Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI. Machina quaedam muro applicata, a civibus obteritur, sub qua multi nostrorum pereunt. Lacus nostrorum obstat conatibus.

Quadam iterum die dum omnes in circuitu principes, suas certatim ad murum applicarent machinas; et modis quibuscunque poterant, muros debilitare, et sibi parare introitum niterentur, otium et desides ferias, strenuorum more, declinantes, comes Hermannus et Henricus de Ascha, de regno Theutonicorum viri nobiles et inclyti, instrumentum quoddam artificiose satis compositum, familiarium et domesticorum suorum conatu et virtute multa, moenibus applicant. Erat autem machina quercinis trabibus contexta, in cujus ambitu robustos intexuerant parietes; ita ut introducti equites viginti, viribus robustissimi, ab omni telorum immissione et jactu, etiam maximorum molarium, qui intromissi erant ad subfodiendum murum, viderentur consistere posse securi. Quae tandem machina, ut praediximus, muris applicata, instantibus desuper ad muri defensionem civibus, magnorum impulsu lapidum ita penitus contrita est ut, solutis compagibus, eos qui infra se erant comprimeret universos. Condoluit itaque praedictis nobilibus (eo quod inutiliter, non sine sumptu, consumpta esset multorum dierum opera) populus universus; condoluit et viris fortibus, qui casu tam miserabili occubuerant. Spe tamen potiundae victoriae se invicem consolabantur, eoque maxime, quod vitam meliorem non diffiderent esse consecuturam eos, qui in hujusmodi negotio animas pro Christo poneret. Instar enim martyrii non immerito reputabant in agone hujusmodi vitam amisisse. Unde, morte contempta, vitam pro nihilo ducentes praesentem, quibuslibet periculis se objiciebant confidentius, ea spe facti animosiores. Instabant igitur principes ad urbis expugnationem per circuitum unanimiter; et ut quisque in parte sibi deputata sollicitum se exhiberet, et obsessos molestaret amplius, gloriosum reputabat; fervebat opus impendio, et assiduis congressionibus, et pugna pene continua requies civibus negabatur. Lacus tamen civitati adjacens, nostrorum maxime praepediebat operam, et studium citra optatam detinebat efficaciam, civibus omnimodam praebens consolationem. Nam per eum navigantes, liberius victus et alimentorum inferebant copias, et armentorum nonnunquam, videntibus nostris et contradicere non volentibus, multitudinem introducebant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License