Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II. Fama ejus longe lateque diffunditur; a civibus Edesanis vocatur. Transito Euphrate, illuc accelerat, insidias in itinere perpessus; occurrit ei populus Edessanus, et multa laetitia in urbem introducit.

Post haec, diebus aliquot evolutis, egrediens fama, magnifici viri nomen et opera longe lateque per adjacentes divulgabat provincias; strenuitatem, fidem et constantiam animi praedicans commendabilem. Exiit ergo sermo iste ad cives Edessanos, et universam eorum, rumore crebrescente, implevit urbem; quod talis tantusque princeps de exercitu Christianorum advenerat, qui jugum servitutis eorum penitus posset dissolvere, et eos restituere libertati. Unde tam qui civitati praeerant quam majores natu, penes quos universa civitatis illius residebat auctoritas, missa legatione, litteris et viva voce, eum ad se satagunt evocari. Est autem Edessa nobilis Mesopotamiae metropolis, quae alio nomine Rhages appellatur. Haec est civitas, ad quam Tobias senior, juniorem Tobiam filium suum misit, ut a Gabelo consanguineo suo decem talenta argenti reposceret, quae ei, dum adhuc esset infantulus, commodaverat. Hujus cives statim post Domini passionem per Thaddaeum apostolum, salutarem Christi susceperunt doctrinam: digni inventi per omnia, et tanti praedicatione apostoli, et epistola Salvatoris, quam ad Abgarum regem eorum rescribens misit, sicut in primo ecclesiasticae historiae, quam Eusebius Caesariensis scripsit, reperitur. In qua, sicut ab initio et a temporibus apostolorum susceperant, fidei sinceritate perseverantes, infidelium jugum eatenus patiebantur, quod eis tributa et vectigalia annuatim cogebantur exsolvere; vineas quoque et agros, et quaelibet praedia exterius posita, pene continuis exactionibus compellebantur redimere. Infra tamen urbem nemo nisi fidelis habitare praesumebat. Haec enim sola inter omnes illius regionis urbes, in sua manens ingenuitate illibata ab infidelibus, qui circumpositas jampridem occupaverant provincias, nec subjugata fuerat, nec alterius professionis quempiam pertulerat habitatorem; sed exterius in urbibus finitimis et praesidiis confinibus habitantes, tantas praedictis civibus inferebant molestias, ut egredi urbem non liceret, nec sua exterius procurare negotia. Huic autem urbi praeerat quidam natione Graecus, multo confectus senio, utriusque sexus liberis carens, qui ab eo tempore, quo universa provincia Constantinopolitano subjecta erat imperio, missus ad eamdem urbem, praeses fuerat; et Turcis supervenientibus antequam praesidatus sui tempus esset evolutum, de necessitate moram facere compulsus, jurisdictionem continuaverat suam; nec ipso ad propria redire valente, nec populo ab administratione eum cedere compellente. Erat tamen praelatus inutilis, a subditis non valens propulsare molestias, aut quietem aliquam procurare. Convenientes ergo cives ad invicem, cum ejus tamen conscientia et bona voluntate, legatos, ut praediximus, ut suis remedium aliquod adhiberet molestiis, ad dominum Balduinum dirigunt. Qui populi et majorum intellecta postulatione, habito cum suis consilio, acquievit; et ad iter se accingens, cum octoginta tantum equitibus Euphratem transiit, reliquos de comitatu suo per arces et municipia, quae sibi contulerat dominus, citra Euphratem ad custodiam derelinquens. Porro Turci qui trans Euphratem habitabant, praecognito ejus adventu, ei paraverant insidias; erat autem in itinere oppidum, cui praeerat quidam Armenius, in quod, ut praetentas sibi declinare posset insidias, se contulit, a domino loci benigne et hospitaliter susceptus. Cum autem ibi per duos quievisset dies, non ausus procedere, Turci qui per biduum illic latuerant in insidiis, moram fastidientes longiorem, ante praedictum oppidum erectis vexillis, cum turmis validioribus subito astiterunt, praedam quam in pascuis adjacentibus repererunt, violenter abducentes. Nostri autem quoniam impares et numero erant et viribus, ad eos egredi non praesumentes, infra oppidum se cohibebant. Tandem die tertia abeuntibus illis, et reversis ad propria, Balduinus inceptum iter peragens, Edessam pervenit, ubi a praedicto civitatis duce, occurrente ei universo clero et populo, cum tubis et tympanis, cum hymnis quoque et canticis spiritualibus, et multo praeventus honore, et omnium gratia susceptus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License