Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVI. Comes Flandrensium Robertus cum suis adest, ab imperatore vocatus introducitur, et muneribus ingentibus susceptis mare transit, et praedictis sociatur principibus.

Interea vir illustris Flandrensium comes Robertus, qui a principio ineuntis hiemis cum suo comitatu mare transiens, a Baro Apuliae civitate maritima Durachium descenderat, in locis fertilibus, silvis, pascuis et omnimoda commoditate refertis, instantis brumae declinaverat importunitatem: tandemque circa veris initium iter arripiens, reliquos principes, qui jam mare transierant, ut eis adjungeretur, multa prosecutus est instantia. Qui antequam Constantinopolim perveniret, sicuti et aliis acciderat, legatos suscepit imperiales, per quos ei mandabatur, quatenus relicto exercitu, ad ejus praesentiam paucis comitatus, accederet. Ipse autem, quomodo qui eum praecesserant cum domino imperatore se habuissent, plenius edoctus, Constantinopolim perveniens, palatium cum paucis consortibus ingressus est. Ubi ab imperatore cum multa receptus honorificentia et benigne tractatus, exactam fidelitatem, aliorum sequens vestigia, corporaliter impendit. Unde et majorem consecutus gratiam, dona suscepit ingentia, sociis ejus etiam juxta modum suum pari liberalitate honoratis. Postquam vero diebus aliquot, ejus exercitus ibi juxta urbem et alimentis et otio recreatus est; ipseque ad imperatorem saepius ingressus, de his quae necessaria videbantur, cum eo sufficienter contulit, sumpta licentia, cohortes transferens, ad viae consortes navigavit, a quibus benigne et plena charitate susceptus, eorum exercitibus cum suo comitatu sociatus est. Ubi cum diebus singulis mutuis confabulationibus de variis rerum eventibus, qui singulis eorum in itinere acciderant, se recrearent ad invicem; et labores suos grata quadam revolverent memoria, ad id quod instabat novissime recurrebat tractatus, ut diligentius inter se quaererent quando et quomodo ad operis coepti consummationem intenderent. Dumque circa hoc essent solliciti, et moram subsequentium arguerent sociorum, eis imputantes, quod sine fructu tempora praeterirent, ecce nuntius comitis Tolosani et episcopi Podiensis, utrumque adesse et in proximo urbem ingressuros, edocet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License