Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIII. Tatinus quidam imperatori familiaris, nostris associatur principibus, vir subdolus nimium, et iniquitate notabilis.

Adjunxerat se etiam nostrorum castris quidam Graecus, Tatinus nomine, imperatoris familiaris admodum, vir nequam et perfidus, nares habens mutilas in signum mentis perversae. Hic ex imperiali jussione, nostris ducem viae ad ampliorem cautelam postulantibus, designatus fuerat dux itineris et comes futurus. Electus ob hoc quod et locorum plenam habere dicebatur experientiam; et de ejus malitia et perplexa dolositate plurimum praesumebat imperator. Hic etiam cum manu suorum nonnulla nostris principibus associatus erat, ut non deesset anser, qui inter olores perstreperet, et perversus coluber inter anguillas. Cuncta enim quae in expeditione fiebant, cunctaque quae a singulis dicebantur, sinistra pervertens interpretatione, imperatori significabat; ab eo versa vice commentorum et fraudis per frequentes internuntios formam recipiens. Hic primum ex diversis exercitibus, qui varios, et per loca diversa variisque temporibus secuti fuerunt principes, unus factus est Dei viventis exercitus, ex multiplicitate partium advenientium ad invicem, suam recipiens integritatem. Nam ex quo relictis domibus iter aggressi fuerant praedicti Deo amabiles exercituum duces et capitanei, nusquam eis datum est datum est mutuo se videre, et de negotiis publicis colloqui ad invicem et disserere; nisi postquam ante praedictam urbem convenientes, castrametati sunt. Ubi recensito legionum numero, inventi sunt habere peditum promiscui sexus sexcenta millia; equitum vero loricatorum centum millia, qui omnes ante praedictam urbem consistentes, ad ejus expugnationem omnimodam dabant operam; laborum suorum primitias cum omni devotione Domino consecrantes.

WILLIAM OF TYRE




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License