Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVI. Pisidiam ingressae, prae aquarum inopia supra modum laborant legiones. Periclitatur miserabiliter exercitus.

Postquam ibi per triduum, ut praediximus, moram sibi et equis suis fecerunt necessaria, iterum monentibus lituis, ad iter se accingunt, viam inceptam continuaturi. Ubi transcursa universa Bithynia, Pisidiam ingressi sunt, inde viae quaerentes compendia, casu descenderunt in regionem arentem et inaquosam, in qua et caloris immoderati, qualem solet ardens Julius ministrare, et sitis importunae gemina fatigati molestia, coepit populus pene deficere, ita ut promiscui sexus illa die prae sitis anxietate et caumatis intemperantia, plus quam quingenti spiritum dicerentur exhalasse. Accidisse dicitur ea die, quae nulla alia tradit historia, quod praegnantes prae sitis angustia et caloris intemperie, ante tempus a natura decretum, fetus edere compellerentur: quos prae anxietate spiritus, quosdam vivos, exstinctos quosdam, alios etiam semineces in castra projiciebant; aliae ampliore abundantes humanitate, proles suas circumplexae, per vias volutabantur, et sexus oblitae feminei, arcana denudabant, magis pro instante mortis periculo sollicitae quam ut sexui debitam conservarent reverentiam. Sed et viris non multum proderat sexus robustior, qui sudore deficientes et calore, ore patulo et naribus aera captantes, contra sitis importunitatem quaerebant, quod invenire non poterant, humoris remedium. Nec solum homines his tantis erant subjecti periculis; verum et jumenta deputata sarcinis et alia quaelibet animantium genera, arefactis interioribus et vitalibus interclusis, sua negabant obsequia; sed nec avibus delicatis, quarum praeda et volatu solet recreari nobilitas, nisis, videlicet, accipitribus et herodiis, proderat cura dominorum, quibus inter manus flatum vitalem exhalabant. Catuli quoque naribus sagaces et apti venatibus, dominorum deliciae, relictis dominis quibus fideliter adhaerere consueverant, anhelantes et sitibundi passim per vias deficiebant: quodque his omnibus longe erat periculosius, equi fideles praeliorum consortes, et in quibus de propria salute dominis multa erat fiducia, quique et calce et dentibus suam prius protestabantur superbiam, urgente sitis et caloris immoderati periculo, quasi vilia deficiebant subjugalia. Tandem omnibus a tanta aquarum laborantibus inopia, misericorditer adfuit pater misericordiarum et Deus totius consolationis. Nam diu optatus et quaesitus multum inventus est fluvius: ad quem pervenientes, prae nimio desiderio certatim ad aquas properant; ubi, reperta aquarum pro votis copia, bibendi modum excedentes, in gravius descenderunt periculum. Nam plures qui sitis discrimen evaserant, sicut in talibus solet accidere, aviditate potus, modum non ponentes, mortem quam evasisse videbantur, in aquarum repererunt opulentia. Nec solum de hominibus, verum et de jumentis multa eo casu ceciderunt. Tandem vero, opitulante Domino, his erepti periculis, in regionem copiosam satis et uberem, rivis, nemoribus et pascuis amoenissimam descenderunt; juxta Antiochiam minorem, quae praedictae Pisidiae metropolis esse dignoscitur, in locis pascuis castrametati.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License