Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER TERTIUS

CAPUT PRIMUM. Descriptio urbis Nicaenae, et ejus praerogativae; quod Solimannus, qui in ea dominabatur, ex universo Oriente Turcorum ingentes contra nostros collegerat copias, latens insidiis, ut nostros irrueret.

Est autem Nicaea una de urbibus Bithyniae, quae ad Nicomediam ejusdem regionis metropolim, more suffraganearum urbium prius habuit respectum; postea vero a domino Constantino Augusto seniore a jurisdictione illius emancipata est, ob reverentiam sanctae synodi primae, quae in ea convenit. In hac enim, temporibus domini Sylvestri papae, et viri venerabilis Alexandri Constantinopoli patriarchae, et praedicti Constantini Augusti sancta synodus trecentorum decem et octo Patrum adversus impietates Arii, et sequacium suorum congregata est. Quae eorum pernicioso languore damnato, et sanctorum testimoniis veritate declarata universae Ecclesiae Dei, fidei formam intemeratam praebuit. In hac eadem postmodum, tempore domini Constantini Augusti piissimi Irenae filii, iterum convenit septima synodus generalis adversus Iconomachos, id est impugnatores sanctarum imaginum, sub domino Adriano Romano pontifice, et viro venerabili Tharasio Constantinopolitano patriarcha: in qua praedicti haeretici dignam pro meritis ab orthodoxa Ecclesia, contra suam perfidiam, damnationis tulerunt sententiam. Est autem civitas situm habens commodissimum, in planitie constituta; non longe tamen a montibus, quos pene ex omni parte habet in circuitu, agrum optimum, glebam uberem, silvarumque et nemorum nihilominus multas habens commoditates. Sed et lacus multae latitudinis et longitudinis maximae, juxta praedictam urbem positus, in occidentalem porrigitur plagam, per quem navigio ex diversis partibus, civitati maximum praestans munimen, ipsis moenibus, ventis intumescens, illiditur. Ex reliquis autem partibus circa murum vallum erat in circuitu, ex influxione fontium et rivulorum restagnans: quod plurimum accedere volentibus ad urbem impugnandi causa, ministrare poterat impedimentum. Erat autem praeterea bellicoso referta populo, muris et turribus sublimibus et valde densis opere solido compactis, insignis admodum et munita, ita ut accedentes nostri et urbis mirarentur munimen, et operis soliditatem. Hujus urbis, sicut et regionis totius, et adjacentium simul provinciarum dominus erat quidam Turcorum potentissimus satrapa, Solimannus nomine, cognomento Schah, quod Persarum lingua rex interpretatur, homo vafer et strenuus. Qui, audito nostrorum adventu, et super hoc valde sollicitus, multo ante in Orientem descenderat, ab illarum regionum principibus, contra fidelium advenientes copias, imploraturus auxilium. Effeceratque persuasionibus et multa precum instantia, nec non et stipendiorum interventu, quod infinitas tum ex Perside, tum ex adjacentibus provinciis secum adduxerat Turcorum copias; sperans quod eorum fretus auxilio, ab imminentibus periculis urbem praedictam et regionem universam posset eripere. Has tamen universas provincias (quae a praedicto Hellesponto usque in Syriam itinere triginta dierum, et a nostro mari Mediterraneo usque in septentrionem totidem dierum itinere protenduntur), modico ante tempore praedicti Solimanni patruus, Belfetofh nomine, maximus Persarum soldanus tempore Romani, qui cognominatus est Diogenes, imperatoris Constantinopolitani; qui ante hunc Alexium fuerat tertius, occupaverat violenter, et easdem praedicto ex plurima parte tradiderat Solimanno. Possidebat ergo, et jure proprietatis vindicabat sibi universas provincias a Tarso Ciliciae usque ad Hellespontum; ita ut e conspectu Constantinopolitanae civitatis procuratores suos haberet, qui consuetudines a transeuntibus exigerent, tributa et vectigalia regionis universae ad utilitatem domini sui colligentes. Ipse autem cum ea, quam tanto labore collegerat, multitudine, in montibus vicinis, vix a nostro exercitu decem distans milliaribus, opportunitatem quaerebat quomodo super nostros cum suorum salute posset irruere, et urbem ab eorum inquietudine liberare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License