Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

HISTORIA RERUM IN PARTIBUS TRANSMARINIS GESTARUM
LIBER PRIMUS

CAPUT PRIMUM. Quod tempore Heraclii Augusti, Homar filius Catab, tertius post Mahumeth, dux Arphum, universam occupavit Syriam.

Tradunt veteres historiae, et id ipsum etiam habent Orientalium traditiones, quod tempore quo Heraclius Augustus Romanum administrabat imperium, Mahumeth primogeniti Satanae (qui se prophetam a Domino missum mentiendo, Orientalium regiones, et maxime Arabiam seduxerat) ita invaluerat doctrina pestilens, et disseminatus languor ita universas occupaverat provincias, ut ejus successores jam non exhortationibus vel praedicatione, sed gladiis et violentia in suum errorem populos descendere compellerent invitos. Cum enim praedictus Augustus, victor reversus de Perside (unde crucem Domini cum gloria reportaverat) adhuc in Syria moram faceret, et per Modestum, virum venerabilem, quem Hierosolymis ordinaverat episcopum, ecclesiarum ruinas, quas Cosroe, Persarum satrapa nequissimus hostiliter dejecerat, in priorem statum, datis sumptibus necessariis, reformari praecepisset. Homar, filius Catab, a praedicto seductore tertius, erroris et regni successor, cum infinitis Arabum copiis, egregiam Palaestinorum urbem Gazam jam occupaverat violenter. Unde postmodum Damascenorum fines cum suis legionibus et infinita multitudine, quam secum trahebat, ingressus, Damascum expugnaverat, praedicto imperatore adhuc in Cilicia rei exitum exspectante. Quod cum ei nuntiaretur quod Arabes in tantam elati superbiam, et e sua multitudine praesumentes, Romanorum fines invadere, et eorum urbes sibi vindicare non vererentur, videns quod ei vires non suppeterent ad occurrendum tantae multitudini, et ut eorum comprimeret insolentiam, maluit ad propria sospes redire, quam viribus imparibus, bellorum se dubiis committere casibus. Sic ergo eo discedente, qui afflictis civibus tenebatur patrocinium ministrare, Arabum invaluit violentia, ita ut subito et infra tempus modicum, a Laodicia Syriae usque in Aegyptum, universas occupaverint regiones. Quis autem fuerit praedictus Mahumeth, et unde, et quomodo ad hanc proruperit insaniam, ut se prophetam mentiri et a Deo missum dicere praesumeret; cujus porro vitae et conversationis; quandiu regnaverit, et ubi; et quos demum habuerit successores; et quomodo pene orbem universum pestiferis ejus repleverint dogmatibus, qui eum in eodem errore secuti sunt, alibi disseruimus diligenter, sicut ex subsequentibus datur intelligi manifeste.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License