Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIV. Epistola imperatoris Alexii ad Boamundum. Irruit clam exercitus imperatoris in castra Boamundi. Capiuntur quidam, qui malitiam imperatoris detegunt

Compertum habet, et nullatenus dubitat nostrum imperium, a Deo protectum, quod magnus et potens sis princeps, et egregius, magnifici quoque, et praepotentis, et industrii principis filius: teque hactenus, meritis tuis id exigentibus, charum semper habuimus et acceptum, licet te praesentem non inspexerimus. Et nunc, quoniam ad servitutem Dei et pietatis obsequia accinctum te et ejusdem peregrinationis cum caeteris Deo devotis principibus consortium iniisse audivimus, fortius amare et honorare propensius, cordi nobis est, et in prompta fixum gerimus voluntate. Quapropter, dilectissime noster, populis praecipe, qui te sequuntur, subjectis nostris parcere; violentiam, rapinas et incendia fac cessare, ad nostram quantocius accedens praesentiam, securus de multiplici honore et gratia nostra, qua multipliciter te proposuimus praevenire. Praesentium quoque latoribus dedimus in mandatis, ut exercitibus tuis justo pretio necessaria procurent, ut sine intermissione, rerum venalium eos copia prosequatur. Haec imperatoris verba, etsi in superficie multam videbantur habere humanitatem, intrinsecus tamen virus occultabant admistum. Verum Boamundus, tanquam vir solers et argutus, imperatoris compertam habens malitiam, propositum dissimulans, cautius se habebat, gratias referens imperatori pro eo quod de statu suo dignaretur esse sollicitus. His igitur ducibus usque ad Bardarium fluvium perveniens, cum jam ex parte, enavigato amne in ulteriore ripa consisteret exercitus, pars vero adhuc transeundi urgeret propositum, ecce imperatoris satellites, qui cum infinita manu exercitus nostri vestigia sequebantur, rati opportunitatem se invenisse, in eam partem exercitus, quae adhuc in transeundi erat procinctu, hostiliter irruunt, quanta poterant importunitate instantes. Quod Tancredus intelligens, sicut vir erat expeditissimus, fulmineus advolat; et fluvium, qui medius erat, enatans, partem fluminis attigit ulteriorem. Quem secuti equites, quasi ad duo millia, primo eorum statim adventu, praedictorum cohortes dissolvunt gladiis; et conversos in fugam, caedendo aliquantulum sunt prosecuti, interfectisque ex eis quampluribus, nonnullos etiam comprehendentes, ante dominum Boamundum eos statuerunt. Qui cum diligentius interrogarentur, quare Christianum persequerentur exercitum, responderunt, quod homines imperatoris essent, et merendo stipendia ad ejus praeceptum militare eos oporteret. Hic demum plenius cunctis innotuit, quod quidquid eis imperator loquebatur, fraus erat et circumventio; tamen quia per eum transituri erant, invitis aliis Boamundus dissimulare potius volebat injurias, quam eum inutiliter ad iracundiam provocare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License