Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XII. Imperator, missis nuntiis, urbem recipit; principibus gratias agens, munera mittit. Indignatur populus; pacta confracta queritur; captivos Constantinopolim ductos, imperator remittit ad propria, muneribus honoratos.

His auditis, laetabundus imperator et gaudens, quosdam de familiaribus suis, de quorum fide praesumebat et industria, cum ingentibus copiis, ad partes illas dirigit, qui et urbem suscipiant, et communiant susceptam; omnem captivorum substantiam, tam in auro et argento, quam in quolibet supellectilis genere sibi vindicantes: singulisque principibus dona mittens ingentia, eorumque litteris et viva voce captans benevolentiam; grates pro tam honesto servitio, tantoque imperii, quod per eos accesserat, incremento, refert ingentes. Verum populus et secundae manus homines, qui ad hoc in praedictae urbis orbis obsidione studiosius desudaverant, ut de spoliis captivorum civium, et de substantia multiplici infra urbem reperta, rerum suarum dispendia quae pertulerant, resarcire possent; videntes, quod non satis aequa mercede eorum remuneraret labores; quodque publicandum erat ex compacto, rebus familiaribus et fisco inferre suo proponeret, aegre nimis tulerunt, ita ut poeniteret eos et impensi laboris et sumptuum, quos, ut eis videbatur, inutiliter attriverant. Sed et principes eumdem imperatorem, circa pactorum tenorem malitiose versatum constanter asserebant. Nam in pactorum serie quae inter eos inita fuerant, haec formula dicebatur interserta: Quod si aliquam de urbibus, quae ejus imperii fuerant, tota illa eorum profectione, usque in Syriam, praevia Domini misericordia, capi contingeret, urbe cum adjacentibus pertinentiis imperatori restituta, praeda, manubiae, et universa reliqua substantia, exercitibus, in laboris remunerationem et refusionem impensarum omnino cederet sine contradictione. Et licet nostris satis facile et in expedito esset, imperatoris familiam longe ab urbe repellere, et ad dominum suum remittere vacuos idque jure fecisse viderentur; nam iniquum est ei fidem servari, qui contra pacta nititur versari: tamen timorem Domini habentes prae oculis et ad majora festinantes, verbum de communi providentia dissimulant; populumque moleste id ferentem, honestis comprimunt persuasionibus, ut expediti proposito valeant satisfacere. Graeci vero qui ad hoc missi fuerant, urbem ingredientes, susceptis armis civium, et deditione completa, exeuntes ad castra, et statuti coram principibus, pro vita civium et incolumitate supplicant, dicentes eo domino imperatori urbem restituisse, et suas jugo illius potestatis cervices mancipasse. Sic ergo urbe capta, et copiis quae sufficere videbantur ad urbis tuitionem deputatis, Solimanni uxor cum duobus filiis, de quibus praediximus, et captivorum ingenti multitudine Constantinopolim translata est, ubi ab imperatore non solum clementer, verum et liberaliter nimis tractati, infra paucos dies libertati pristinae sunt restituti. Id autem ea fecisse dicitur intentione, ut et Turcorum sibi reconciliaret gratiam, et in nostram propensiores suis beneficiis excitaret injuriam; et alios, si quando urbem casu quolibet contingeret obsideri, a deditione simili non deterreret. Capta est autem urbs Nicaea anno ab Incarnatione Domini 1097 mense Junio, 20 die mensis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License