Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIX. Comes relicto exercitu, ad imperatorem properat; cum eo non convenit. Imperator fraudulenter praecipit, ut in ejus irruatur exercitum.

Evictus igitur comes tam imperialium legatorum instantia quam verbo principum, qui eum maturare hortabantur, relicto exercitu sub cura et sollicitudine episcoporum et aliorum nobilium, qui in castris erant, ipse cum paucis Constantinopolim ingressus, saepius citatus, praecedentibus eum imperialibus apocrisiariis, suam imperatori praesentiam exhibuit. Ibi tam ab eo quam a suis illustribus et inclytis, qui ei assistebant, honorifice susceptus, et benigne plurimum, plena humanitate tractatus est. Ubi postmodum blandis persuasionibus et multa instantia pulsatus, ut imperatori fidelitatem et juramentum secundum formam aliorum principum, qui eum praecesserant, exhiberet, negavit constantissime. Interea vero dum haec apud Constantinopolim agerentur, indignatus imperator, quod ei comes more aliorum, hominium facere detrectaret, clam praecipit legionum suarum primiceriis, quae in partibus illis erant constitutae, ut repente in exercitum comitis irruentes, modis quibus possent, molestare attentarent, ita etiam, ut in eis caedem operari non vererentur. Hoc autem attentare ausus est, ea fretus fiducia, quod principes omnes data sibi fidelitate obligaverat; quodque eorum exercitus omnis mare illud transierant, unde non facile erat retransire. Nam quotquot illuc naves aut gratia commercii, aut transferendae plebis causa accedebant, omnes statim ulteriorem ripam deserere tenebantur, ut illis navium deesset copia, et de redeundo frustra cogitarent. Ad hoc enim singillatim eos, ut praediximus, transire blanditiis et callidis persuasionibus compulerat, ne simul junctis agminibus ante urbem possent convenire. Suspectum enim, ut praediximus, nostrorum habebat adventum et conventum multo amplius formidabilem. Quodque principibus quasi liberaliter contulerat, nec liberalitatis erat, nec gratiae; sed timoris desperati et fraudulentae versutiae. Nostris autem in simplicitate spiritus et sincera fide incedentibus, vix persuaderi poterat Graecorum malitia, et nequam illorum principis fraus et circumventio pertinax, maxime cum erga eos tanta liberalitate et simulata gratia redundaret.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License