Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIII. Disponuntur principes circa urbem stationibus congruis, et urbem vallant obsidione; cives timore consternantur.

Erant itaque in ea civitatis parte, quae in plano sita est, portarum aditus quinque. In plaga enim superiore, quae ad orientem respicit, erat porta una, quae hodie dicitur Sancti Pauli; eo quod monasterio ejusdem apostoli, in clivo montis posito; sit subjecta. Secunda vero eidem e regione opposita, tantum ab ea distans, quantum in longum civitas porrigitur universa, porta est occidentalis, quae hodie S. Georgii dicitur; eo quod ejusdem martyris basilicae sit vicina. In latere autem septentrionali, tres erant portae, quae ad flumen habebant exitum: quarum superior porta Canis dicitur, pontem habens ante se, per quem palus, muris contermina transitur; secunda vero, hodie porta Ducis appellatur, quarum utraque, quasi spatio unius milliarii distat fluvius. Tertia vero porta, Pontis dicitur, eo quod ibi pons est, quo fluvius transitur; nam inter praedictam Ducis portam, quae media est, usque ad hanc, quae est in eo latere novissima, ita muris applicatur fluvius, ut de caetero muris continuus, a civitate non recedat. Hanc igitur, et eam quae dicitur S. Georgii, quoniam ad utramque illarum, non nisi flumine transmisso, pervenire poterat exercitus, inobsessas dimiserunt, reliquis tribus superioribus obsidione vallatis. Superiorem igitur dominus Boamundus obsedit, cum his qui ab initio ejus castra secuti fuerant: circa eum, a parte inferiore, Robertus comes Normannorum, Flandrensium comes Robertus, Stephanus quoque Blesensium comes, dominus Hugo magnus; hi a castris domini Boamundi, usque ad portam Canis, castra cum suis Normannis, Francis et Britannis continuaverant sua. Circa portam vero eamdem dominus Raimundus comes Tolosanus et episcopus Podiensis, cum aliis nobilibus, qui eorum castra secuti fuerant, cumque omni Guasconum, Provincialium et Burgundionum infinita multitudine, castra locaverant, usque ad sequentem portam omne spatium occupantes. Circa vero eamdem portam, dux Godefridus cum fratre suo Eustachio et Balduino Hemacorum, Rainardo Tullensium, Conone de Monteacuto, comitibus praeclaris et illustribus viris, et aliis nobilibus qui ab initio ejus castra secuti fuerant, Lotharingis, Frisonibus, Suevis, Saxonibus, Franconibus et Bavaris, castra locavit sua, reliquas partes, pene usque ad portam pontis occupans: inter civitatem, et ei jam cohaerentem fluvium, et reliquorum castra principum, quasi in triangulo constitutus. Erant autem in praedicta regione pomeria, quae nostri succidentes universa, claustra sibi, et equis eorum inde contexebant repagula. Admirabantur itaque qui de turribus et muris per cancellos castra contemplabantur cives, armorum fulgorem, operum diligentem instantiam, hospitandi modum, castrorum positionem et suspectam tam viribus quam numero multitudinem; dumque praesentia cum praeteritis comparant tempora, praesentem molestiam cum tranquillo qui praecesserat rerum statu conferentes, uxoribus et liberis, paternis quoque laribus, et quod praecipuum est mortalibus, libertati timentes, felices eos reputant, quos tantis mors amica subtraxerat periculis; quibusque dederat obitus, ne tot involverentur calamitatibus. Suspensi igitur de die in diem suorum cladem et urbis exspectabant impugnationem; quasi certum habentes, quod absque ruina civitatis et libertatis ejus naufragio, tanta obsidio solvi non posset, quae ad id totis viribus anhelabat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License