Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII. Major exercitus Artesiam pervenit: inde, praemissis quibusdam, qui praetentarent vias, ad pontem accedunt, et invitis hostibus fluvium transeunt.

Vix circa auroram, Turci qui ab Antiochia venerant, discesserant ab Artasia, cum ecce nuntiatur, majorem exercitum ejusdem civitatis fines ingressum, non longe ab urbe castra locasse. Dumque pro fratribus qui apud Artasiam obsidionem pati dicebantur, debitam gerunt sollicitudinem, de communi consilio mille et quingentos in subsidium eorum loricatos dirigunt, praecipientes ut si ad urbem, obsidione soluta, liberum possent accessum habere, relictis custodibus, qui ad urbis defensionem sufficere possent, dominus comes Flandrensis et alii nobiles, qui cum eo ibidem erant, ad exercitum redeant. Redierat etiam dominus Tancredus, eamdem mandati formam suscipiens, a Cilicia, ubi regionem universam suae mancipaverat ditioni. Reversi erant et alii nihilominus, qui circumquaque dispersi, variis rapti fuerant studiis: excepto domino Balduino ducis fratre, qui circa partes Edessanas, de die in diem, praevia Domini misericordia, magis ac magis proficiebat. Sic igitur reintegrato exercitu, et partibus recollectis, quasi lege praecipiunt edictali, ut de caetero, nemo, nisi jussus, praesumat ab exercitu separari. Solutis igitur castris versus Antiochiam acies dirigunt, viarum compendia secuti. Et quia fluvius in via medius erat, et super fluvium pontem audierant esse munitissimum, timentes ne exercitus aliquod ibi sustineret impedimentum, dominum Robertum Normannorum ducem cum suo comitatu jusserunt praecedere et praetentare itinera, quatenus si quid difficultatis occurreret id subsequentibus legionibus faceret notum, et principes super eo redderet doctiores. Praecedebant autem ejus exercitum quasi legionum primicerii, vexilla bajulantes, viri nobiles et inclyti, et in usu armorum commendabiles, dominus Eurardus de Pusato, Rogerus de Barnavilla. Separatus igitur ab exercitu dominus comes cum suis cohortibus, et majores praecedens copias, ad praedictum pontem pervenit. Erat autem pons lapideus, in utraque fronte turres habeus munitissimas ex opere solido, sicut et totus pons erat compositus: in quibus centum viri fortes et in armis strenui, arcus usum habentes familiarem et sagittandi peritiam, ad earum custodiam erant deputati, et ut transire volentes a vadis et fluminis accessu violenter arcerent. Advenerant praeterea ab Antiochia equites septingenti, qui in ulteriore ejusdem fluminis ripa constituti, vada praeoccupaverant, transitum nostris omnino pro viribus inhibituri. Fluvius autem, qui pons superpositus est praedictus, Orontes appellatur, verbo vulgari Fer dictus, qui ab eo loco secus Antiochiam defluens, inde ad mare descendit. De hoc quidam somniare solent, quod sit Farfar Damasci fluvius; sed compertum habemus, quod errore trahuntur, qui hoc asserunt. Farfar enim et Albana a Libano trahentes originem, per agrum Damascenum secus ipsam urbem defluentes, in Orientem properant, ubi in arenosa solitudine deficere dicuntur; Orontes vero secus Heliopolim, quae alio nomine appellatur Malbec, primum habens exordium, per Caesaream et praedictam Antiochiam in mare descendit Mediterraneum. Perveniens igitur ad pontem Normannorum comes, cum suis expeditionibus transire prohibitus est, tum ab his qui in turribus erant super pontem, tum ab his etiam qui fluminis ulteriorem occupaverant ripam: factus est itaque ibidem conflictus asperrimus, dum et nostri violenter fluvium transire nituntur; et hostes transire volentibus omnino contradicere et a vadis arcere, sagittarum immissa grandine moliuntur. Dumque in hoc utrinque desudarent atrocius, ecce major adventabat exercitus. Cognitoque quod circa pontem comes et qui cum eo praecesserant, bello detinebantur occupati, iter accelerant, ut laborantibus sociis opem ferant, et exclusis hostibus transitum sibi praeparent expeditum. Postquam ergo universae advenerunt legiones, voce praeconia et lituis commoniti, arma corripiunt, et totis viribus insistentes, pontem, hostibus in fugam versis, violenter occupant. Alii vero qui secus pontem propter locorum angustiam pugnare non poterant, ut interim otiosi non torpescerent, vado reperto fluvium exsuperantes, ripam ulteriorem, exclusis hostibus, liberam possident. Translato igitur universo exercitu cum curribus et vehiculis et impedimentorum universo genere, citra fluvium, sex aut quinque ab urbe distantes milliaribus, in locis pascuis et late virentibus castrametati sunt. Die vero sequenti iterum procedentes, inter montes et fluvium, viam secuti regiam, ante urbem infra milliare unum castra locaverunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License