamundi audiens adventare legiones, primiceriis exercituum suorum, quos in iisdem regionibus gratia hicmandi collocaverat, clam praecipit ut usque ad Bardarium fluvium cum universis illarum regionum copiis ex latere sine intermissione prosequantur, ut si forte eis conveniens daretur occasio, et ita opportunitas se offerret nocte vel interdiu, clam sive aliter, exercitum procedentem tentarent fatigare. Suspectissimum enim domini Boamundi habebat introitum. Nam tam ab eo quam ab ejus patre, multas et saepius passus fuerat injurias. Verumtamen sicut vir erat subdolus, potens simulare et dissimulare propositum, missis quibusdam nobilibus ex suis domesticis ad eumdem virum egregium, verbis pacificis ei locutus est in dolo, tentans si quo modo eum posset decipere. Erat autem verborum quae tam viva voce quam litteris per nuntios porrexerat praedictos, tenor hujusmodi:




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License