Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVIII. Comes Tolosanus ad mortem infirmatur. Exercitus Lycaoniam pertransiens, Maresiam pervenit. Uxor Balduini moritur.

Per idem tempus vir quoque magnificus et illustris dominus Raymundus Tolosanus comes, gravi correptus aegritudine, lectica similiter deferebatur: qui eo usque gravatus exstitit ut in terra depositus, quasi moriturus, pene spiritum exhalaret. Unde vir venerabilis dominus Willelmus Aurasicensis episcopus, quasi jam defuncto, fidelium animabus debita impendit obsequia. Sic ergo tantorum legiones, quasi destitutae consilio virorum, pene in desperationem conficiendi itineris et consummationis votorum descenderant; unde pro eorum statu plurimum solliciti omnes uno spiritu fusis lacrymis, ut restituerentur saluti Dominum precabantur. Fiebantque orationes in celebratione divinorum, pro eis ab universa illa peregrinante ecclesia: quorum supplicationes et desideria miserator Dominus clementer exaudiens, sospitati eos et plenae convalescentiae, supplicantis populi vota benigno favore prosequens, restituit. Transcursa igitur Pisidia, Lycaoniam ingressi, Iconum ejusdem regionis metropolim pervenerunt: quam vacuam reperientes, alimentorum maximam penuriam passi sunt. Turci enim, nostrorum adventu cognito, in nulla urbium suarum resistendi habebant fiduciam; sed expoliatis urbibus et vastata regione universa, cum uxoribus et liberis, gregibus et armentis, et omnimoda substantia ad montes confugiebant impervios in eo solo spem habentes, quod nostri alimentorum inopia fatigati, eorum pertransire regiones maturarent. Neque hac sua sunt opinione delusi, cum nostri regionis sterilitatem fugientes, et victus defectum, quantum poterant iter accelerare properabant. Inde Heracleam pertranseuntes, ad urbem Marasiam applicati, castrametati sunt, moram ibi per triduum continuum facientes. Ubi domini Balduini, germani ducis, longa et gravi fatigata aegritudine uxor, quam ipse abiens fratribus commendaverat, ex praesenti luce vocata, optimo fine quievit in Domino. Erat autem nobilis matrona, ex Anglia trahens originem, Gutuera nomine, vita et moribus commendabilis: quam cum honestis exsequiis ibidem sepelierunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License