Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III. Capitur epistolae bajulus, et universa principibus hostium reserat secreta. Comes Tolosanus (qui solus aberat) velox accedit, a principibus reliquis citatus.

Igitur qui missi fuerant, quaerentes unde commodius enavigare possent, secus ripam applicuerunt. Dumque lustrantes quaerunt aptiorem introitum, alter, nostris in eos irruentibus, subito captus est; alter in tumultu gladio confossus interiit. Qui vero captus est, incolumis ante principes deductus, minis et terroribus ad confessionem perductus est, ut plane cuncta edissereret: cujus gratia, et a quo missus advenisset. Constitit autem ejus relatione, quod Solimannus eos ad denuntiandum civibus ejus adventum direxerat; quodque in vicino constitutus, ingentes convocaverat copias, die altera in castra nostra clam irruiturus. Compertum igitur habentes nostrarum legionum capitanei, quod praedictus Solimannus maturaret accedere, praedictum hominem praecipiunt custodiae mancipari: et missis cursoribus, dominum comitem Tolosanum et episcopum Podiensem, qui nondum ad eos pervenerant, quantocius monent properare. Illi vero suscepta fratrum legatione, sollicitudine non pigri, omnem arguentes moram, et tota nocte insistentes itineri, valde mane ante solis exortum, cum ingenti multitudine erectis vexillis, in armorum fulgore et maximo strepitu castris se intulerunt. Vixque sarcinas deposuerant, ut cum aliis in loco sibi deputato se collocarent; cum ecce circa horam tertiam, sicut ille qui in vinculis detinebatur, praedixerat, praedictus Solimannus cum ingentibus equitum copiis, qui ad quinquaginta millia aestimabantur, de montibus descendens, ad plana se contulerat, ad urbem accessurus. Quod nostri videntes, protinus ad arma convolant, monentibus lituis; et clangore cornicinum cohortes excitant, instruunt agmina, instaurant acies; et observata rei militaris plenius disciplina, cujus experientiam habebant omnimodam, et usum familiarem, nihil de contingentibus omittentes, ad occurrendum hostibus se accingunt,




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License