Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VII. Nostri naves a mari deferunt in plaustris; lacum occupant; cives nostrorum admirantur argumentum, et desperant.

Convenientes igitur Deo amabiles principes, super eo specialiter deliberant articulo qua ratione huic malo commodius possint occurrere; et tandem placuit in communi ut, missa populi parte maxima, et equitum etiam cum eis aliquot legionibus ad mare, naves inde sive integras, sive per partes dissolutas, super currus et vehicula, vel alio quocunque artificii genere usque ad lacum pertrahant, alioqui futurum ut, evacuatis eorum conatibus, consumptis studiis et impensis, res in irritum deducatur. Porro pervenientes ad mare, quibus id muneris erat injunctum, vias eorum et propositum Domino misericorditer dirigente, naves reperiunt mediae cujusdam quantitatis: quas a domino imperatore facilius impetratas educentes de mari, sicco locaverunt in littore. Copulatisque ad invicem tribus aut quatuor plaustris, prout navium longitudo deposcebat, eisque desuper impositis, unius noctis spatio per milliaria septem vel amplius, funibus, humeris et cervicibus hominum et equorum impositis, usque ad praedictum pertraxerunt lacum. Erant autem et inter eas quaedam non ita modicae, sed quae centum aut quinquaginta pugnatorum numerum possent recipere. Receptis igitur navibus, et in lacum depositis, laetatus est supra modum Christianus exercitus; et concurrentibus viris ad lacum primoribus, remiges inducunt, navigandi habentes peritiam; et simul cum eis viros in armis strenuos, et animositate commendabiles, spem habentes omnino certam, quod, auctore Domino, urbem essent in proximo habituri. At vero cives solito plura in lacu videntes navigia, admirati sunt, haerentes an suorum esset apparatus, qui eis subsidia ministrare curaret, an hostium. Tandemque cognito quod nostri multis laboribus a mari deductas et terrestri devectas itinere eas in lacum immisissent, nostrorum admirati sunt et vires et argumentum, quod rem desperatam, et pene impossibilem effectui mancipassent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License