Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVII. Dividuntur ab invicem quidam de principibus, et circumjacentes oberrant regiones. Dux cum urso dimicans pene occiditur.

Hic primum quidam de principibus studiose ab exercitu separati sunt, seorsum particulares trahentes exercitus. Quorum primus fuit dominus Balduinus ducis frater, et cum eo Petrus comes de Stadeneis, Rainardus comes Tullensis, frater ejus, Balduinus de Burgo, Guillebertus de Monte claro, cum septingentis equitibus et pedestribus manipulis aliquot. Secundus fuit dominus Tancredus, et cum eo Richardus de principatu, Robertus de Ansa, et quidam alii viri nobiles, cum quingentis equitibus et peditibus etiam nonnullis. Horum autem omnium unum atque idem erat propositum, vias praetentare, circumpositas explorare regiones, et fortunam experiri, rerumque eventum, qui pro loco et tempore occurreret, ad principum, qui eos miserant, referre notitiam, quo prudentius et magis sine discrimine proficisceretur exercitus. Qui a castris egressi, primum viam regiam non deserentes, urbes finitimas Iconium et Heracleam praetergressi, tandem in dextram declinantes, versus oram maritimam festinare coeperunt. Dux vero et alii principes, qui in castris remanserant, locorum in quibus castrametati fuerant, tracti amoenitate et vicinitate nemorum, ut sibi inter tot laborum difficultates, aliquid recreationis indulgerent, et curis edacibus, quibus angebantur continue, subtraherent, vel modicum, venandi gratia certatim saltus ingrediuntur, ubi variis semitis ad diversa rapti desideria, varios invenerunt rerum eventus. Inter quos dux etiam, recreationis gratia et exercitii silvas ingressus, in ursum immanissimi corporis et horrendi casu incidit. Qui, dum pauperem peregrinum ligna arida comportantem persequeretur atrocius, illoque vix refugium inveniret ante faciem subsequentis, et imminens multo clamore protestaretur periculum, forte dux adfuit, et, sicuti plurimus erat in compatiendo fratribus, velox irruit, opem laturus patienti. Videns ergo bellua ducem instantem gladio, spreto eo quem prius persequebatur, in hostem fortiorem se contulit, dente armatus et unguibus; tandemque equo dux periculose vulnerato, factus pedes, instat gladio nihilominus. Ursus autem patulo rictu et murmure occurrens horrisono, ducis instantiam parvipendens, contempto gladio, nititur se cominus ingerere confligenti. Porro dux irruentem a se propulsans gladio, totis enitebatur viribus ut cum mucrone perforaret; verum ille, declinans gladium et brachiis complexum illigans, in solum nititur dejicere, ut sub se positum, dente et unguibus facilius possit laniare. Vere miles egregius gladium non deserens, sicuti vir robustissimus erat, laeva complexus belluam, dextra impingit aciem, et capulotenus immerso gladio, mortem ingerit colluctanti; saucius tamen et crure laesus periculosissime, cruentam nimis obtinuit victoriam. Vulnere quippe gravatus, et nimia sanguinis debilitatus effluxione, solo decubans, se non poterat erigere. Tandem vero praedicto paupere, qui ejusdem ducis beneficio mortem evaserat, proclamante, et casum qui acciderat denuntiante legionibus, cucurrit illuc universus populus, ubi fortis athleta, exercituum patronus, laesus jacere dicebatur: quem lectica impositum cum universorum gemitu et lacrymis, reliqui principes in castra detulerunt, chirurgicorum adhibita sollicitudine, quorum opera et studio, convenientibus remediis, plenam posset salutem recipere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License